Immagini della pagina
PDF
ePub

156

II.

Monumenta ad religionem Romanam

spectantia tria.

(Annali dell' Instituto 1883.)

I

Deorum Romanorum simulacra publica, qualia inde a belli Hannibalici temporibus circumferebantur venerationeque communi colebantur, ad graecorum exemplorum similitudinem omnia fuisse composita cum diu perspectum sit, nunc in dies magis patet, postquam ad religionis Romanae historiam investigandam ab artis quoque monumentis subsidia arcessi coepta sunt. neque enim eorum solum numinum, quae ab utrisque pariter colebantur, imagines graecas Romani in suum usum verterunt, veluti Iovis Iunonis Minervae reliquorumque deorum consentium, quorum imagines auratas ad forum stetisse Varro testatur (de re rust. I 1, 4), sed eorum quoque, quae ipsorum religioni propria erant, simulacra ita effinxerunt, ut cognatorum numinum graecorum imagines aliquatenus immutatas Romanae naturae quasi adcommodarent: cuius rei exempla multa enumerare non opus est, cum Virtutis, Romae, Boni Eventus, Silvani, Fauni, Dii Fidii al. simulacra quomodo e graecis fontibus derivata sint nemo ignoret.1) quo in numero Larum quoque imagines haben

1) de Virtutis Romaeque imaginibus cf. C. Purgold, Archaeologische Bemerkungen zu Claudian und Sidonius p. 20 sqq., de Bono Eventu ad Triptolemi similitudinem conficto O. Kern, Athen. Mitteil. XVI 1891 p. 24 sqq., de Silvano Faunoque A. Reifferscheid, Annali 1866 p. 210 sqq. et commentarius

[graphic][merged small]

157 das esse Bacchique Graecorum dei habitum prae se ferre cum pridem cognitum sit, tamen non abs re fore arbitror idem novo testimonio inlustrare, quod et luculentius sit eo quod iam notum est exemplo et vetustius.

Inter rudera igitur veteris Tarquiniorum oppidi, quod hodie Corneto vocatur, ante aliquot annos erutum est balsamarium parvolum1) aeneum eisque ornatum anaglyphis, quae iuxta (p. 64) delineanda curavimus. quod vasculum excellit singulari fabricationis artificio, cum anaglypha non, ut adsolet, malleo cusa sint, sed fusa una cum ipso vasculo ac deinde caelata: cuius artificii praeter anaglypha, quae rara occurrunt in speculorum Etruscorum parte aversa 2), pauca tantum praesto sunt exempla, scilicet situlae e sepulcris Etruriae, Volsiniensium imprimis atque Clusinorum, erutae, si nullum me fugit, quinque, quorum pleraque e solis descriptionibus nota sunt.3) ad horum vasorum aetatem definiendam hoc facit, quod vasculum Clusinum una cum speculo figuris ornato 4) repertum est, balsamarium autem, quod edimus, Tarquiniense, sicuti testantur ii qui adfuerunt, inventum est inter rudera sepulcrorum, quae continebant specula vasaque figlina rudibus picturis ornata, qualia in 158 ipsa Etruria fabricabantur, pertinebantque ad eam necropolis Tarquiniensis partem, in qua frequentes reperiuntur nummi

huius collectionis proximus, de Dio Fidio H. Jordan, Annali 1885 p. 121 sqq., denique de universa hac quaestione quae ego disserui in commentatione huius conlectionis tertia decima.

1) continet in altitudine millimetra 51, in latitudine ubi maximum 27. 2) E. Gerhard, Etrusk. Spiegel tab. 138. 159. 180. 394, 2 (cf. ibid. I 1

p. 80, 62). Kluegmann-Koerte, Etrusk. Spiegel V 142.

3) enumeravit breviter J. Martha, L'Art Étrusque p. 525; situlam Bolsenae detectam et hodie in museo Etrusco Florentino adservatam delineandam curavit H. Heydemann, Mitteilungen aus den Antikensammlungen in Ober- und Mittelitalien tab. IV 3, consimiles duas alteram conlectionis Czartoryski delineatam edidit F. de Witte, Gazette archéol. VII (1881) tab. 1. 2, alteram prope oppidum Montefiascone repertam descripsit idem ibid. p. 13; vasculum Clusinum descripsit W. Helbig, Bull. d. Inst. 1885 p. 201 sq., Orvietanae situlae delineatio adhuc inedita latet in thesauris instituti nostri, ubi vidi anno 1883. 4) W. Helbig 1. c. p. 201.

Wissowa, Abhandlungen.

5

Campanorum aenei 1). unde saeculo a. Chr. n. tertio hanc vasculorum anaglyphis ornatorum artem in usu fuisse cum omni probabilitate statuas.) certe hoc vasculum non multo recentius est.

Ipsa anaglyphi interpretatio nullis difficultatibus obnoxia est, cum conspiciatur pompa bacchica, quales permultae in monumentis antiquis comparent. praecedit deus ipse tunica brevi eaque cincta et pallio minuto vestitus, dextro bracchio thyrsum sustinens, laeva rhyton, quod in caput alatum desinit, levans; sequitur unus e satyrum turba, nudus nisi quod pellis ferae alicuius de umero sinistro pendet, manu dextra situlam gerens, umero sinistro vitulum necatum gestans. a tergo eius in lapide veste contecto sedet mulier nuda solisque calceis induta, quae cervice reflexa cistam quam in gremio tenet mysticam aperit; denique agmen claudit baccha longa tunica cincta calceisque vestita, quae velamento post tergum sinuante saltationis bacchicae officio occupatur. itaque cum deus cum solitis comitibus ad sacrificium properans facile agnoscatur, non esset quod addatur, nisi Bacchi figura mirum in modum congrueret cum Larum imaginibus, quales circa belli Punici alterius, ut videtur, tempora constitutas atque ab Augusto imperatore resuscitatas praeter ararum anaglypha nonnulla et parietes Pompeiani et sigilla aenea innumera monstrant. qui cum fingantur saltantes, altera manu rhyton, altera pateram situlamve sustinentes, induti calceis et tunica succincta, cui palliolum eadem semper ratione superiniectum est3), haec omnia in Bacchi figura, qualis in hoc 159 anaglypho occurrit, coniuncta vides, scilicet calceos, tunicam succinctam palliolumque, rhyton, motum saltatorium et, ut ne

1) sepulcra similia Tarquiniis detecta describuntur in Bull. d. Inst. 1870 p. 57; 1880 p. 50.

2) cf. etiam F. Wieseler, Nachr. d. Götting. Gesellsch. d. Wiss. 1874 p. 576. Martha 1. c.

3) de Larum habitu conferantur H. Jordan, Annali 1862 p. 355 sqq. A. Reifferscheid, Annali 1863 p. 134 et quae ego composui in Roscheri lexico mythol. II p. 1891 sqq.; sigillorum exempla vide apud S. Reinach, Statuaire II 493-500. 812.

situlam quidem desideres, conspicitur haec etsi non in ipsius Bacchi, tamen in satyri vicini manu dextra. quam Larum Compitalium formam cum iam Naevi poetae temporibus 1) usu venisse sciamus, a Baccho Graecorum deo translatam esse vidit Henricus Jordan opportune conlato exemplo anaglyphi figlini, quod est apud Campanam, Opere in plastica tab. 31. sed hoc quod edimus anaglyphum illi praestat, cum et certe vetustius sit Naevi poetae aetate et demonstret, quomodo a Baccho Larum fingendorum exemplum peti potuerit: sicuti enim pompam bacchicam deus quasi dux praecedit, ita ludorum Compitaliciorum hilaritati Lares praesunt eamque ob causam optime finguntur habitu bacchico, saltantes rhytaque tollentes. quomodo postea haec Larum Compitalium simulacra ad domesticos Lares transierint, cum alibi a nobis 2) expositum sit, non est cur latius evager. unum habeo quod addam. ipsa videlicet ea Bacchi forma, qua tunica succincta pallioloque indutus deus fingitur, adeo non est frequens in artis monumentis, ut ex innumeris quae aetatem tulerunt monumentis bacchicis duo solum hic adhiberi potuerint: quorum cum utrumque Campanae potissimum originis esse vi160 deatur nam et de illo anaglyphorum figulinorum genere et de vasculis aeneis in Etruria repertis hoc cum probabilitate fortasse haec ipsa Bacchi imago graecis Italiae meridionalis oppidis propria fuit ab iisque ad Romanos migravit. quod si verum est, videndum erit an huc spectet etiam figura brevi tunica induta uvamque tenens, quae in Venusinorum nummis comparet et Bacchusne sit an baccha dubitatur 3).

sumitur

[ocr errors]

II

Vestam publicam populi Romani Quiritium cum et frequenter ostendant nummi imperatorum Romanorum et in ara1) cf. Tuniculariae v. 99 sqq. ed. Ribb.: Theodotum compiles, qui aras Compitalibus sedens in cella circumtectus tegetibus Lares ludentis peni pinxit bubulo; ludentes Lares saltantes esse recte suspicatur Jordan 1. c. p. 338, conlato Varronis loco de 1. 1. VI 22 demonstrat Reifferscheid 1. c. p. 134 n. 1. 2) in Roscheri lexico mythol. II p. 1879 sqq. 1891 sqq.

3) Carelli, Numi Ital. veter. tab. LXXXIX 3. 4; cf. Catalogue of the greek coins in the British Museum, Italy p. 151 nr. 19–21. Berliner Münzkatalog III 1 p. 209 sq. nr. 9—11.

« IndietroContinua »