Immagini della pagina
PDF
ePub

imago cum etiam in gemmis permultis compareat1), ad exemplum haud incelebre eam redire patet, neque cogitare licebit nisi de statua,2) cum ex ampliore sive anaglyphi sive picturae alicuius ambitu singulas figuras exemptas et per nummos gemmasque expressas esse a probabilitate abhorreat, id quod recte vidit Bernoulli (1. c. p. 187); statuam vero Veneris Victricis illa aetate Romae inclutam praeter Capitolinam nullam scio. unus restat scrupulus, qui non fugit Bernoullium neque tamen de medio ab eo est sublatus, dico miram imaginis conlocationem, qua a tergo aut potius a dextro latere dea conspicitur. quod cum e solis artificis novorum inventorum cupidi rationibus cum Bernoullio 3) explicare spinosum sit, fortasse in aede Capitolina 51 Venus non sola erat efficta, sed Marti coniuncta, quod non plus offensionis haberet quam Venus Marti Ultori in ipsius templo addita.) quae coniectura et obliquum imaginis statum explicat et galeae hastaeque, quas dea tenet, iustam interpretationem suppeditat, cum certe Venus haec arma non sit ipsa indutura sed Marti traditura.5) reliquas Veneris Victricis

Crispinae 43. posteriore tempore imago ita immutata est, ut in locum hastae palma succederet: vide nummos Iuliae Domnae 215-219 (cf. etiam 189 sq. 192-196) et Saloninae 133 sq.

1) praeter ea, quae citant Bernoulli 1. c. p. 185 et Wieseler, Denkm. d. alt. Kunst II p. 410 sq., vide nunc inprimis Furtwaengleri librum de gemmis veterum tab. XXXVII 30. XLIV 77. 78. LX 65. in gemma Vindobonensi (Sacken et Kenner, Münz- und Antikencabinet p. 436 nr. 397) inscribitur ΑΦΡΟΔΙΤΗΤΗΑΝΕΙΚΗΤΩ VENERIVICTRICI.

2) quod Bernoulli 1. c. p. 185 et Furtwängler (Antike Gemmen II 179) hanc imaginem ad yλvμμa illud evonλov a Caesare in anulo gestatum (Cass. Dio XLIII 43, 3) referre volunt, speciosa magis est coniectura quam vera; refellitur enim eo, quod haec Venus in Octaviani demum denariis comparet, in Caesaris antem nummis sola illa altera Victrix, de qua nos supra p. 38 egimus. 3) 1. c. p. 187: 'Was den übertragenden Künstler bewogen hat, den Gegenstand von einem sonst nicht gewöhnlichen Standpunkt aufzunehmen, ob gewisse Eigentümlichkeiten des Originals oder sein subjektiver Geschmack, darüber haben wir keine Meinung.'

4) cf. p. 50. etiam in Pantheo Martis Venerisque statuae conlocatae erant (Cass. Dio LIII 27, 2).

5) haec ipsa Venus, quam nummi ostendunt, Marti coniungitur in gemma, quae est teste Wieselero in A. Gorlaei Dactyliotheca c. explic. I. Gronovii P. I

imagines in imperatorum nummis obvias diligenti disquisitione inlustravit F. Kenner 1), qui recte ab hac quam modo examinavi imagine alteram eamque iuniorem segregat, quae ostendit deam clipeo innisam, sed a facie conspicuam: singula vero huius imaginis exempla eum in modum inter se discrepant, cum dea hasta, palma, galea, malo, Victoria parvola aliisque signis promiscue utatur, ut statuae alicuius imitationem subesse minime sit probabile. quo accedit quod, ut vidimus in Genetricis Felicisque imaginibus, etiam Victricis nomen mox cuilibet Veneri additur, quae nihil in se habeat deae victricis: quod non nummorum solum imagines probant 2), sed statua quoque marmorea Salonis reperta, quae totam nudam ostendit Venerem Amore ad pedes adstante, ita ut nisi titulus basi insculptus omnem dubitationem profligaret, Venerem Victricem nemo agnosceret.3)

52

postremo hoc iuvabit adnotasse, imperatoria aetate Veneris Victricis religionem, cuius testimonia rara exstant Romae ac per Italiam1), frequentissima per provincias, in quarum finibus contra hostes imperii pugnabatur, ita cultam esse, ut dea aut omnino confunderetur cum Victoria 5) aut ita in communem

nr. 84 Wieseleroque suspecta videtur. sed miram deae conlocationem omni offensione carere, dummodo ad dextram altera figura addita sit, docet gemma quae est Denkm. d. alt. Kunst II 272b, ubi ad dextram Veneris ei de qua commentamur consimilis Amor adstat.

1) Arch. epigr. Mitt. aus Österr. III 30 sqq.

2) v. Cohen, Iulia Domna 189-196 (dea sceptro palmave insignis); Numérien 92; Magnia Urbica 8; Valeria 1—13 (ea Venus, quae Genetrix audit in nummis Sabinae).

3) Denkschriften der Wiener Akademie VII 2 tab. 4, 7, cf. p. 38 sq. (Lanza); ibid. I 313 (v. Arneth). CIL III 1964.

4) titulum Romanum novi unum CIL VI 785, quem ad theatrum Pompei repertum esse supra p. 24 dictum est (nam Mithriacum eumque dubiae fidei CIL VI 756 consulto omitto), Italos duos Tifernatem CIL XI 5928 et Hyblensem CIL X 7013.

5) cuius rei testimonium luculentissimum hoc est, quod sicuti Victoria Parthica Aug(usta) celebratur titulo Thamugadensi CIL VIII 2354, ita lapis Dalmatinus CIL III 2770 dedicatur Veneri Victrici Particae Aug(ustae); cf. etiam supra p. 24 n. 2.

sensum abiret, ut vel titulis in honorem mulierum defunctarum positis eius nomen inscriberetur.1)

VII

Iam cum ex temporum ordine porro prosequimur Veneris imagines, in imperatorum nummis usque ad Hadrianum ea sola, de qua modo exposuimus, Venus Victrix deprehenditur. ipsius vero Hadriani nummi duas ostendunt deae imagines, alteram stantis 2), sedentis alteram 3), inter se satis similes, cum in utraque conspiciatur dea figuram parvolam altera Victoriae, altera Amoris in manu portans sceptroque (sive hasta) insignis; stanti clipeus quoque adiacet; cognomen priori generi adscriptum est Genetricis, alteri Felicis. ac de priore imagine cum iam supra (p. 35 sq.) sim commentatus nihilque huic imagini rei esse demonstraverim cum Arcesilai Genetrice, pauca iam supersunt quae addam. nam cum Kekulé hisce Hadriani nummis recte comparaverit denarios a. u. 710 a Caesaris monetariis cusos neque sit veri simile Hadrianum horum nummorum typos suis nummis expressisse, fortasse nummorum Hadrianeorum imagines statuae alicuius similitudinem referunt, quam imperator et signo illo Caesariano et aliis vetustioribus exemplis adhibitis conficiendam curaverit: nam cum nummorum imagines Venerem procul dubio ad exemplum Minervae Virginis a Phidia effictae dispositam ostendere Kekulé demonstraverit, haec cum maxime Hadriani sicut in litteris ita in arte vetusta inprimis sectantis sensui conveniunt. unum cave conicias hanc 53 statuam ad celeberrimam quam Hadrianus condidit Veneris Romaeque dearum aedem 4) pertinuisse, cum illas statuas se

1) v. gr. CIL II 23 Veneri Victrici Aug(ustae) sacr(um) in honorem Luciliae Lepidinae Flavia Titia filiae pientissimae. III 1965 Veneri Victrici in memoriam Albuciae C. f. Pontiae uxoris M. Marius Paulus l. d. d. d.; etiam titulus quem modo commemoravi CIL III 2770 positus est in memoriam Antoniae Dec. f. Paulae a parentibus eius.

2) Cohen, Adrien 1444-1446.

Catalogue of the Roman coins in the

British Museum, Roman Medaillons p. 5 nr. 13.

p. 444.

3) Cohen, Adrien 1447-1449.

4) de hac aede cf. Eckhel, D. N. VI 510 sq. Becker, Topographie O. Richter, Topogr. 2 p. 166 sq. ceterum hanc Venerem fuisse

dentium dearum fuisse testetur Cassius Dio (LXIX 4, 5). eo magis est probabile, alteram quae in Hadriani nummis occurrit Veneris imaginem sedentis Amorem in manu gestantis sceptroque ornatae ad simulacri in hoc templo constituti exemplum esse expressam, praesertim cum vel e parvolis nummorum typis adpareat, quam bene haec severa augustaque imaginis dispositio colosseam statuam decuerit. quae opinio ea quoque re fulcitur, quod Romae deae imaginem huic Veneri consimilem nam haec quoque dea sedens repraesentatur estque Victoria hastaque insignis complures Hadriani nummi ostendunt 1), quam et ipsam ex illo templo derivare in proclivi est. ergo omne punctum tulit Carolus Robert, cum nuperrime 2) Venerem solio sedentem, diademate et sceptro insignem, qualis in sarcophagis Martis cum Rhea Silvia congressui adsidet, ad exemplum simulacri Veneris in aede Hadrianea constituti expressam esse diceret, provocans inprimis ad consimilem Romae deae imaginem, quam exhibet pictura parietaria nunc in domo Barberinorum adservata et ad simulacrum huius deae Hadrianeum iam Fridericus de Duhn rettulerat 3); unum addi poterit, secundum nummorum imagines Venerem eadem ratione, qua Roma dea Victoriam manu sustinebat, Amorem parvolum gestasse videri. sed cum de Romae deae imaginibus 4) peculiari commentatione exponere opus sit, haec indicasse nunc quidem sufficiat.

Genetricem non recte e Cassio Dione LXXI 31 conligit Preller, Röm. Myth. I 445 n. 1.

1) Cohen, Adrien 342-347. 1097-1106. 1187 sq. 1299-1302.

2) Antike Sarkophagreliefs III 2 p. 230 (cf. 233 sq.).

3) Archaeol. Zeitung XLIII 1885 tab. 4; cf. Matz-v. Duhn, Antike Bildwerke in Rom nr. 4111. ad idem exemplum, quamvis aliquantulum immutata, redit etiam Romae deae figura, quae inter picturas codicis Peiresciani chronographi q. v. anni 354 exstat (Strzygowski, Die Kalenderbilder des Chronogr. vom Jahre 354 tab. IV).

4) de quibus vide quae disseruerunt Zoega, Bassirilievi antichi I 141 sq. A. Senckler, Jahrb. d. Vereins v. Altertumsfr. im Rheinlande XIV (1849) 74 sqq. F. Kenner, Sitz.-Ber. d. Wien. Akad. XXIV (1857) 253 sqq. C. Purgold, Archaeol. Bemerk. zu Claudian und Sidon. p. 24 sqq. A. Kluegmann, l'effigie di Roma nei tipi monetarii più antichi, Roma 1879. G. Koerte, Archaeol. Zeitung XLIII 1885 p. 23 sqq.

Ultra Hadriani tempora Veneris simulacra historiamque persequi nec volumus nec, si liberet, multum nos inde profecturos spes est. nam scriptorum testimonia iam aut nulla exstant aut minus idonea et, quibus antea veluti ducibus usi sumus, nummorum typi nos deserunt, cum eum in modum grassari coeperit nummariorum licentia, ut e permultis quae occurrunt Veneris imaginibus vix una alteri compar sit, sed ita inter se varient, ut ad statuae alicuius dispositionem recuperandam nullius iam sint pretii nisi aliis adfluentibus subsidiis. quae quamvis non omnino deficiant, tamen nunc usui non iam sunt reclusa, cum imperatoriae aetatis monumentis sacris, anaglyphis inprimis basium atque ararum, quae non pauca per Italiae glyptothecas exstant, vixdum cura admoveri coepta sit, ita ut pleraque ne descripta quidem sint, nedum edita atque enarrata. quibus si quando, quod sperandum est, melior lux adfulserit, fortasse etiam de Veneris per inferiora saecula et imaginum et religionis historia non iam omnia ignorabimus.

« IndietroContinua »