Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

ædium secedit; atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem hujuscemodi habuit.

2. Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio, in manibus frustra fuissent: neque ego per ignaviam, aut vana ingenia, incerta pro certis captarem. 3. Sed, quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eò animus ausus maxumum atque pulcherrumum facinus incipere: simul, quia vobis eadem, quæ mihi, bona malaque intellexi; 4. nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

5. Sed, ego quæ mente agitavi, omnes jam antea divorsi audîstis. 6. Ceterùm mihi in dies magis animus accenditur, quum considero, quæ conditio vitæ futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. 7. Nam, postquam respublica in paucorum jus atque ditionem concessit, semper illis reges, tetrarchæ vectigales esse; populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, his obnoxii, quibus, si respublica valeret, formidini essemus. 8. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiæ apud illos sunt, aut ubi illi volunt: repulsas nobis reliquere, pericula, judicia, egestatem. 9. Quæ quousque tandem patiemini, fortissumi viri? Nonne emori per virtutem præstat, quàm vitam miseram atque inhonestam, ubi alienæ superbiæ ludibrio fueris, per dedecus amittere ?

10. Verùm enimvero, pro deûm atque hominum

fidem victoria nobis in manu: viget ætas, animus valet contrà illis, annis atque divitiis, omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est: cetera res expediet. II. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coæquandis; nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas, aut ampliùs, domos continuare; nobis larem familiarem nusquam ullum esse? 12. Quum tabulas, signa, toreumata emunt; nova diruunt, alia ædificant; postremò omnibus modis pecuniam trahunt, vexant; tamen summā lubidine divitias vincere nequeunt. 13. At nobis domi inopia, foris æs alienum ; mala res, spes multo asperior: denique, quid reliqui habemus, præter miseram animam ?

14. Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam sæpe optâstis, libertas, præterea divitiæ, decus, gloria, in oculis sita sunt! fortuna omnia victoribus præmia posuit. 15. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis, quàm oratio, hortentur. 16. Vel imperatore vel milite me utimini: neque animus, neque corpus aberit. 17. Hæc ipsa, ut spero, vobiscum consul agam; nisi forte me animus fallit, et vos servire quàm imperare, parati estis."

a vobis

XXI.-I. Postquam accepere ea homines, quibus mala abundè omnia erant, sed neque res, neque spes bona ulla; tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulare plerique, uti proponeret, quæ conditio belli foret ; quæ præmia

armis peterent; quid ubique opis aut spei haberent. 2. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratūs, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quæ bellum atque lubido victorum fert. 3. Præterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauritania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes: petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem, et omnibus necessitudinibus circumventum cum eo consulem initium agendi facturum. 4. Ad hoc, maledictis increpat omnis bonos : suorum unumquemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suæ, complures periculi aut ignominiæ, multos victoriæ Sullanæ, quibus ea prædæ fuerat. 5. Postquam omnium animos alacris videt; cohortatus, ut petitionem suam curæ haberent, conventum dimisit.

XXII.-1. Fuere ea tempestate, qui dicerent, Catilinam, oratione habitā, quum ad jusjurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem, vino permixtum, in pateris circumtulisse; 2. inde quum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eò dictitare fecisse, quò inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii. 3. Nonnulli ficta et hæc et multa præterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quæ postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui pœnas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

Sallust

C

XXIII. 1. Sed in ea conventione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus; quem censores senatu, probri gratiā, amoverant. 2. Huic homini non minor vanitas, quàm audacia: neque reticere, quæ audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere, neque facere, quidquam pensi habebat. 3. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, vetus consuetudo: cui quum minùs gratus esset, quia inopiā minùs largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri cœpit minari interdum ferro, nisi obnoxia foret ; postremò ferociùs agitare, quàm solitus erat. 4. At Fulvia, insolentiæ Curii causā cognitā, tale periculum reipublicæ haud occultum habuit; sed, sublato auctore, de Catilinæ conjuratione quæ quoque modo audierat, compluribus narravit. 5. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. 6. Namque antea pleraque nobilitas invidiā æstuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum, quamvis egregius, homo novus adeptus foret. Sed, ubi periculum advenit, invidia atque superbia postfuere.

XXIV.-1. Igitur, comitiis habitis, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. 2. Quod factum primò popularīs conjurationis concusserat. Neque tamen Catilinæ furor minuebatur: sed in dies plura agitare; arma per Italiam locis opportunis parare; pecuniam, suā aut amicorum fide sumptam mutuam, Fæsulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi.

3. Eā tempestate plurimos cujusque generis homines adscivisse dicitur; mulieres etiam aliquot, quæ, ubi ætas tantummodo quæstui, neque luxuriæ, modum fecerat, æs alienum grande conflaverant : 4. per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adjungere sibi, vel interficere.

XXV. .—1. Sed in his erat Sempronia, quæ multa sæpe virilis audaciæ facinora commiserat. 2. Hæc mulier genere atque formā, præterea viro, liberis satis fortunata fuit; literis Græcis atque Latinis docta; psallere, saltare elegantiùs, quàm necesse est probæ; multa alia, quæ instrumenta luxuriæ. 3. Sed ei cariora semper omnia, quàm decus atque pudicitia fuit pecuniæ an famæ minùs parceret, haud facilè discerneres. 4. Sed ea sæpe antehac fidem prodiderat, creditum abjuraverat, cædis conscia fuerat; luxuria atque inopia præceps abierat. 5. Verùm ingenium ejus haud absurdum : posse versus facere, jocum movere, sermone uti vel modesto, vel molli, vel procaci: prorsus multæ facetiæ multusque lepos inerat.

XXVI. 1. His rebus comparatis, Catilina nihilominus in proxumum annum consulatum petebat ; sperans, si designatus foret, facilè se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. 2. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiæ deerant. 3. Namque, a principio consulatūs sui, multa pollicendo per Fulviam, effecerat, ut Q. Curius, de quo paulò antè memoravi, consilia Catilinæ sibi

« IndietroContinua »