Immagini della pagina
PDF
ePub

nequeat a descriptione sacrificiorum causaque aedis constituendae, id quoque credat oportebit, libros pontificum Fortunae Muliebri aedem ob aversas Coriolani minas dedicatam agnovisse: quod fieri nullo modo potuisse concedet quisquis fabulae Coriolaneae historiam a Mommseno (Röm. Forsch. II p. 113 sqq.) egregie inlustratam perspexerit. mihi aliter duplicis sacrificii mentio videtur explicari posse, videlicet ita, ut is, qui primus hanc fabulam annalibus inseruit et cum Fortunae Muliebris templo vetusto coniunxit, cum huius diem natalem pridie nonas Quinctiles celebrari e fastis videret 1), Coriolanum vero Kalendis Decembribus ab urbe pedem rettulisse in historiola sua traditum reperiret, haec inter se ita conciliaverit, ut hoc die Fortunae Muliebri primum sacrificium oblatum, altero illo aedem dedicatam esse poneret. simile igitur quid hic accidisse puto atque quod Mommsenus factum esse vidit in tradendo natali Castoris: cum enim aedem Castoris ad forum dedicatam esse dicant Livius (II 42, 5) et Plutarchus (Coriol. 3) idibus Quinctilibus, contra a. d. VI Kal. Febr. (Ian. 27) et fasti Praenestini et Ovidius (fast. I 705 sqq.), suo iure hoc ita expedivit (CIL I p. 308 ed. alt.), ut Livium eumque secutum Plutarchum diem pugnae Regillensis, propter quam aedes dedicata putabatur, pro dedicationis die posuisse suspicaretur. nam neque Mommseno neque mihi persuasit Austius 1. c. p. 43, aedem Castoris dedicatam esse idibus Quinctilibus dicens, refectam a Tiberio anno 759 a. d. VI Kal. Febr., cum temporum indicia in fastis Praenestinis nulla nos ducant ultra annum 757, Austii vero coniectura, posse haec quae ad aedem Castoris pertinent a secunda manu addita esse, nimis incerta sit; ceterum quod in fastis Praenestinis natalis Castoris et Pollucis adnotatur quidem, sed inter abolitos, non adscripto sacrificio Castori et Polluci ad forum, a fastis Caeretanis anno 759 certe antiquioribus abest, declaratur inde, quod

[ocr errors]

1) certe post Augustum Fortunae Muliebris aedes aut disparuit aut natalem mutavit, cum fasti iuniores dico Amiterninos et Antiates - in quibus solis horum dierum notae servatae sunt, neque ad diem Iul. 6 neque ad Kal. Dec. quicquam de ea adscribant.

Wissowa, Abhandlungen.

18

probabile est aedem anno 747 incendio, quo circa forum aedificia plurima absumpta sunt (Cass. Dio LV 8, 5), deletam usque ad annum 759 natalem nullum in fastis habuisse. iam ergo prorsus improbabile videtur, Fortunae Muliebris praeter dedicationem etiam constitutionem in fastis adscriptam fuisse corruitque unicum exemplum, quo Mommsenus suam de Minervae Aventinensis natalibus opinionem fulcire poterat. nam quod ararum Fortunae Reducis (Oct. 12), Pacis Augustae (Iul. 4), Cereris Matris et Opis Augustae (Aug. 10) constitutiones adnotantur in hemerologiis Vallensi Amiternino Antiate, primae secundaeque etiam dedicationes (Ian. 30 et Dec. 12) in fastis Caeretanis Praenestinis Amiterninis et in feriali Cumano, haec omnia et ad Augusti aetatem pertinent et ad aras, ita ut ad aedes sacras liberae reipublicae nihil inde deveniat lucis1). quodsi igitur duplex Minervae natalis ad constitutionem et dedicationem referri nequit, nil restat, nisi ut cum Austio 1. c. p. 42 alterum diem (Mart. 19) conditae, alterum (Iun. 19) refectae memoriam servare censeamus. nam nullius momenti est quod contra dicit 17 Mommsenus (1. c. p. 320), huic sententiae refragari Ovidii verba; qui cum de die Iun. 19 his verbis utatur (fast. VI 728)

coepit Aventina Pallas in arce coli,

inde nil sequitur nisi poetam in hemerologio aliquo hoc idem legisse, quod hodie servant fasti Esquilini et Amiternini: Minervae in Aventino, neque id potuit aliter circumscribere, cum hoc unum sciret, tales notas aedium natales indicare, utrum ad primum an ad posteriorem aliquem natalem pertinerent nisi aliunde adfluentibus subsidiis prorsus ignarus; cuius rei nonnulla exempla sicuti fors tulit adrepta adponere iuvabit:

I 829 Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,
sacravere patres hac duo templa die:

--

1) verum natalem arae fuisse diem dedicationis (sive, quod idem est, consecrationis), non vero quae est sententia Alfredi de Domaszewski (Jahresh. d. österr. arch. Inst. VI 1903 p. 58 n. 5) constitutionis inde patet, quod fratres Arvales anno p. Chr. n. 38 a. d. III Kal. Febr. immolant in campo ad aram Pacis (CIL VI 2028 b 9. 10), hoc est die dedicationis huius arae, non constitutionis; cf. quae dixi in Hermae vol. XXXIX p. 156 sqq.

accepit Phoebo nymphaque Coronide natum

insula, dividua quam premit amnis aqua. Iuppiter in parte est. cepit locus unus utrumque iunctaque sunt magno templa nepotis avo,

legit videlicet quod est in fastis Praenestinis [Aesculapio Vediovi in insula corrupitque Iovem pro Vediove ponens;

III 429 Una nota est Marti nonis, sacrata quod illis
templa putant lucos Veiovis ante duos,

quocum conferenda est corrupta fastorum Praenestinorum adnotatio: [VediJovi ARTIS Vediovis inter duo lucos;

IV 375 Qui dicet „Quondam sacrata est colle Quirini
hac Fortuna die publica", verus erit,

cf. fast. Praen. (Apr. 5): Fortunae publicae citerio[ri] in colle; IV 621 Occupat Aprilis idus cognomine Victor

Iuppiter; hac illi sunt data templa die;

V 669 Templa tibi (Mercurium dicit) posuere patres spectantia circum idibus; ex illo est haec tibi festa dies;

V 729 Nec te praetereo, populi Fortuna potentis

publica, cui templum luce sequente datum est;

VI 649 Nulla nota est veniente die, quam discere possis;
idibus invicto sunt data templa Iovi,

quae singula hemerologiorum notis similibus inlustrare supersedeo. unum addere iuvabit idque certissimum exemplum fastorum adnotationis ab Ovidio falso explicatae: scilicet cum ad id. Apr. in hemerologio adnotatum legeret Libertati i. e. natalem aedis Libertatis in Aventino sitae 1), ipse huius aedis immemor hoc falso ad Atrium Libertatis rettulit, cuius dedicatio ut aedificii profani, non consecrati nulla ratione in fastis perscripta esse poterat, sua coniectura se uti ipse testatus verbis (fast. IV 623 sq.)

Hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro

atria Libertas coepit habere sua.

Refecta igitur est aedes Minervae in Aventino XIII Kal. Quinct. (Iun. 19); annum refectionis ignoramus, nisi quod post

1) cf. quae dixi in Roscheri lexico mythol. II p. 2031 sq. et in libro de Romanorum re gi ne et sacris p. 126.

aedem Quirini i. e. post annum 738 ponendam esse constat, quoniam in catalogo aedium ab ipso restitutarum, quem indici rerum a se gestarum inseruit Augustus secundum veram A. G. Zumptii observationem ad temporis ordinem dispositum (Mon. Ancyr. c. 19), Minerva Quirinum subsequitur. unde profecti hemerologiorum tempora adcuratius definire possumus, inprimis Esquilini. quod cum adnotet ad Iun. 19 natalem Minervae recentiorem, certe post annum 738 conceptum est; nam si contrarium inde collegit Mommsenus (1. c. p. 206), quod non notatur Quirini natalis ad diem Iun. 29, suis ipsius verbis refutari potest: testimonium a silentio repetitum expresso cedat necesse est. immo nos ita ratiocinabimur: si fasti post annum 738 . incisi non agnoscunt sacrificium Quirino die Iun. 29 oblatum, hunc diem non posse esse natalem aedis hoc anno refectae, sed vetustiorem et tunc temporis abolitum. contra qui ad diem Iun. 19 Minervae sacrificium omittunt fasti Venusini, Quirini natalem ad diem Iun. 29 adscribunt, hos ultra annum 738 adscendere patet. denique eodem anno iuniores sunt fasti et 18 Caeretani et Vaticani (id quod de illis etiam aliunde constat), qui ad diem Mart. 19 Minervae natalem veteriorem non iam commemorant; in quibus si Iunii mensis descriptio aetatem tulisset, notatum haberemus Minervae sacrificium, omissum Quirini.

Iam ad Ovidium redeamus de Quinquatribus referentem. qui quod hoc die aedem Minervae Captae in Caelio dedicatam esse disserit quattuor huius cognominis veriloquia addens, quamquam hoc recepit Jordanus (Eph. epigr. I p. 238) neque improbavit Mommsenus (1. c. p. 312), verum esse vix potest; sacrarium enim illud ibi situm secundum poetam (v. 835 sq.), Caelius ex alto qua mons descendit in aequum, hic, ubi non plana est, sed prope plana via,

in Argeorum sacris a Varrone descriptis (de 1. 1. V 47) nuncupatur Minervium, ab ipso Ovidio v. 837 parva delubra, neque fuit in numero aedium sacrarum publice dedicatarum, quarum natales in fastos referebantur. videtur potius Ovidius, cum

Quinquatrus natalem Minervae esse in fastis legerit, hac occasione ita usus esse, ut quae apud alium auctorem (Varronem, ni fallor) invenerat Minervae Captae alta insereret. quod idem alio quoque fastorum loco fecit. est enim inter templa deorum ab Augusto refecta Larum quoque aedes in summa sacra via posita, quae in enumeratione illa Monumenti Ancyrani locum habet post Quirinum et Minervam et ante Matrem Magnam, refecta ergo est inter annos 738 et 756 (cf. Mommsen, Res gestae divi Augusti p. 81 sq. ed. alt.). iam vero cum huius aedis natalem commemoret Ovidius V Kal. Quinct. (Iun. 27) ita (fast. VI 791 sq.):

Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt

hic, ubi fit docta multa corona manu,

quaerentibus, conditaene an refectae natalis sit, respondent hemerologia: quorum vetustiora, Venusinum imprimis anno 738 anterius et Esquilinum hoc anno non multum recentius, cum ad diem Iun. 27 Larum sacrificium nullum habeant, certe hic dies inde a restituta demum aede celebrari coeptus est; in Amiterninis fastis natalem Larum legeremus, nisi fracto lapide ante hunc ipsum diem deficerent. sed vetustum quoque eiusdem aedis natalem Ovidius in hemerologio aliquo repperisse videtur, quamquam aliena admiscuit. nam Kalendis Maiis Laribus Praestitibus dicit (fast. V 129 sqq.) olim aram signaque esse constituta causasque cognominis et simulacrorum habitum describit, adnotans de Larum Compitalium religione cum Genio Augusti sociata sese in Augusto mense enarrando acturum esse. sed docent ipsius poetae verba, neque aram neque simulacra tum temporis fuisse superstitia (v. 131 sq. sed multa vetustas destruit, et saxo longa senecta nocet et 143 sq. bina gemellorum quaerebam signa deorum viribus annosae facta caduca morae), frustraque quaerimus, quomodo arae dudum abolitae natalis in fastos devenerit: certe nihil aliud agit poeta, nisi ut lectoribus idem aitiov explicet, quod eundem auctorem secutus consimiliter exponit Plutarchus Quaest. Rom. 51: Διὰ τί τῶν παρητῶν, οὓς ἰδίως Πραιστίτεις καλοῦσι, τούτοις κύων παρέστηκεν, αὐτοὶ δὲ

« IndietroContinua »