Immagini della pagina
PDF
ePub

5

XII.

Analecta Romana topographica.

(Hallisches Universitäts-Programm 1897.)

Ad religionis Romanae historiam condendam quanto cum fructu adhibeatur monumentorum urbis cognitio ipsiusque soli Romani investigatio post insignis memoriae virum Julium Athanasium Ambrosch nemo praeclariore exemplo docuit quam Henricus Jordan, quem praematuro fato hac vita privatum esse eo magis dolemus, quo splendidior et salubrior lux ex hac studiorum topographicorum cum antiquitatibus sacris coniunctione, qualis in hoc viro unice vigebat, litteris nostris adfulsit: urbis enim simul et religionis Romanae incrementa persequi, aedium sacrarum situs et natales cognoscere, ritus veteres quomodo cum certis locis cohaereant perspicere qui didicit, multo sinceriorem sibi aperuit religionis Romanae intellegendae fontem, quam qui hodie quoque a poetarum Romanorum fabellis graecanicis et grammaticorum interpretamentis doctis indoctisque salutem nimis creduli exspectant. quodsi ego hoc libello quaestiones aliquas topographicas cum rerum sacrarum studiis artissime coniunctas movere institui, vereor ne adrogantiae reprehensionem incurram, qui topographos docere audeam citra Alpes degens et per longum iam tempus ex aeternae urbis luce remotus; sed minuitur audacia et ipsa harum quaestionum natura, quae magis requirunt adcuratum testimoniorum recensum quam ruderum antiquorum perscrutationem, et iis subsidiis, quae huic studiorum campo his ultimis annis adcreverunt in

primis Christiani Huelseni sollerti industria: qui ex quo et in Actis instituti nostri archaeologici Romanis quicquid antiquitatis monumentorum urbanorum singulis annis luci redditum est sub uno conspectu ponere suisque notis inlustrare consuevit et nuper consociata cum Henrico Kieperto opera Formas urbis Romae antiquae edidit commodissimas et utilissimo nomenclatore topographico auctas, iam ne nos quidem cismontani caremus iis instrumentis, quibus instructi ad imaginem antiquae urbis resuscitandam et ipsi opellam quantulamcunque conferamus.

I

Pudicitiae patriciae templum olim in foro boario situm fuerunt qui hodie quoque superesse putarent, aut huic deae antiquitus sacram fuisse rati aedem Ionici ordinis pseudoperipterum, quae hodie continet ecclesiam Sanctae Mariae Aegyptiacae, aut eidem aedificio adtribuentes rudera subiecta basilicae Sanctae Mariae in Cosmedin (sive in Schola graeca), quae nuper insigni cum cura denuo examinavit Joannes Baptista Juvenalis (Giovenale) architectus inlustravitque post Stevensonium ipsumque Juvenalem docta commentatione Huelsenus in Dissertationibus academiae Romanae Pontificiae archaeol. ser. II tom. VI p. 231 sqq.; contra alii, e quibus nominasse sufficit anteriorum Carolum Sachsium (Geschichte und Beschreibung der alten Stadt Rom, 1824, t. I p. 365), recentium Huelsenum 1. c. p. 269, neutram coniecturam stare posse contenderunt, cum 6 illud Pudicitiae fanum non inter aedes sacras, sed inter sacella, hoc est, ut Festi p. 318 verbis utamur, loca dis sacrata sine tecto, numerandum fuerit neque omnino probabile sit, huius sacelli parvoli reliquias aetatem tulisse. hanc litem non dirimit is auctor, qui solus huius sacrarii memoriam servavit, sed ab utrisque in suae sententiae adiumentum arcessitur. haec enim Livius X 23, 3-10 Romae accidisse ait anno urbis 458: insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae patriciae, quae (sic codd.) in foro bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum. Verginiam Auli filiam patriciam plebeio

nuptam L. Volumnio consuli matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant. brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam, ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere vero gloriaretur. facto deinde egregio magnifica verba adauxit: in vico longo, ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit aramque ibi posuit, et convocatis plebeis matronis conquesta iniuriam patriciarum „hanc ego aram" inquit „Pudicitiae plebeiae dedico vosque hortor, ut, quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet, hoc pudicitiae inter matronas sit, detisque operam, ut haec ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur." eodem ferme ritu et haec ara, quo illa antiquior, culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet. vulgata dein religio (a delevit Dukerus) pollutis, nec matronis solum, sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit. ergo semel sacellum nominavit Livius, semel templum, in quod ingressa sit Verginia, id est aedem sacram, ut eum discrimen harum vocum sollemne non servasse adpareat; praeterea non neglegendum videtur, si verba scriptoris ab editoribus frustra temptata diligenter inspicimus, non sacellum Pudicitiae, sed Pudicitiam in foro boario ad aedem rotundam Herculis esse dici. quod quid sibi velit demonstrat hoc testimonium Festi p. 242 M.: Pudicitiae signum in foro bovario (foroubovario cod.) est, ubi Aemiliana aedis est Herculis1). eam quidam Fortunae esse existimant. item via Latina ad milliarium IIII (illi cod.) Fortunae Muliebris nefas est attingi nisi ab ea, quae semel nupsit: quantumvis enim hic Festus Verrii Flacci verba in brevius contraxerit et corruperit (nam verba e a m quidam Fortunae esse existimant neque ad aedem Herculis

1) hanc Scaligeri emendationem lectionis corruptae ubi fumiliana aedisset Herculis cur praeferam Mommsenianae in capite altero dicam, cum in hac certe disputationis parte, utramvis lectionem recipias, totius testimonii vis eadem sit.

neque ad Pudicitiam referri possunt, sed ita explicantur, ut Verrius in ea parte glossae, quam epitomator omisit, statuam vel imaginem Pudicitiae dixerit), ad idem monumentum, quod Livius commemoravit, eius verba respiceré et loci descriptio et univiriarum feminarum mentio omni dubitatione eximunt; nam ad fulciendam eam coniecturam, qua signum illud non Pudicitiam sed Fortunam referre suspicabantur, ea lex, quae a Fortunae Muliebris tactu matronas plus semel nuptas arcebat, adhiberi non poterat, nisi antea dictum erat, etiam Pudicitiae quod credebatur simulacrum tangere solis univiriis licuisse 1). iam vero Verrius Flaccus neque sacellum Pudicitiae agnovit neque templum, sed solum signum deae, idque ita comparatum, ut Pudicitiaene an Fortunae simulacrum esset ambigeretur. 7 qualem igitur suspicabimur fuisse illius statuae habitum, qui utriusque deae naturae pariter convenerit? Pudicitiae signa quamvis inter artis statuariae monumenta superstitia nulla habeamus, tamen ex nummorum imaginibus 2) compertum habemus, velatam deam fingi solitam esse ex Romanorum sententia, qui ne adspectu quidem alieni viri pollui feminae vere pudicae esse arbitrarentur; quale exemplum pudicitiae descripsit Varro Fauni dei filiam adeo pudicam, ut extra yvvaixwvītiv numquam sit egressa nec nomen eius in publico fuerit auditum nec virum umquam viderit vel a viro visa sit (Macr. S. I 12, 27, cf. Lact. inst. div. I 22, 10 tantae pudicitiae, ut nemo illam quoad vixerit praeter suum virum mas viderit nec nomen eius audierit): velata igitur

1) quod ipsum contrahendo ex Festi glossa Paulus effecit scribens ita: Pudicitiae signum Romae colebatur, quod nefas erat attingi nisi ab ea quae semel nupsisset.

2) frequens occurrit inde a Plotina, cuius nummum inscriptum ara Pudicitiae) et deae imagine insignem describit Cohen, Médailles impér. II p. 97 nr. 6. 7 edit. alt. (cf. etiam titulus Africanus CIL VIII 993, in quo Cassia Maximula flaminica divae Plotinae dedicasse se ait statuam Pudicitiae aug (ustae), alterque Gerasenus CIL III Suppl. 141561 [Pie]tati et [P]udicitiae, scilicet Augustae alicuius, dicatus), in Augustarum nummis Sabinae, Faustinae iunioris, Lucillae, Crispinae, Iuliae Domnae, Iuliae Soaemiadis, Iuliae Maesae, Orbianae, Iuliae Mamaeae, Tranquillinae, Otaciliae, Etruscillae, Saloninae, Magniae Urbicae.

aut potius obvoluta facie Pudicitiae signum conspicuum fuisse arbitrabimur. quid vero, si in hac ipsa fori boarii regione alteram statuam fuisse scimus et ipsam ita involutam, ut ob hoc quid significaret ignoraretur? in Fortunae videlicet templo vetusto, quod Servius Tullius rex condidisse credebatur, signum conspiciebatur ligneum auratum (εἰκων ξυλίνη κατάχρυσος Dion. Hal. ant. IV 40, 7) duabus togis ita involutum, ut ne id quidem constaret, utrum mas an femina sub veste lateret: nam cum Ovidius (fast. VI 571 Servius est, etenim constat) aliique (Dion. Hal. 1. c. Val. Max. I 8, 11) Servii Tullii imaginem subesse pro explorato haberent, alios ad ipsam deam Fortunam simulacrum rettulisse praeter Plinium (n. h. VIII 197) testatur summus auctor M. Terentius Varro de vita pop. Rom. lib. I (apud Nonium p. 189 Merc.): et a quibusdam dicitur esse Virginis Fortunae ab eo, quod duabus undulatis togis est opertum, proinde ut non reges nostri undulatas et praetextatas togas soliti sint habere. quae interpretatio, quamquam Varronis plausum non tulit, alia ratiocinatione firmatur; etenim cum Romani moris fuisse sciamus, ut puellae antequam nuberent togas praetextas deponerent iam maritarum veste usurae (sic Cornelia Propertii IV 11, 33 adloquitur coniugem: mox ubi iam facibus cessit praetexta maritis

...

iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili), quo devenerint vestes depositae docet Arnobius II 67 his verbis increpans Romanos veterum caerimoniarum immemores: numquid puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem1); iam patet opinor, cur signum illud in aede Fortunae fori boarii constitutum togis opertum fuerit, iis videlicet, quas huc deferre solebant puellae nubentes. neque hoc abhorret a Fortunae Romanorum religione vetustissima, quam totam esse mulierum patronam non solum Praenestinae deae comparatio docet, sed inprimis quod Romae in foro boario Fortuna et Mater Matuta non modo vicina habent templa, sed plane gemella et quae eodem die

1) quod Plutarchus (de fort. Rom. 10; cf. Quaest. Rom. 74) Romae fuisse dicit παρθένου Τύχης ἱερὸν παρὰ τὴν Μουσκώσαν καλουμένην κρήνην, num huc pertineat dici nequit, cum ille fons muscosus qui sit ignoretur.

Wissowa, Abhandlungen.

17

« IndietroContinua »