Immagini della pagina
PDF
ePub

arrest of those who are to accompany them.

Arrest
effected at the Mulvian Bridge.-46. Cicero summons the
leading conspirators. Lentulus, Cethegus, Statilius, and
Gabinius obey the summons. Cæparius flees from Rome.
Lentulus and the others arrested and taken to the Temple
of Concord, where the Senate assemble. Volturcius and
the Allobroges brought before the Senate. Production of
the letters given to the Allobroges.-47. Volturcius being
examined makes disclosures. Evidence of the Allobroges.
Lentulus, who happens to be prætor, deprived of office,
and with the others committed to the custody of certain
Senators.-48. The common people changing their senti-
ments extol Cicero. One Tarquinius giving evidence
pronounced false by the Senate is given into custody.
Current opinion respecting his evidence.-49. Catulus
and Piso ineffectually endeavour to induce Cicero to get
Cæsar accused by the Allobroges.--50. Cethegus, sending
a communication to his dependants, urges a rescue. Cicero,
after placing guards, convenes the Senate and inquires
what shall be done to those in custody. Opinion of D.
Junius Silanus, the Consul Elect. -51. Speech of C.
Cæsar.-52. Speech of M. Porcius Cato.-53. Cato's
sentiments largely adopted by the other Senators. Sal-
lust's views.--54. Respective characters of Cæsar and
Cato. 55. Lentulus and the others put to death.-56.
Catiline forms two legions, one-fourth part of which is
alone equipped as Roman soldiers.--57. Gets information
of what has occurred in Rome. Attempts to make good
his way into Gaul. Prevented by Metellus. Approach of
Antony.-58. Catiline harangues his men.59. Draws
them up for battle. Antony, being ill places Petreius
in command of his forces.--60. A general and desperate
engagement. Catiline defeated. He and Manlius are
killed.-61. The battle-field after the fight.

C. SALLUSTII CRISPI

BELLUM CATILINARIUM.

I.-I. OMNIS homines, qui sese student præstare ceteris animalibus, summā ope niti decet vitam silentio ne transeant, veluti pecora, quæ natura prona, atque ventri obedientia, finxit. 2. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita: animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum dîs, alterum cum beluis commune est. 3. Quò mihi rectius videtur ingenii quàm virium opibus gloriam quærere; et, quoniam vita ipsa, quā fruimur, brevis est, memoriam nostri quàm maxume longam efficere. 4. Nam divitiarum et formæ gloria fluxa atque fragilis; virtus clara æternaque habetur.

5. Sed diu magnum inter mortalīs certamen fuit, vine corporis, an virtute animi, res militaris magis procederet. 6. Nam et priùs quàm incipias consulto, et ubi consulueris maturè facto, opus est 7. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio viget.

Sallust.

B

II.1. Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) divorsi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. 2. Postea verò quàm in Asia Cyrus, in Græciā Lacedæmonii et Athenienses cœpere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimùm ingenium posse. 3. Quòd si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, æquabiliùs atque constantiùs sese res humanæ haberent; neque aliud aliò ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. 4. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. 5. Verùm, ubi pro labore desidia, pro continentia et æquitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. 6. Ita imperium semper ad optumum quemque a minùs bono transfertur.

7. Quæ homines arant, navigant, ædificant, virtuti omnia parent. 8. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transegere ; quibus, profectò contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxtà æstumo, quoniam de utraque siletur. 9. Verùm enimvero is demum mihi vivere atque frui animā videtur, qui, aliquo negotio intentus, præclari facinoris aut artis bonæ famam quærit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

III.- -1. Pulchrum est bene facere reipublicæ: etiam bene dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello, clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. 2. Ac mihi quidem, tamenetsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primùm, quòd facta dictis sunt exæquanda: dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malivolentiā et invidia putant: ubi de magnā virtute et gloria bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit.

3. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. 4. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen, inter tanta vitia, imbecilla ætas ambitione corruptă tenebatur: 5. ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilominus honoris cupido eadem [eademque], quæ ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV.—1. Igitur, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem a republică procul habendam decrevi, non fuit consilium, socordia atque desidia bonum otium conterere; neque verò agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere: 2. sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eòdem regressus, statui res gestas populi Romani

carptim, ut quæque memoria digna videbantur, perscribere: eo magis, quòd mihi a spe, metu, partibus reipublicæ animus liber erat.

3. Igitur de Catilinæ conjuratione, quàm verissume potero, paucis absolvam: 4. nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. 5. De cujus hominis moribus pauca priùs explananda sunt, quàm initium narrandi faciam.

V.-I. Lucius Catilina, nobili genere natus, magnā vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. 2. Huic ab adolescentia bella intestina, cædes, rapinæ, discordia civilis, grata fuere; ibique juventutem suam exercuit. 3. Corpus patiens inediæ, vigiliæ, algoris, supra quàm cuique credibile est: 4. animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet simulator ac dissimulator: 5. alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiæ, sapientiæ parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. 6. Hunc, post dominationem Lucii Sullæ, lubido maxuma invaserat reipublicæ capiundæ ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. 7. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopiā rei familiaris, et conscientia scelerum; quæ utraque his artibus auxerat, quas suprà memoravi. 8. Incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.

9. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus

« IndietroContinua »