Immagini della pagina
PDF
ePub

videram in eisdem causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta princeps adhibitus esset, priores tamen agere partis Hortensium. Acrem enim oratorem et incensum et agentem et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat. Unum igitur annum, cum rediissemus ex Asia, causas no- 318 biles egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur illud in me, quidquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic sermoni propositum est, non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et industriam. Cum igitur essem 319 in plurumis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maxume in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio.

Sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumera- 93 tionem oratorum, verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio, breviter licet dicere. Nam is post consulatum credo quod 320 videret, ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent summum illud suum studium remisit, quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis

causis. Im J. 677 (77) vertheidigten beide den M. Canuleius und Co. Cornelius Dolabella, welche repetundarum belangt waren, der letztere von Caesar. partes. 242.

agentem, 'wirksam'. de orat. II, 87, 358: utendum est imaginibus agentibus acribus insignitis. ad Herenn. III, 22, 37: non mutas nec vagas, sed aliquid agentes imagines ponemus.

318. annum, im J. 678 (76). causas. Von diesen ist uns nur die Rede pro Roscio comoedo bekannt, wenn diese nicht vielmehr im J. 686 (68) gehalten ist.

interim, im J. 679 (75).

[blocks in formation]

unus ex populo, sed existumator doctus et intellegens posset cognoscere; longius autem procedens cum in ceteris eloquentiae partibus tum maxume in celeritate et continuatione verborum 321 adhaerescens sui dissimilior videbatur fieri cotidie. Nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxume stilo nostrum illud quod erat augere, quantumcumque erat. Atque, ut multa omittam, in hoc spatio et praetor primus et incredibili populi voluntate sum factus. Nam cum propter assiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minume vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate 322 converteram. Nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat, qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae eloquentiae continetur; nemo, qui philosophiam complexus esset, matrem omnium bene factorum beneque dictorum; nemo, qui ius civile didicisset, rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxume necessariam; nemo, qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissumos testes excitaret; nemo, qui breviter arguteque incluso adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret;

[blocks in formation]

hatte. de imp. Pomp. 1, 2: cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuris cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, quid de me iudicaretis.

orat. gen. 123.

322. de me. Er spricht vernehmlich genug und giebt zugleich die 161 f. abgelehnte Antwort auf Brutus Frage.

bene ist beide Male in demselben Sinne zu fassen, da tüchtige Rede und That auf der klaren und festen Einsicht beruht. prud. 104.

test. top. 10, 45: in hoc genere (exemplis) oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur ut mortui ab inferis excitentur. Quint. IV, 1, 28: in epilogo vero liceat totos effundere affectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare. Doch ist dies keineswegs der einzige Fall.

incl., 'in die Enge, ins Netz treiben'. a sev. 197.

nemo, qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem quaestionem universi generis orationem traducere; nemo, qui delectandi gratia digredi parumper a causa; nemo, qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo, qui ad fletum posset adducere, nemo, qui animum eius, quod unum est oratoris maxume proprium, quocumque res postularet impellere. Itaque cum iam paene evanuisset Horten- 94 sius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem, consul 323 factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne, cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer. Sic duodecim post meum consulatum annos in maxumis causis, cum ego mihi illum, sibi me ille anteferret, coniunctissume versati sumus, consulatusque meus, qui illum primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat. Maxume vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio 324 paulo ante quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis ad causas simillumas inter se vel potius easdem novi veniebamus cotidie. Quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti complurisque et nobiscum et solus egisti; ut, qui

[blocks in formation]

perstr., 'verletzen'. p. Sulla 16, 46: nemo umquam me tenuissuma suspicione perstrinxit, quem non perculerim. p. Planc. 14, 46: Granius M. Antoni voluntatem asperioribus facetus saepe perstrinxit impune.

324. lege Pomp. Im J. 702 (52) gab Pompeius die lex de ambitu, in welcher mehrere allgemeine Bestimmungen über die Organisation der Gerichte enthalten waren; unter anderem τὸν τῶν συναγορευ σόντων ἑκατέρῳ τῷ μέρει ἀριθ μὸν ὥρισεν, ὥστε μὴ ὑπὸ τοῦ πλήθους αὐτῶν τοὺς δικαστὰς 90ρυβουμένους ἐκταράττεσθαι (vgl. 207), χρόνον τε τῷ μὲν διώκοντι δύο ὥρας, τῷ δὲ φεύγοντι τρεῖς δίδοσθαι ἐκέλευσεν (Cass. Dio XL, 52). de fin. IV, 1, 1: cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare.

novi. Dion. Hal. de Lysia 17:

325

325

non satis diu vixerit Hortensius, tamen hunc cursum confecerit. Annis ante sedecim causas agere coepit quam tu es natus; idem quarto et sexagesumo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.

95 Sed si quaerimus, cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissumas duas. Primam, quod genus erat orationis Asiaticum, adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis; qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis, ut Asiatico in genere, laudabiles. Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quali est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et facto genere verborum; in quo fuit Aeschylus Gnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. In eis erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinni326 tas non erat. Haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adulescens. Ha

[blocks in formation]

bebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum, in quibus, ut in illo Graeco sic in hoc, erant. quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles; et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur haec senibus: saepe videbam cum irridentem tum etiam irascentem et stomachantem Philippum; sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur. Erat excellens iudicio vulgi et facile primas tenebat 327 adulescens. Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur; et certe, quod et ingeni quaedam forma lucebat exercitatione perfecta eratque verborum astricta comprehensio, summam hominum admirationem excitabat. Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque remiserat, quod in eo fuerat acerrumum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis, quo consueverat, ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si illum flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses. Tum Brutus, ego vero, inquit, et ista, quae dicis, video qualia 96 sint et Hortensium magnum oratorem semper putavi maxumeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu abfuisti. Sic ferunt, in

vibrans, vom zuckended Blitz wie von dem durch die Luft geschwungenen Wurfspeer übertragen. orat. 70, 234: cuius (Demosthenis) non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur. Quint. XI, 3, 20: adicias licet eos, qui sententias vibrantes digitis iaculantur. X, 1, 60: summa vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae.

Philipp. 173. 230.

327. erat -adulescens. Cicero wiederholt die oben ausgesprochene Behauptung, um das folgende daran anknüpfen zu können, worin er nachweist, warum Hortensius wohl als Jüngling, aber weniger als Mann gefallen habe. Denn im Vorhergehenden hat er bemerkt, dass er mehr Beifall bei der Jugend, als den Aelteren gefunden habe. prim. 83.

[blocks in formation]

328

« IndietroContinua »