Immagini della pagina
PDF
ePub

ponatis, ut quæramus, quonam modo ulti maxume sanguinem strum pereamus."

XXXIV.—1. Ad hæc Q. Marcius respondet : si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populumque Romanum semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.

2. At Catilina ex itinere plerisque consularibus, præterea optumo cuique, literas mittit: se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunæ cedere, Massiliam in exsilium proficisci ; non quòd sibi tanti sceleris conscius; sed uti respublica quieta foret, neve ex sua contentione seditio oriretur. Ab his longè divorsas literas Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinæ redditas dicebat: earum exemplum infra scriptum.

XXXV.—1. “L. Catilina Q. Catulo S. Egregia tua fides, re cognitā, gratam in magnis periculis fiduciam commendationi meæ tribuit. 2. Quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare; satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, me dius Fidius, veram licet cognoscas. 3. Injuriis contumeliisque concitatus, quòd, fructu laboris industriæque meæ privatus, statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi : non quin æs alienum meis nominibus ex possessionibus solvere possem, quum alienis nominibus liberalitas Orestillæ, suis filiæque copiis, persolveret:

sed quòd non dignos homines honore honestatos videbam, meque falsă suspicione alienatum sentiebam. 4. Hoc nomine satis honestas, pro meo casu, spes reliquæ dignitatis conservandæ sum sequutus. 5. Plura quum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. 6. Nunc Orestillam commendo tuæque fidei trado: eam ab injuriā defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto."

trac

XXXVI.-I. Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium Flammam in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. 2. Hæc ubi Romæ com perta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes judicat; ceteræ multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, præter rerum capitalium condemnatis; 3. præterea decernit, uti consules delectum habeant; Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet; Cicero urbi præsidio sit.

4. Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est: cui quum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis paterent; domi otium atque divitiæ, quæ prima mortales putant, adfluerent; fuere tamen cives qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. 5. Namque, duobus senati decretis, ex tantā multitudine neque præmio inductus conjurationem patefecerat, neque ex castris Catilinæ quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi, uti tabes, plerosque civium animos invaserat.

XXXVII.-1. Neque solùm illis aliena mens erat, qui conscii conjurationis; sed omnino cuncta plebes, novarum rerum studio, Catilinæ incepta probabat. 2. Id adeo more suo videbatur facere. 3. Nam semper in civitate, quibus opes nullæ sunt, bonis invident, malos extollunt; vetera odere, nova exoptant; odio suarum rerum mutari omnia student; turbā atque seditionibus sine cură aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. 4. Sed urbana plebes, ea vero præceps ierat multis de causis. 5. Primùm omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume præstabant; item alii per dedecora patrimoniis amissis; postremò omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat; ii Romam, sicuti in sentinam, confluxerant ; 6. deinde, multi memores Sullanæ victoriæ, quòd, ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, uti regio victu atque cultu ætatem agerent, sibi quisque, si in armis forent, ex victoria talia sperabant; 7. præterea, juventus, quæ in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori prætulerat. 8. Eos atque alios omnis malum publicum alebat. Quò minùs mirandum est homines egentīs, malis moribus, maxumā spe, reipublicæ juxta ac sibi consuluisse. 9. Præterea, quorum victoriā Sullæ parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. 10. Ad hoc quicumque aliarum atque senati partium erant, conturbari rempublicam, quàm minùs valere ipsi,

II. Id adeo malum multos post annos

malebant.

in civitatem reverterat.

XXXVIII.—1. Nam, postquam, Cn. Pompeio etd M. Crasso consulibus, tribunicia potestas restituta est, homines adolescentes, summam potestatem nancti, quibus ætas animusque ferox,cœpere senatum by aver criminando plebem exagitare; dein, largiundo atque pollicitando, magis incendere; ita ipsi clari fieri. 2. Contra eos

ecte que

ope

undefneterse

pleraque nobilitas, senati specie, pro suā magnitudine. 3. Namque, uti paucis absolvam, per illa tempora quicumque rempublicam agitavere honestis nominibus-alii, sicuti populi jura defenderent, pars, quò senati auctoritas maxuma foretbonum publicum simulantes pro sua quisque potentiā certabant: neque modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

XXXIX.-1. Sed, postquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutæ, paucorum potentia crevit. 2. Ei magistratūs, provincias, aliaque omnia tenere: ipsi innoxii, florentes, sine metu ætatem agere ; ceteros judiciis terrere, quò plebem in magistratu placidiùs tractarent. 3. Sed, ubi primùm dubiis rebus novandis spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit. 4. Quòd si primo prœlio Catilina superior aut æquã manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rempublicam oppressisset ; neque illis, si victoriam adepti forent, diutiùs ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus,

qui plus posset, imperium atque libertatem extorqueret. 5. Fuere tamen extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt: in his A. Fulvius, senatoris filius ; quem retractum ex itinere parens necari jussit. 6. Eisdem temporibus Romæ Lentulus, sicuti Catilina præceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat ; neque solùm cives, sed cujusquemodi genus hominum, quod modò bello usui foret.

XL. I. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat, eosque, si possit, impellat ad societatem belli; existumans, publice privatimque ære alieno oppressos, præterea, quòd naturā gens Gallica bellicosa esset, facilè eos ad tale consilium adduci posse. 2. Umbrenus, quòd in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus notus erat, atque eos noverat: itaque sine morā, ubi primùm legatos in foro conspexit, percunctatus pauca de statu civitatis, et quasi dolens ejus casum, requirere cœpit, quem exitum tantis malis sperarent. 3. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quòd in eo auxilii nihil esset; miseriis suis remedium mortem exspectare :

66

at ego," inquit, "vobis, si modò viri esse voltis rationem ostendam, quã tanta ista mala effugiatis.” 4. Hæc ubi dixit, Allobro in maxumam spem adducti Umbrenum orare, uti sui misereretur: nihil tam asperum, neque tam difficile, quin cupidissumè facturi essent, dum ea res civitatem ære alieno liberaret. 5. Ille eos in domum D. Bruti perducit

« IndietroContinua »