Immagini della pagina
PDF
ePub

digitamentaque illa, quae saepius commemorantur, horum deorum indices interpretationesque continuisse 1). nam qui soli fere accuratiorem horum deorum minutorum notitiam e Varrone haustam nobis suppeditant, Tertullianus et Augustinus, nullam faciunt v indigitamentorum mentionem, ubi vero indigitandi verbum ab antiquis scriptoribus usurpatur, de diversissimis dis agitur, non de illis solum, qui singulos vitae actus tutari credebantur. nam indigitandi indigitamentorumque vocabula, ut a grammaticis nihil aliud significare dicuntur nisi imprecari aut incantamenta 2), ita aut in universum de precatione adhibentur 3) aut de cuiuslibet dei invocatione: nam inter sex, quos computo, locos duos invenio, ubi de Apollinis indigitatione agitur (Macr. S. I 17, 15. Arnob. II 73), singulos, quibus Bona dea (Macr. S. I 12, 21), Tiberinus (Serv. Aen. VIII 330), Genius (Censor. 3, 2), Numeria (Varro apud Non. p. 352) cum indigitamentorum mentione coniunguntur; ex his autem sola Numeria ad numina illa specialia, ut verbo utar, pertinet. neque ullum video indicium, quo probetur indigitamenta aliud quicquam significasse atque precationum formulas, quibus omnes di et magni illi ac sempiterni et minuti isti ac proprii invocari solebant; nam neque Servius (Georg. I 21) neque Censorinus (3, 4), cum eos, qui de dis arva tuentibus aut de dis hominum vitam pro portione adminiculantibus plura scire cupiant, ab indigitamentorum libros relegant, hos nil nisi id genus numina complexos esse testantur. immo inde quod 'doctorum litterae' ab Arnobio (II 73) adlegatae Apollinis nomen ab indigitamentis Numae regis abesse adnotabant indeque huius dei religionem Romanam recentiorem esse conligebant, pro certo sequitur, e virorum doctorum sententia indigitamenta omnes deos, qui quidem tum colebantur, com

1) cum eis, quae sequuntur, comparanda sunt, quae in commentario huius voluminis ultimo exponam.

2) Paul. p. 114; similiter Servius cum ad Aen. VIII 330 Tiberinum a pontificibus indigitari dixerit, de eadem re nullo sensus discrimine VIII 31 in sacris ait vocatur, VIII 72 invocatur in precibus.

3) Tertull. de ieiun. 16 (p. 295, 25 Vind.): precem indigitant, hostiam instaurant.

prehendisse nec diversa fuisse a comprecationibus deorum immortalium, quas e pontificum libris advocat Gellius XIII 23, 1.

Sed vereor ne longus fuerim in re aperta, nec profecto tam ubertim omnia exposuissem, nisi postulare visa esset eorum virorum, qui falsae sententiae se addixerunt, auctoritas. discisso igitur quod indigetes cum indigitamentis coniungere credebatur vinculo 1), de indigetibus quaerentes indigitamenta et indigitationem missa facimus hoc breviter adnotantes, his vocibus bene convenire originationem Corssenianam, qui verbum *ind-igere a radice agh derivat in ad-agium, aio (h. e. agio), axamenta (ag-sa-menta) perspicua (cf. etiam Fr. Stolz l. c. p. 155 sqq.). indigetum vero vocabulum, sive cum Leone Meyer (Vgl. Gramm. II 320; cf. Kuhnii annal. lingu. comp. XIV 82), quem secuti sunt Guilelmus Clemm (in G. Curtii stud. VIII 12), Franciscus Buecheler (Grundr. d. lat. Decl. p. 12) alii, derivas a praepositione endo, indu et a radice ge(n), sive quod mihi magis adridet cum Friderico Bechtel (Beitr. z. Kunde d. indog. Sprachen XXII 282 sq.) discernis *ind-ugetos, ita ut illud ugetos cum veges, vyis cohaereat et comparentur formationes vocabulorum graecorum quales sunt τηλύγετος, ἀτρύγετος al., certe nihil aliud sunt nisi ἐνδογενεῖς, hoc est ἐπιχώριοι, αὐτόχθονες. neque abhorret ab hoc veriloquio ipse vocabuli usus apud poetas Romanos haud infrequens, qui patrios deos indigetes coniungere solent cum mentione numinum vetustissimorum urbisque conditorum: sic in fragmento veteris alicuius poetae, ni fallor VI Ennii, apud Diomedem p. 476, 17 servato Numa Pompilius rex fertur spondeo melo patrios placasse indigetes 2), Vergilius (Georg. I 498) invocat deos patrios indigetes 3) et Romulum

[ocr errors]

1) in margine adnotare iuvabit etiam formas vocabulorum ita diversas esse, ut omnium fere scriptorum codices aut omnes aut optimi pari constantia praebeant et indigito, indigitamenta et indigetes.

2) miror numeros non agnosci a recentioribus, cum sermo sublimior fragmentum poeticum prodat rhythmusque facillime restitui possit sic fere: spondeo<que> melo patrios placaret | indigetes. inter Ennianas reliquias versus bene se adplicat ad annalium libri II fragmenta 120 sqq. edit. Vahlen. alter.

3) inter patrios et indigetes virgulam non esse ponendam docet versus a Diomede citati comparatio; sed falsam distinctionem iam Symmachus novit,

Vestamque matrem eumque imitatus Ovidius (metam. XV 861 sqq.) deos penates, deos indigetes, Quirinum, Martem, Vestam alios deos, apud Lucanum (I 556) urbis Romae calamitatem fletu portendunt di indigetes, sudore Lares, apud Silium Italicum (X 432 sqq.) Scipio iurat per Iovem Iunonem Minervam indigetesque deos, idemque poeta (IX 287 sqq.) in pugna Cannensi a Romanorum partibus dimicantes facit Martem, Apollinem, Neptunum, Venerem, Vestam, Herculem, Cybelen, indigetes deos, Faunum, Quirinum, Castores. consulto enumeravi omnia, ut pateret in poetarum sollemni sermone indigetum deorum nomen constanter usurpari pro patriis pristinisque urbis Romae numinibus, nihil vero indicare poetas illos de heroibus sive semideis cogitasse: plerique enim mythologi recentiores cum veterum nonnullorum grammaticorum placita 1) secuti et graecarum religionum fallaci comparatione decepti indigetes nowas Eyxwoίovs esse dicerent, obliti sunt deorum et heroum distinctionem a prisca Romanorum et Italorum religione omnino alienam esse neque semideos in ea agnosci nisi a grammaticis graecissantibus et etymologizantibus, qui v. gr. semones semihomines esse dicerent similesque ineptias confingerent (v. Jordan, Krit. Beitr. p. 204 sq.). complectitur ergo deorum indigetum nomen deos indigenas omnes neque alia utitur significatione, cum singulis nominibus attributive adponitur: sic ille Lavinatium Iuppiter indiges, cuius cognomen postea in Aeneam cessit, Zɛvs ferе Tarogos est, et Sol deus, cuius vetusta in colle Quirinali sacra novimus, Augusti aetate indigetis cognomen accepit 2), ut probe dinosceretur ab externis dis solaribus, quorum iam qui versus Vergiliani memor ita loquitur (relat. 3, 10 p. 282, 11 Seeck): ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus.

1) fuisse qui Graecorum daiμovas latine per vocem indigetes redderent e Macrobio (Somn. I 9, 7) discimus, ubi versus Hesiodeus (op. 122) voi μèv δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου δια βουλάς ita conversus legitur: indigetes divi fato summi Iovis hi sunt.

2) sic accipio quod in fastis Vallensibus Amiterninis Allifanis ad diem VI vel V Id. Aug. adnotatur Sol(is) indigitis in colle Quirinale sacrificium publicum; vulgo Solem indigitem pro Sole indice habent Graecorum Herculem μηνυτὴν comparantes.

tum cultus Romae percrebrescere coeperat et ab ipso imperatore positis deo Soli duobus obeliscis aliquantum adaugebatur.

Expedita iam indigetum deorum interpretatione ad novensides sive novensiles pergamus. quarum nominis formarum 1) cum priorem primitivam esse constet, quin altera vocis pars a verbo sedendi derivanda sit extra dubitationem positum est; in priore vero parte explicanda in duas partes discesserunt grammatici et veteres et recentes, alteri a novenario numero deducentes, alteri a novitate. atque novensides nil esse nisi novem deos una considentes (Neunsassen) plerique existimant, veterum VII (quorum placita composuit Arnobius III 38) C. Calpurnius Piso, L. Aelius Stilo, L. Manilius, Granius Flaccus, M. Terentius Varro, recentiorum Theodorus Mommsen (Unterital. Dial. p. 342), Guilelmus Corssen (in Kuhnii annal. IX 160 sqq.), Guilelmus Deecke (Etrusk. Forsch. IV p. 17 adn. 11), Henricus Jordan (ad Prelleri myth. Rom. I p. 102 adn. 2). qualis vero haec novem deorum societas esset quoniam ignorabatur, cum omnibus qui in vicinorum populorum religionibus occurrebant dis novenis novensides comparaverunt, alii, ut Aelius Stilo et Granius Flaccus, ad Graecos respicientes et novensides Musas esse dicentes, alii ab Etruscis aut Sabinis derivantes; Piso enim, quem et Varro (de 1. 1. V 74) sequi videtur et Henricus Nissen (Pomp. Stud. p. 335), ad nescio quos novem deos apud Trebiam (aut Treblam) Sabinorum constitutos provocavit, Manilius autem e Tuscorum doctrina fulgurali arcessivit novem deos, quibus Iuppiter fulminis sui iaciendi potestatem concedere credebatur (cf. Plin. n. h. II 138). quae omnia in solam numeri novenarii, quem vocabuli conformatio indicare videbatur, explicationem excogitata esse patet. sed vide quomodo illud nominis veriloquium claudicet: comparari enim solent voces quales sunt praeses, reses, deses; at est praeses qui praesidet, reses qui residet, deses qui desidet, novem-ses vero quomodo is dici possit, qui unus ex novem adsessoribns in consilio sedet, ego me non intellegere

1) de his formis vide Mar. Victorin. p. 26, 1; cf. Jordan, Krit. Beitr. p. 45. E. Seelmann, Aussprache des Latein p. 310.

fateor. a novitate autem novensides derivandos esse, quod inter veteres et L. Cincio et Cornificio placuit, ideo recentiores accipere noluerunt, quia in hac originatione media vocis syllaba novensides explicatione carere neque unde nasalis provenerit perspici videbatur, ita ut Franciscus Buecheler (Lexic. Ital. p. XVIII. XXV) huius veriloquii defensor Romanos formam di nove sede in Umbris Marsisque occurrentem tam vocum similitudine quam sacrorum patriorum incuria deceptos in di novensides corrupisse diceret. sed omnia expedivit Michaelis Bréal Francogalli acumen (Les tables Eugubines p. 188), qui novenses intellexit esse nov-enses, hoc est qui nuper insedit, rediitque ad L. Cincii explicationem novensidum nomine numina peregrina Romam recepta novitate ex ipsa appellata esse pronuntiantis (Arnob. III 38).

Hanc interpretationem unice veram esse sequitur ex intima novensidum deorum cum indigetibus coniunctione, quam praeter Joachimum Marquardt1) plerosque viros doctos fugisse iure mireris; intercedit enim inter indigetes novensidesque deos ea ratio, ut haec deorum consortia invicem sese excludant, coniuncta vero universum deorum a Romanis publice cultorum orbem amplectantur. cuius rei luculentissimum testimonium est carmen precationis, quo Livius (VIII 9, 6) in pugna ad Vesuvium montem commissa P. Decium pro salute et victoria Romanorum sese devovisse auctor est: Iane, Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi novensiles, di indigetes, divi quorum est potestas nostrorum hostiumque, diique manes. qua in formula quamvis singula aut ipse Livius aut is quem adhibuit auctor neglegentia aut mutasse aut omisisse videatur 2), tamen totum vini

1) Röm. Staatsverw. III 36 sq. eandem sententiam se amplecti in transcursu breviter adnotaverunt Th. Mommsen, Histor. Zeitschr. N. F. XXVIII 405. J. N. Madvig, Verf. und Verw. d. röm. Staat. II 588**. P. D. Chantepie de la Saussaye, Religionsgesch. II 202.

2) sic indigetum novensidumque deorum ordinem invertit et, ni omnia fallunt, ante deos manes Telluris mentionem omisit; nam cum Telluri et dis manibus Decium sese devovere finis precationis (§ 8; cf. VIII 6, 10. X 28, 13) demonstret, eadem numina etiam in fronte carminis nominanda erant.

« IndietroContinua »