Immagini della pagina
PDF
ePub

versum est ab Helbigio sincero iudice? cuius ipsa verba (Untersuchungen p. 22 sq.) adscribere iuvabit: Versuchen wir diese Angaben mit erhaltenen Denkmälern in Beziehung zu setzen, so gedenken wir bei dem Bericht über die von Eroten umspielte Löwin unwillkürlich dreier Mosaike, von denen eines aus Pompei stammt, welche einen Löwen in einer ganz entsprechenden Situation darstellen"), und werden wir durch die Kentauren, welche Nymphen tragen, an die wundervollen Malereien verwandten Inhalts erinnert, welche sich in Pompei in der sog. Villa des Cicero gefunden haben. Dürfen wir vermuten, daß diese Mosaike und Wandbilder irgendwie durch die Gruppen des Arkesilaos bedingt und etwa Reproductionen derselben sind? Erwägen wir unbefangen den Charakter jener Kompositionen, so ist die, welche das von Eroten umspielte Raubtier darstellt, von Haus aus jedenfalls geeigneter, durch die Malerei als durch eine Marmorgruppe zur Darstellung gebracht zu werden, und drückt die in den Mosaiken geschilderte Situation, die Bändigung eines Löwen durch Eroten, den Gedanken in natürlicherer Weise aus als die Gruppe des Arkesilaos, in der statt des Löwen eine Löwin auftrat. Die Composition der pompeianischen Wandmalereien ist von solcher Kraft und Ursprünglichkeit und dabei so echt malerisch, daß die Annahme, sie seien aus den Skulpturen des Arkesilaos übertragen, vollends ganz unzulässig scheint. Unter solchen Umständen scheint die Frage berechtigt, ob nicht die plastischen Gruppen des Arkesilaos einerseits und die Mosaike und Wandmalereien andererseits voneinander vollständig unabhängig, aber beide durch gemeinsame Originale angeregt sind. Nach Inhalt und Auffassung wäre es das Nächst

liegende, den Ursprung dieser Originale in der Malerei der 47 Diadochenperiode vorauszusetzen. Und wenn, wofür alle Wahr

scheinlichkeit spricht, der Toreut Akragas in diese Periode gehört, so bezeugen uns seine beiden Skyphoi, auf denen Kentaurinnen und Bakchantinnen ciselirt waren, daß die damalige Kunst ähnliche Stoffe darstellte, wie sie von Arkesilaos plastisch und in der pompeianischen Villa malerisch behandelt wurden.' quae cum omnem scrupulum evellant, non habeo quod addam.

1) cf. etiam sarcophagus n Pamfiliorum villa adservatus, quem descripserunt Matz-v. Duhn, Antike Bildwerke in Rom nr. 2801.

Postremo superest ut de ipsius Arcesilai statuae et dispositione et exemplis quae investigari potuerunt paucis complectamur. ac vestitam fuisse deam tunica usque ad pedes demissa subterque pectus cincta, qua totum corpus tegebatur, et pallio a tergo ita iniecto, ut pars eius a dextro corporis latere ante crura ad alterum latus traheretur extremaque eius lacinia supra bracchium sinistrum demitteretur, monumentorum consensus docet; neque de sceptro sinistrae manui addito (ABF[?]GH) aut de diademate (A[?]CDEH) dubitare licebit. Amor vero qua ratione fuerit deae adiunctus non aeque perspicuum est, cum certe anaglypha hac in re ipsius statuae habitum non prorsus adcurate reddant, qui inmutandus fuit ad peculiares quibus anaglyphorum ars tenetur leges. certe errat Bernoulli (1. c. p. 115) de Amore in Veneris umero sedente loquens, cum dicendus fuerit Amor post deam in poste conlocatus bracchiisque matris umero innisus: talem enim quotquot ad hanc seriem pertinent statuariae artis monumenta (EKL a Byd ) ostendunt, quorum in eiusmodi quaestione principalis est auctoritas. in eo, quod Amorem ad sinistrum deae umerum fingunt, omnia monumenta (praeter a y) consentiunt. totum igitur matronalem habitum Genetrici Veneri unice convenire negari nequit 1), Amoremque umero additum 2) optime me iudice interpretatus est Reifferscheid (l. c. p. 366) ita: 'deinde vero Cupidinem felici invento ab Arcesilao in eundem plane modum additum videmus, quo in artis antiquae monumentis cum Paride, quem ad amorem incitet, coniunctum videmus. ut igitur Paridem in illis, ut Helenam Oenonae praeferat, instigat, ita secundum Arcesilaum Veneri Anchisae amorem commendat, quo Aeneae mater facta est Martiamque gentem condidit.' quae interpretatio cum iusto 48 subtilior visa sit Kekuléio, neglexisse videtur vir doctus, in aliis

1) quod concedit Bernoulli 1. c. p. 115.

2) ceterum non neglegendum est Amore addito in severiore totius statuae indole opus fuisse, ut omnino Venus agnosceretur.

Romanae aetatis monumentis prorsus simili ratione Venerem Anchisemque Amoribus additis coniungi ). neque totam statuae indolem ab Arcesilai arte alienam esse censebimus, cum inventi totius elegantiam statua Vindobonensis, quamvis vestimento differat, satis declaret. sed universam simulacri dispositionem prorsus novam ab Arcesilao excogitatam esse neque suspicabitur quisquam in artifice eius aetatis, quae tota versatur in excutiendis superioris aevi exemplis, neque desunt artis monumenta Arcesilao vetustiora, quae Amorem eundem in modum Veneri adiunctum ostendunt; quibus congerendis bene meriti sunt et Helbig (Untersuchungen p. 24 n. 2) et Kekulé (1. c. p. 14 sqq.), quamquam non videntur omnia recte distinxisse. tria enim monumentorum huc pertinentium genera videntur esse discernenda; primum volantem ostendit Amorem aut adeo volantes Amores binos vel quaternos prope Veneris umerum saepeque obviam fit et in speculorum aeneorum fulcris et in anaglyphis vasorumque picturis 2); quod quin ab hac disquisitione omnino excludendum sit nullus dubito, cum haec Veneris Amorisque coniunctio prorsus fortuita sit. contra ad nos faciunt duo alia monumentorum genera, in quorum altero Amor in ipso deae umero consedit, altero post deam in poste conlocatus bracchiis matris umero innititur. e quibus prius genus in minoribus artis operibus haud raro occurrit 3), alterius, quod unum iure cum Arcesilai simulacro confertur, 49 certa exempla in solis picturis parietariis repperi hisce: a. Helbig, Wandgemälde nr. 327 = Mus. Borb. III 36 = Over

1) vide v. gr. anaglyphum fictile Arch. Zeit. V 1847 t. I et discum aeneum Paramythiae in Epiro repertum (Millingen, Anc. uned. monum. II 12

Denkm. d. alt. Kunst II 293, cf. Friederichs-Wolters, Bausteine nr. 1961). quam usitata illo tempore fuerit Veneris Anchisaeque ut parentum populi Romani coniunctio docet v. gr. Horat. carm. IV 15, 32; carm. saec. 50. Ovid. fast. IV 39 sq.

2) v. gr. Archaeol. Zeit. XXXVII 1879 tab. 12 (cf. S. Reinach, Statuaire II 327-330). Michaelis, Parthenon tab. 4 nr. XXV. Museo Chiaramonti I 36. Wiener Vorlegeblätter ser. A tab. 5; cf. etiam Petersen, Ara Pacis p. 187 n. 5.

3) haec enumerare placet: a. statua parva marmorea, quae utrum huc pertineat an ad monumenta

p. 46 sq. a nobis recensita non prorsus patet e descriptione Wieseleri, Abhandl. d. Götting. Gesellsch. XIX 93, 18: 'Bei dem deutschen GeIII tab. II 1; cf. p. 12 sq. (Kekulé). d. statua eiusdem materiae Berolinensis. Panofka, Terracotten des Kgl.

. beck, Bildw. d. tr. Sagenkr. t. XV 8. b. Helbig l. c. 826 = Annali 1866 tav. d'agg. EF, 1. c. Helbig 1. c. 276 Museo Borbonico XI 6 (a). d. Helbig l. c. 1428 Mus. Borb. XI 6 (b).-)

e. Helbig I. c. 1005 = Mus. Borb. XI 3. quo vide quam luculenter inlustrentur Helbigii verba, quae supra laudavi, demonstreturque, quod ille de duobus aliis eiusdem artificis operibus posuit, idem in Veneris Genetricis statuam cadere, scilicet in Amoris Veneri adiungendi ratione et picturas parietum et Arcesilai simulacrum pendere e picturis aevi Alexandrini.

VI Sed iam tandem Caesaris Venere relicta ad proxima tempora pergamus. quo pertinere videtur Victricis Veneris religio

sandten Herrn v. Wagner [Athenis] sah ich an Antiken eine vor kurzem gefundene Statuette der Aphrodite mit (nach alten Spuren ergänztem) Eros auf der 1. Achsel. Kopf modern, schöne Gewandung aus der

besten Zeit.' b. sigillum aeneum Pompeis repertum, quod descripsit A. Sogliano, Notiz.

d. Scavi 1901, 406: ‘Venere in piedi, che con l'antibraccio sinistro si appoggia ad un pilastrino, e porta sulla spalla destra un Amorino. La

mano destra è appoggiata all'anca.' c. signum terra cocta effictum Bonnense. Arch. epigr. Mitt. aus Österr.

Museums zu Berlin tab. 23.

e. protome terrae coctae. Gerhard, Antike Bildwerke tab. 18. f. g. h. capita eiusdem generis tria. Millingen, Anc. uned. monum. II 19, 1; 20.

Campana, Opere in plastica 11. i. vasis Attici pictura. Denkm. d. alt. Kunst II 296d. k. anaglyphum aeneum Vindobonense, si modo antiquum. Sacken, Die

antiken Bronzen d. k. k. Antikenkab. in Wien tab. 46, 3. 1. ornamentum aureum antecedenti consimile. Fröhner, Musées de France

tab. 35, 4.

1) qua imagine refellitur Kekuléi (1. c. p. 12) opinio Amorem hac ipsa ratione aliis feminis praeter Venerem non adiungi. hic enim ancilla addita mortalem mulierem indicat.

e fastis Arvalium Amiterninisque nota, qui VII Id. Octob. in Capitolio sacrificari testantur Genio publico, Faustae Felicitati, Veneri Victrici. ubi animadverte Felicitatis cum Venere coniunctionem, quae haud secus in Pompeiana Venere Victrice occurrebat originemque si me audis duxit e Sullanae Veneris Felicis religione.) templum vero Veneris Victricis Capitolinum non diversum esse a templo Veneris Capitolinae Augusti Gal

baeque temporibus a Suetonio commemorato cum omni veritatis 50 specie coniecit Th. Mommsen2), quoniam antiquum illud Veneris

Erucinae templum Capitolinum (v. p. 10) mox inclarescente altera illa Erucinae aede ad portam Collinam sita videtur abolitum esse aliudque in Capitolio Veneris fanum conditum esse nusquam traditur. iam e Suetonii testimonio patet Venerem illam Capitolinam primo imperatoriae aetatis saeculo singulari honore usam esse, cum Livia ibi dedicaverit pronepotis (Germanici erat filiolus) praematura morte absumpti effigiem Amoris habitu expressam Galbaque monile pretiosissimum, quod ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza secreverat, quasi augustiore loco dignum Capitolinae Veneri sacraverit. 3) quodsi tecum reputaveris in nummis imperatorum qui sunt ab Augusto ad Hadrianum unam solam Veneris imaginem eiusque Victricis conspici, etsi non certa tamen omnibus numeris probabilis oboritur suspicio, hanc ipsam esse Veneris illius Victricis Capitolinae imaginem: nam ad statuae alicuius exemplum hos nummorum typos sculptos esse et ipsa imaginis indoles docet et quod sine ulla maiore differentia eadem semper comparet: stat Venus sinistro bracchio columna ita innisa, ut a tergo dextroque corporis latere conspiciatur; inferior corporis pars pallio tegitur superioribus nudis relictis; dextra galeam tenet, sinistrae hasta addita est; ad columnam interdum clipeus adiacet.4) quae

1) de Felicitatis templo Capitolino cf. Jordan, Topogr. I 2 p. 46.
2) CIL 12 p. 331.
3) Suet. Calig. 7; Galba 18.

4) Cohen, Auguste 62. 63 (= Babelon l. c. II 50 nr. 108. 109); Tite 267 sq. 283–286. 331 sq.; Julie, fille de Tite 12–14; Domitia 19. quibus adde Augustarum Hadriano iuniorum nummos Sabinae 89, Faustinae minoris 240,

« IndietroContinua »