Immagini della pagina
PDF
ePub

rum complurium anaglyphis 1) ad aetatem Augusteam recedentibus agnoverit Ernesti Samter felix acumen, quae in religione privata huius deae auctoritas fuerit cum e scriptorum testimoniis constat, tum luculenter demonstraverunt parietum Pompeianorum picturae; ubi deam Laribus vulgo coniunctam, sceptro plerumque pateraque et asello comite insignem Vestam intellegendam esse primus perspexit et exsecutus est Augustus Reifferscheid 2). cuius generis imaginum cum post Reifferscheidii Jordanique 3) curas numerus adauctus sit, brevem conspectum subicere iuvabit4). itaque in pistrinorum culinarumve parietibus dea pingitur plerumque ita, ut inter Lares domesticos media adstet, aut sola

A. VI 11, 95). Helbig, Wandgemälde der vom Vesuv verschütteten Städte Campaniens nr. 65.

B. VII 12, 11. Helbig l. c. nr. 61.

C. VII 12, 10. Helbig l. c. nr. 62, aut aliis numinibus sociata, sicuti Genio

D. VII 2, 3. Sogliano, Le pitture murali Campane nr. 34,

1) sunt anaglypha basis Surrentinae (Röm. Mitteil. IV 1889 tab. X c. Petersen, Ara Pacis p. 70), arae Panormitanae (Röm. Mitteil. IX 1894 tab. VI. Petersen 1. c. p. 75), tertium olim in Albanorum villa adservatum (Röm. Mitteil. 1. c. p. 128); cf. E. Samter, Röm. Mitt. I. c. p. 125 sqq. E. Petersen l. c. p. 69 sqq. imaginem deae ad similitudinem Graecorum deae 'Eorias expressam esse consentaneum est nec minus, ante hoc simulacrum graecum receptum nullam Vestae Romanae imaginem fuisse; erravit ergo S. Reinach (Revue archéol. XXXI 1897 II p. 313 sqq.), cum Vestae Romanae imaginem primitivam a graecis exemplis immunem quaereret eamque repperisse sibi videretur in ara aliqua Gallica, in qua inter alia numina conspicitur mulier manus faciei obtendens; quam Vestam interpretatur ductus verbis Ovidii, quo teste propter incestum Rheae Silviae Vestae simulacra feruntur virgineas oculis opposuisse manus (fast. III 45 sq.); sed haec nihil pertinent ad simulacrum deae.

2) Annali 1863 p. 124 sqq.

3) Vesta und die Laren auf einem pompejanischen Wandgemälde, Berlin 1865.

4) ego omnes ipse denuo examinavi praeter K, quam imaginem ut reperirem non contigit. 5) indicavi regionum insularum domuum

ex descriptione Fiorelliana.

numeros

161

[ocr errors]

Baccho
E. VII 1, 36. Helbig l. c. nr. 665,
Volcano

F. VII 1, 47. Helbig l. c. nr. 63; aliquotiens sacrificio, quod Genius cum camillo reliquisque famulis inter Lares conlocatus offert, a latere adsistit:

G. VII 12, 7. Helbig 1. c. nr. 68.

H. IX 5, 2. Sogliano l. c. nr. 35; raro denique sola conspicitur:

J. IX 5, 2. Sogliano l. c. nr. 42.

K. (?) V 1, 18. Sogliano I. c. nr. 43 (si modo recte hic nominatur).

his in picturis quae dea agnoscenda sit neque sceptrum pateraque, quae in plerisque gestat, neque cornu copiae (BK) aut fax (H) semel bisve obvia evincunt, neque adeo capitis velatio, qua saepe excellit, cum haec omnia compluribus Romanorum deabus communia sint neque per se quicquam efficere possint 1). contra omnem dubitationem profligit asellus in omnibus his imaginibus comes deae additus. nam in Italorum religione deam ignis praesidem ita intellectam esse, ut non solum focum, sed etiam pistrinum tueri credita sit atque ita ipsae molae asinique molarum ministri ei sacrati fuerint, et aliunde patet et ex Vestalium hilaritatis descriptione Ovidiana 2),

quae optime inlustratur lepidissimis picturis Pompeianis, in 162 quibus conspicimus Amores pueros Vestae ferias celebrantes et

molas asellosque coronis vincientes aut asellis adstantibus epulantes 8). quam ob rem et in anaglypho olim Gabino nunc Pari

1) conferri possunt inprimis simulacra Bonae Deae Albanum (Bull. archeol. comun. VII 1879 tab. XXIII) atque Terrae matris (ibid. I 1872 tab. III); ceterum deae consimilis et ipsius (sicuti Terrae matris) in aedicula sedentis velataeque simulacrum cornu copiae addito insigne a. 1883 vidi in hortis ad Albanorum villam pertinentibus.

2) Ovid. fast. VI 311 sqq.; cf. Prop. IV 1, 21. Lyd. de mens. IV 94 Wünsch (= IV 59 Bekk.). unde Copae elegiae v. 26 felicissima coniectura emendavit Isaac Vossius scribens Vestae (codd. vestrae) delicium est asinus.

3) alteram imaginem, quae est in macello Pompeiano (Helbig 1. c. nr. 777), delineavit 0. Jahn, Über Darstellungen des Handwerks und Handelsverkehrs auf antiken Wandgemälden (Abhandl. d. sächs. Gesellsch.d. Wissensch.V) tab.VI 4, alteram, quae nuper inventa est in Vettiorum domo, A. Sogliano, Monum. antichi d. Lincei VIII p. 354. A. Mau, Röm. Mitteil. XI 1896 p. 80; Pompeji in Leben und Kunst p. 328 fig. 170.

[ocr errors]

sino ), in quo zodiaci signa una cum XII deorum singulos anni menses regentium insignibus repraesentantur, Vesta indicatur lucerna in caput asininum desinente, et in XII deorum imagine Pompeiana (Helbig l. c. nr. 7), quae in exteriore domus alicuius (VIII 3, 11) muro conspicitur, Vesta asello comite notabilis est. itaque cum his testimoniis quomodo Romani Vestam repraesentaverint adpareat, iam addi possunt picturis anaglypha duo ad eandem deam pertinentes, quam alterum ipsa inscriptione profitetur.

L. anaglyphum marmoreum paullo ante annum 1683 sub hortis Matthaeorum Romanis repertum, quod a Fabrettio ?) delineatum diu ubinam gentium latitaret ignorabatur, donec in Anglorum terram delatum repperit Adolfus Michaelis, qui describit ita 3): ,on a chair with a high back sits Vesta, draped with chiton and cloak, which latter veils the back of the head; over the brow a stephanè. On her l. arm she holds a sceptre, in the

. r. hand a cup, out of which a snake drinks, raising itself from a cista under Vesta's chair. The cista is high and round; ears of wheat hang down over the edge, and on the top lies a round loaf of bread of the form known from Pompeii and otherwise.quod anaglyphum cum a picturis Pompeianis aliquatenus discedat atque inprimis asino careat, tamen ad Vestam referendum esse titulus in basi perscriptus (CIL VI 787, cf. 30382) docet: Vestae sacrum. C. Pupius Firminus et Mudasena Trophime; quem C. Pupium Firminum eundem esse atque eum, qui in basi anno 144 Antonino Pio imperatori a corpore pistorum dedicata

1) Clarac, Musée du Louvre tab. 171, 18, cf. Froehner, Notice de la sculpture antique du Louvre nr. 2. ceterum etiam in zophoro aedis. Vestae p. R. Quiritium caput asininum exsculptum fuisse testatur H. Jordan, Der Tempel der Vesta und das Haus der Vestalinnen p. 18.

2) de columna Traiani syntagma (Romae 1683) p. 339; cf. A. Preuner, Hestia-Vesta p. 242.

3) Ancient Marbles in Great Britain p. 676 (Wilton House nr. 13a).

(CIL VI 1002) inter huius corporis quaestores recensetur, iam 163 Fabrettius perspexit. itaque in hoc simulacro non tam Vestam

pistrini domestici praesidem, quam pistorum patronam agnoveris,

[graphic][ocr errors][merged small]

quae ex illa oriunda est. deae naturam et paniculus indicat et canistrum spicis repletum, quod veluti pistorum insigne una cum mola versili etiam in eius quam modo dixi basis lateribus comparet neque abhorret a picturarum Pompeianarum ratione, ubi dea modo spicas manu tenet (G), modo sacrae mensae spicis repletae adsidet (B). anguem non esse Vestae proprium, sed veluti famulum dis domesticis adiungi notum est.

Denique imaginem Vestae parietum Pompeianorum consimilem praebet anaglyphum quod hic edimus p. 71:

M. anaglyphum marmoris Italici, quod adservatur in museo principis Alexandri Torlonia ?) et prope veterem Portum Traiani a. 1867 erutum esse dicitur. sub aedicula fastigata et duabus pilis corinthiis sublata sedet dea tunica cincta pallioque induta et diademate ornata; dextra pateram, sinistra panem tenet; ad eius pedes a dextra porcus adstat, a sinistra asinus, qui cervice reflexa deam adspicit; inter eius pedes mola conspicitur.

quae imago adeo respondet picturis Pompeianis, ut quin eadem ratione ad domesticum Vestae cultum pertineat nulla possit esse dubitatio. Vestam esse asellus mola paniculus 2) satis arguunt, neque repugnat quod sceptrum capitisque velatio desunt, cum haec etiam in picturis pariter modo exprimantur, modo omittantur; pateram saepissime in deae manu vidimus, diadema aliquotiens (BL) occurrit. quod denique sus deam 164 comitatur exemplis caret, et hoc primo testimonio docemur scilicet femina

rem sacram fieri solitam esse 3): minime vero hoc mirum, cum porci sacrificium in Larum religione cum Vesta artissime coniuncta legitimum fere fuisse et scriptorum testimonia multa et picturae Pompeianae doceant, eandemque hostiam sive marem sive feminam in sacris privatis passim immolari videamus Silvano, Termino, Telluri, Nymphis,

Vestae porco

[ocr errors]

1) cf. P. E. Visconti, Catalogo del Museo Torlonia di sculture antiche (Roma 1883) p. 250. anaglyphum patet in altitudinem centimetra 50, in latitudinem 44.

2) panem quam apte gestet pistrini patrona non eget explicatione; sed monuisse iuvabit, Vestalium die festo asinos panibus redimiri moris fuisse (Ovid. fast. VI 311. 347).

3) quod a Graecis Vestae porcos immolatos esse scimus (cf. A. Preuner, Hestia-Vesta p. 11. 64 et in Roscheri lexico mythol. I p. 2620 sq.) huc non facit, quia talibus in rebus Romani a Graecis minime pendent.

« IndietroContinua »