Immagini della pagina
PDF
ePub

quòd foro propinqua, neque alien a consilii, propter Semproniam ; nam tum Brutus ab Romā aberat. 6. Præterea Gabinium arcessit, quò major auctoritas sermoni inesset. Eo præsente conjurationem aperit; nominat socios, præterea multos cujusque generis innoxios, quò legatis animus amplior esset; dein eos pollicitos operam suam dimittit.

XLI.-1. Sed Allobroges diu in incerto habuere quidnam consilî caperent. 2. In altera parte erat æs alienum, studium belli, magna merces in spe victoriæ at in altera majores opes, tuta consilia, pro incertā spe certa præmia. 3. Hæc illis volventibus, tandem vicit fortuna reipublicæ. 4. Itaque Q. Fabio Sangæ, cujus patrocinio civitas plurimùm utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. 5. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis præcipit, ut studium conjurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur, dentque operam, uti eos quàm maxume manifestos habeant

XLII.-I. Eisdem ferè temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia, motus erat. 2. wemamque illi, quos antea Catilina dimiserat, inconsultè ac veluti per dementiam cuncta simul agere noctu nocturnis consiliis,... armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia, plus timoris quàm periculi effecerant. 3. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer prætor ex senatus consulto, causā cognitā, in vincula conjecerat; item in ulteriore Gallia C. givend Murena, qui ei provinciæ legatus præerat. XLIII.-1. At Romæ Lentulus cum ceteris, qui

од на ва

[merged small][ocr errors][merged small]

principes conjurationis erant, paratis ut videbantur

-magnis copiis, constituerantut videbantur

uti, Catilina in agrum Fæsulanum mm quum venisset, set, L. Best Bestia tribunus plebis, concione habita, quereretur de actionibus Ciceronis, bellique gravissumi invidiam optumo consuli imponeret ; eo signo, proxumā nocte cetera his own buisness multitudo conju ationis suum should exeende. Sed ea divisa hoc modo dicesuum quisque negotium exsequerentur. bantur: Statilius et Gabinius uti cum magnā manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, dutumultu facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidia parabantur, fieret: Cethegus Ciceronis januam obsideret, eum vi adgrederetur, alius autem alium sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars, parentes interficerent; perculsis omnibus, ad

mu

simul, cæde et they should bufo Inter Catilinam erumperent. 3. parata atquedies ditury rations decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates facto, non

.K

consulto, in tali pericula pere;

was nieis

esse; seque, si paucis esse; seque,

nou adjuvarent, Tanguentibus aliis, impetum in curiam facturum. 4. Natura ferox, vehemens, manu

fe

promptus, maxumum bonum in celeritate
XLIV.-
accorderitate putabat.
-1. Sed Allobroges, ex præcepto Ciceronis,
per Gabinium ceteros conveniunt; ab Lentulo,
Cethego, Statilio, item Cassio, postulant jusjurandum,
quod signatum ad civis perferant: aliter haud facilè
Ceteri

aled

eos ad tantum negotium impellemet

nihil suspicantes dant: Cassius
venturum pollicetur, ac paulo ante legatos ex urbe

eò brevi

proficiscitur. 3. Lentulus cum eis T. Volturcium

a quemdam, Crotoniensem, mittit, uti Allobroges,
they might noted with
priùs quàm domum

even

harugru

adult, cum Catilinā, datā

a

he way

that th

may regime

accepta fide, societatem confirmarent. 4. Ipse Volturcio literas ad Catilinam dat, quarum exemplum infrà scriptum est: ожу Quis sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. 5. Fac cogites, in quantā calamitate sis, et Maneris te virum esse; consideres, quid tuæ rationes postulent; auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis. 6. Ad hoc, mandata verbis dat: Quum ab Senatu hostis judicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse, quæ jusserit: ne cunctetur ipse propiùs accedere.

mrach

Meares

XLV.—1. His rebus ita actis, constituta nocte, quă proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino prætor ibus imperat, uti in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatūs deprehendant: rem omnem aperit, cujus gratia mittebantur: cetera, uti facto opus sit, ita agant permittit. 2. Illi, homines militares, sine tumultu præsidiis collocatis, sicuti præceptum erat, occultè pontem obsidunt. 3. Postquam ad id loci legati cum Volturcio venere, et simul utrimque clamor exortus est; Galli, citò cognito consilio, sine mora prætoribus se tradunt. 4. Volturcius primò, cohortatus ceteros, gladio se a multitudine defendit; dein, ubi a legatis desertus est, multa priùs de salute suā Pomptinum obtestatus, quòd ei notus erat, postremò timidus, ac vitæ diffidens, veluti hostibus, sese prætoribus dedit.

XLVI.-I. Quibus rebus confectis, omnia propere per nuntios consuli declarantur. 2. At illum ingens cura atque lætitia simul occupavere. Nam lætabatur, conjuratione patefacta, civitatem periculis ereptam èsse: porro autem anxius erat, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus ; pœnam illorum sibi oneri, impunitatem perdundæ reipublicæ, credebat. 3. Igitur, confirmato animo, vocari ad sese jubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, item Q. Cæparium quemdam, Tarracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. 4. Ceteri sine mora veniunt : Cæparius, paulo antè domo egressus, cognito indicio, ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quòd prætor erat, ipse manu tenens perducit ; reliquos cum custodibus in ædem Concordiæ venire jubet. 5. Eò senatum advocat, magnāque frequentiā ejus ordinis Volturcium cum legatis introducit : Flaccum prætorem scrinium cum literis, quas a legatis acceperat, còdem adferre jubet.

XLVII.-I. Volturcius interrogatus de itinere, de literis, postremò quid, aut quã de causă, consilii habuisset, primò fingere alia, dissimulare de conjuratione; pòst, ubi fide publicā dicere jussus est, omnia, uti gesta erant, aperit: paucis antè diebus a Gabinio et Cæpario socium adscitum nihil ampliùs scire, quàm legatos: tantummodo audire solitum ex Gabinio, P. Autronium, Servium Sullam, L. Vargunteium, multos præterea in ea conjuratione esse. 2. Eadem Galli fatentur; ac Lentulum dissimulantem coarguunt, præter literas, sermonibus,

Sallust.

D

quos habere solitus: ex libris Sibyllinis, regnum Romæ tribus Corneliis portendi: Cinnam atque Sullam antea; se tertium, cui fatum foret urbis potiri præterea ab incenso Capitolio illum esse vigesimum annum, quem sæpe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore. 3. Igitur, perlectis literis, quum priùs omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis haberentur. 4. Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum ædilis, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Cæsari, Gabinius M. Crasso, Cæparius (nam is paulo antè ex fugā retractus erat) Cn. Terentio senatori traduntur.

XLVIII.-I. Interea plebes, conjuratione patefacta, quæ primò, cupida rerum novarum, nimis bello favebat, mutatā mente, Catilinæ consilia exsecrari, Ciceronem ad cœlum tollere: veluti ex servitute erepta gaudium atque lætitiam agitabat ; 2. namque alia belli facinora prædæ magis, quàm detrimento fore; incendium vero crudele, immoderatum, ac sibi maxume calamitosum putabat ; quippe cui omnes copiæ in usu quotidiano et cultu corporis erant.

3. Post eum diem, quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. 4. Is quum se diceret indicaturum de conjuratione, si fides publica data esset, jussus a consule, quæ sciret, edicere, eadem fere, quæ Volturcius, de paratis incendiis, de cæde bonorum de itinere hostium,

« IndietroContinua »