Immagini della pagina
PDF
ePub

Iuliae imperatoriis 1) sive Iuliam sive Octaviam, sicuti Froehnero, qui hoc roganti per litteras mihi significavit, visum est) indicari suspicatur Reifferscheid, quod mihi valde adridet. quamquam hoc nisi ipsa statua examinata diiudicari nequit. sed etiam si ipsa Venus agnoscenda sit, de ratiocinatione nostra nil mutetur, dummodo ne recte Kekulé Alexandrinorum quod vocant aevo hanc statuam confectam esse censuerit. quod secus esse mihi quidem persuasum est. compluria enim in hac statua coniunguntur inventa, quae in aliis operibus singula conspiciuntur: vestis enim tralucidae rationem (a) iam in illa statuarum serie, quam a Bernoullio perperam Arcesilao vindicari, re vera autem ad quinti quartive saeculi artem spectare vidimus, deprehendimus, Amorem umero additum (b) ipsa haec monumenta, quae nos ad Arcesilaum referre studemus, ostendunt; quod denique Venus illa Vindobonensis paullulum reclinis poste innititur (c), recte Kekulé in comparationem vocavit (1. c. p. 23) eas statuas, quas Euterpes figuras sine iusta causa dicere consuevimus. 2) qua coniunctione inferioris aetatis artem argui exploratum videtur. quod cum fugere non potuerit virum doctum, vereor ut satis expediverit dicens: 'Man könnte also an eine absichtliche Kombination dieser beiden Typen (a, b) denken und dann als das Attribut der fehlenden linken Hand den Apfel vermuten, welchen die Venus auf der Münze der Sabina hält. Aber das Motiv der Wiener Gruppe macht einen zu frischen und selbständigen Eindruck, um eine solche äußere Zusammenfügung zu sein, es ist zu momentan, um ein schablonenhaftes Attribut zuzulassen, und die Verwandtschaft mit einem dritten viel ver- 43 breiteten statuarischen Typus widerrät die Wiener Gruppe zu spät zu setzen; ich meine den Typus der an einen Pfeiler angelehnten Euterpefiguren.' quo ultimo argumento quo modo

1) Iuliae Veneris nomen adtribuitur in nummo graeco, Pergami ut videtur percusso, qui in altera parte AIBIAN HPAN, in altera IOYAIAN APPOДITHN ostendit, Eckhel, D. N. VI 148. 168. Imhoof-Blumer, Portraitköpfe auf röm. Münzen tab. I 10; cf. etiam supra p. 44 n. 1.

2) recensum exhibet Bernoulli, Aphrodite p. 128 sqq.

Kekuléi opinio fulciatur non satis me intellegere fateor, cum certe illa quam in statua Vindobonensi deprehendimus complurium inventorum contaminatio ipsis singulis inventis debeat esse recentior. an quis arbitrabitur Euterpes quae vocantur figurarum dispositionem e signo quale est illud Vindobonense derivandam esse? his ego rationibus ductus tenendum esse censeo statuam Vindobonensem opus esse artificis Arcesilao haud multum recentioris eoque consilio confectam, ut Arcesilai aliorumque statuariorum inventis, quae ante in singulis simulacris singula conspiciebantur, apte eleganterque in unum consociatis novum crearetur artificium. ceterum hanc eandem complurium inventorum coniunctionem in signo Tolosano (L) agnoscimus, in quo cum Amore umero addito amictuque pleniore consociatur oxua illud, quod e Medicea Veneris statua cognatisque signis notum est; adcuratiora de hoc signo e sola Claracii delineatione noto disserere vereor ne incauti esset. iam unum restat monumentum idque ineditum, quod etsi Venerem ostendit ab iis quas adhuc inlustravi haud mediocriter diversam, tamen a nostra disquisitione non prorsus alienum est, cum et ad aetatem statuae Arcesilai proximam relatum cum omni iure sit et doceat quomodo artifices simulacri celeberrimi quasi elementa variare consueverint:

M. anaglyphum arae, quae olim erat in oppido Cività Castellana, ubi viderunt et H. Brunn et A. Reifferscheid, nunc aut latet aut periit. descripsit Reifferscheid, Annali 1863, 367 sq.: 'videmus in opere anaglypho ab eximio artifice confecto militem a Victoria coronari. ille libat super aram deis ante se positis. primus est Mars lorica et casside pennis cristata ornatus, d. hastam gerit, s. tropaeum portat. Martem sequitur Venus corpore superiore usque ad femora nuda, vestimenti quo reliqua corporis induta sunt lacinia super s. humerum demittitur; d. etiam ipsa hastam, s. rem gerit, quae nunc certo internosci nequit, potest tamen galea esse. super humerum autem sinistrum Cupido ita apparet, ut sinistro brachio innitatur humero matris eamque ad

Wissowa, Abhandlungen.

4

spiciat; etiam Venus ad eum caput convertit. tum Volcanus
pileo et amictu (dextra enim pectoris pars patet) agnos-
citur, d. malleum tollit, s. longam facem, quae accensa est,
in terram demittit. animum eum ad ea quae Venus agat 44
advertere manifestum est. a dextra eius incus conspicitur,
cui forceps inposita est. opus desinit in bucranium taeniis,
non vittis ornatum.'

quod anaglyphum cum Reifferscheid (1. c. p. 368, cf. Nuove memorie d. Inst. p. 463 sq.) ad templum Martis Ultoris a. 752 ab Augusto ad forum suum conditum1) rettulerit advocans versus Ovidii (Trist. II 296):

venerit in magni templum, tua munera, Martis:

stat Venus Ultori iuncta, vir ante fores,2)

hoc iam ita, ut singula anaglyphi numina ad similitudinem simulacrorum in illa aede positorum expressa esse putemus, teneri nequit, ex quo quem habitum Mars Ultor illius templi prae se tulerit Adolfi Furtwaengler merito compertum habemus. qui cum demonstraverit 3) deum fuisse barbatum, galea alte cristata, tunica, lorica, pallio indutum, dextra in altum sublata hastam tenuisse, sinistram in margine clipei ad pedes adiacentis reposuisse, hunc ipsum deum agnoverunt in anaglypho Carthagine reperto St. Gsell 4), in basi q. v. Surrentina W. Amelung 5);

1) cf. Jordan, Topographie I 2 p. 443 sqq. Mommsen CIL [2 p. 318. 2) 1. c. p. 368 sq.: 'quibus poeta statuas in aede Martis Ultoris quam Augustus in foro suo dedicavit significat. itaque in dubium non vocari puto quin haec ara Marti Ultori sacra sit imaginesque deorum statuas ab Augusto positas referant. iam in aede Martis Ultoris victorem illum militem sacrificare non mirabitur, qui quo consilio hanc aedem dedicaverit Augustus memoria repetet. refert enim Cassius Dio 55, 10 verba quibus imperator eam consecravit. cum ea librariorum culpa principio careant Suetonii testimonium in vita Divi Augusti 29 hic perscribere praefero: „aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto voverat; sanxit ergo, ut de bello triumphisque hic consuleretur senatus, provincias cum imperio petituri hinc deducerentur, quique victores redissent huc insignia triumphorum conferrent“.'

3) Sammlung Somzée p. 61 sq., cf. Antike Gemmen 11 294. 301.

4) Revue archéol. XXXIV 1899 I p. 37 sqq. c. tab. II; cf. A. Schulten,

Archaeol. Anz. 1899 p. 74 sq. Petersen, Ara Pacis p. 184.

5) Röm. Mitteil. XV 1900 p. 205 sqq. Petersen 1. c. p. 69 sqq. 184 sq.

quorum in monumentorum altero, Carthaginiense dico, Marti ad dextram adstat Venus diademata, plene vestita, paullulum reclinis posti innisa, inter Venerem Martemque Amor parvolus ita positus est, ut lacinia pallii Venerei semitectus gladium Marti subductum deae tendat; in basi Surrentina autem iuxta Martem Amor consimilis conspicitur, Venus autem ex adverso posita periit. iam ergo hoc consequitur, in aede Martis Ultoris ad latus dei positam fuisse Venerem ex simulacro Genetricis ita declinatam, ut Amor ex umero deae ad pedes eius delapsus quasi copulam faceret inter utrumque numen. is autem, qui anaglyphum M composuit, simulacra templi exprimere noluit, sed Martem finxit tropaeophorum, Venerem Victricem; ut ut vero Martem Venerem Volcanum componeret, commovit eum eorundem numinum in aede Martis Ultoris coniunctio, quodque Victrici Veneri ad umerum addidit Amorem huic deae formae minus convenientem, fecit simulacri Genetricis memor.

Iam ipso monumentorum recensu absoluto superest, ut ea quae Kekuléio contra Reifferscheidianam sententiam facere visa sunt examinentur atque redarguantur. ac primum quidem Kekulé Veneris imaginem, cuius umero Amor fuerit adiunctus, 45 iam ante Arcesilaum Romae notam celebremque fuisse inde ait elucere, quod iam in nummis anno 708 vetustioribus talis imaginis indicia compareant, provocans et ad denarios ipsius Caesaris ante annum 706 cusos 1) et ad nummos C. Egnati Maxsumi ad annos 673-685, ut videtur, pertinentes 2), in quorum adversa parte Veneris caput comparet, post quod Amoris parvoli pars superior conspicitur. neque vero hi nummi idonei videntur, quibus Kekuléi suspicio fulciatur, cum et id adversetur, quod in iis ipsis ad quos Kekulé provocat Caesaris nummis Amoris caput modo ante Venerem modo post eam conspicitur, neque omnino recte Kekulé harum imaginum rationem videatur interpretatus esse, cum typorum in adversa posticaque nummorum

1) Babelon 1. c. II 11 sq. nr. 11. 12; cf. Eckhel, D. N. VI 5 sq. Borghesi, Oeuvres I 495 sqq.

2) Babelon 1. c. I 473 nr. 1; cf. Mommsen, Münzw. p. 613, 247.

parte expressorum diversa sit ratio. in postica enim denariorum parte cum totas figuras sive unam sive complures excudi solitum esset, si quando eaedem imagines adversae parti adhibendae erant, ita erant circumcidendae, ut primariae figurae caput effingeretur, reliquae per compendium indicarentur; quod idem in nummos aeneos cadit, in quibus, cum omnes prorae signo percussi sint, totis figuris exprimendis non satis est spatii, sed compendia tantum imaginum patiuntur. itaque cum in denariorum a variis Memmiis cusorum parte postica saepe expressa sit Venus biga vecta et ab Amore volante coronata, haec imago ita in brevius contrahitur in eorundem virorum nummis aeneis1), ut ad proram efficta sit Veneris caput, ante quod Amor volat coronam gerens. atque cum gentis Iuliae Egnatiaeque denarii et ipsi ostendant in parte postica deam biga vectam et a Cupidine parvolo coronatam 2), si in parte adversa Veneris caput addito Amore comparet, hoc nihil aliud esse arbitrabimur nisi illam volgatam imaginem in compendium redactam. itaque hae num- 46 morum imagines quasi deducunt nos ab illa vetustiore Iuliorum Venere, quam Iocus circumvolat et Cupido (supra p. 16), ad Arcesilai Genetricem. 3) quod porro Bernoulli (1. c. p. 114 sq.) eumque secutus Kekulé monuerunt (1. c. p. 17 sq.), hanc imaginis dispositionem, qua Amor parte corporis post deae umerum eminens fingitur, non aeque omnibus monumentorum generibus convenire multoque minus statuis aptam videri quam anaglyphis atque adeo picturis maximeque iis, quae ad clipei formam compositae sint, id recte dici minime eo infitias. quid vero, si hoc idem in reliquis quoque Arcesilai operibus dico leaenam ab Amoribus domitam Centaurosque Nymphas gerentes animad

[ocr errors]

1) Babelon 1. c. II 214 sq. nr. 3—5 (cf. Mommsen, Münzw. p. 549, 153. 575, 202). denarios vide ibid. II 214 nr. 1 et 216 nr. 8.

2) Babelon 1. c. II 3 nr. 2. I 473 nr. 1. in nummo Egnati utrum Venus an Libertas agnoscenda sit non est prorsus exploratum; sed hoc ad nos nihil pertinet, cum eam non Victoria, sed a puero coronari testetur Mommsen, Münzw. p. 613, 247a atque ita non videatur diversa esse ab ea dea, cuius caput comitante Amore in parte adversa comparet; quae fortasse et ipsa Libertas est.

3) cf. etiam Urlichs, Arkesilaos p. 12. Petersen, Ara Pacis p. 187 sq.

« IndietroContinua »