Immagini della pagina
PDF
ePub

senatum edocet: præterea, se missum a M. Crasso, qui Catilinæ nuntiaret, ne Lentulus, Cethegus, alii ex conjuratione deprehensi terrerent; eòque magis properaret ad urbem accedere, quò et ceterorum animos reficeret, et illi faciliùs e periculo eriperentur. 5. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii, rem incredibilem rati; pars, tametsi verum existumabant, tamen, quia in tali tempore tanta vis hominis leniunda, quàm exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse, deque eã re postulant uti referatur. 6. Itaque, consulente Cicerone, frequens senatus decernit Tarquinii indicium falsum videri; eumque in vinculis retinendum, neque ampliùs potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem mentitus esset. 7. Erant eo tempore qui æstumarent, illud a P. Autronio machinatum, quò faciliùs, adpellato Crasso, per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. 8. Alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus, more suo, suscepto malorum patrocinio, rempublicam conturbaret. 9. Ipsum Crassum ego postea prædicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.

pignere

Mister

XLIX-I. Sed eisdem temporibus Q. Catulus et interest C. Piso, neque gratia, neque precibus, neque pretio, Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Cæsar falsò nominaretur. 2. Nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebant; Piso ox to a ce store obpugnatus in judicio repetundarum, propter cujus

Rach

pageshmet

dam Transpadan suppdio incensus, quòd,

injustum; Catulus

cary ass

ex petitione pontificatus

extremā ætate, maxumis honoribus usus, ab
adolescentulo Cæsare victus discesserat.

3. Res
es Mardang

sin

"about

mmm

autem opportuna videbatur; quòd privatim egregia
liberalitate, publicè maxumis muneribus grandem
pecuniam debebat. 4. Sed ubi consulem ad tantum
facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circum-
eundo atque ementiundo, quæ se ex
Sex/Volturgio aut
Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam
conflaverant, usque eò, ut nonnulli equites Romani,
qui præsidii causa cum telis erant circum Con-
cordiæ, seu periculi magnitudine seu animi mo-
bilitate impulsi, quò studium suum in rempublicam
clarius esset, egredienti ex senatu Cæsari gladio
minitarentur.

L.-I. Dum hæc in senatu aguntur, et dum legatis Allobrogum et Tito Volturcio, comprobato eorum indicio, præmia decernuntur; liberti, et pauci ex clientibus Lentuli, divorsis itineribus, opifices atque servitia in vicis ad eum eripiendum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rempublicam vexare soliti erant; 2. Cethegus autem, per nuntios, familiam atque libertos suos, exercitatos [in audaciam], orabat grege facto cum telis ad sese irrumperent. 3. Consul, ubi ea parari cognovit, dispositis præsidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu, refert, quid de his fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. 4. Sed eos, paulo antè, frequens senatus judicaverat, contra rempublicam fecisse. Tum D. Junius Silanus,

primus sententiam rogatus, quòd eo tempore consul designatus erat, de his qui in custodiis tenebantur, præterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreverat isque postea, permotus oratione C. Cæsaris, pedibus in sententiam Tiberî Neronis iturum se dixerat, qui de eã re, præsidiis additis, referundum censuerat. 5. Sed Cæsar, ubi ad eum ventum, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba loquutus est.

LI.-1. "Omnis homines, Patres Conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, irā, atque misericordia vacuos esse decet. 2. Haud facilè animus verum providet, ubi illa obficiunt ; neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. 3. Ubi intenderis ingenium, valet si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. 4. Magna mihi copia memorandi, Patres Conscripti, qui reges atque populi, irā aut misericordia impulsi, malè consuluerint: sed ea malo dicere, quæ majores nostri contra lubidinem animi recte atque ordine fecere. 5. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quæ populi Romani opibus creverat, infida atque advorsa nobis fuit: sed postquam, bello confecto, de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis quàm injuriæ causā bellum inceptum diceret, impunitos dimisere. 6. Item bellis Punicis omnibus, quum sæpe Carthaginienses et in pace et per inducias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem

talia fecere magis quid se dignum foret, quàm quid in illis jure fieri posset, quærebant.

7. Hoc item providendum est, Patres Conscripti, ne plus valeat apud vos P. Lentuli et ceterorum scelus, quàm vostra dignitas; neu magis iræ vostræ, quàm. famæ, consulatis. 8. Nam si digna pœna pro factis eorum reperitur, novum consilium adprobo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, iis utendum censeo, quæ legibus comparata sunt. 9. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, compositè atque magnificè casum reipublicæ miserati sunt quæ belli sævitia esset, quæ victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros ; divelli liberos a parentium complexu ; matres familiarum pati, quæ victoribus collibuissent; fana atque domos exspoliari; cædem, incendia fieri ; postremò, armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. 10. Sed, per deos immortalis ! quò illa oratio pertinuit? an, uti vos infestos conjurationi faceret? Scilicet quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum oratio accendet ! II. Non ita est: neque cuiquam mortalium injuriæ suæ parvæ videntur: multi eas graviùs æquo habuere. Sed aliis alia licentia, Patres Conscripti. 12. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundiă deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna pares sunt qui magno imperio præditi in excelso ætatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. 13. Ita în maxumă fortunā minuma licentia est: neque studere, neque odisse, sed minumè irasci decet 14. quæ apud alios iracundia dicitur, in

imperio superbia atque crudelitas adpellatur. 15. Equidem ego sic æstumo, Patres Conscripti, omnis cruciatūs minores, quàm facinora illorum, esse sed plerique mortales postrema meminere, et, in hominibus impiis, sceleris eorum obliti de pœnā disserunt, si ea paulo severior fuit.

16. D. Silanum virum fortem atque strenuum certè scio, quæ dixerit, studio reipublicæ dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere; eos mores, eam modestiam viri cognovi. 17. Verùm sententia non mihi crudelis-quid enim in talis homines crudele fieri potest?-sed aliena a republicā nostrā videtur. 18. Nam profecto aut metus aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus pœnæ novum decernere. 19. De timore supervacaneum est disserere, quum præsenti diligentia clarissumi viri consulis tanta præsidia sint in armis. 20. De pœna possumus equidem dicere id, quod res habet; in luctu atque miseriis mortem ærumnarum requiem, non cruciatum, esse ; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultrà neque curæ neque gaudio locum esse. 21. Sed, per deos immortalis, quamobrem in sententiam non addidisti, uti priùs verberibus in eos animadverteretur? 22. An, quia lex Porcia vetat? at aliæ leges item condemnatis civibus animam non eripi, sed exsilium permitti, jubent. 23. An, quia gravius est verberari, quàm necari? quid autem acerbum, aut grave nimis in homines tanti facinoris convictos ? 24. Sin quia levius est, quî convenit in minore negotio legem timere, quum eam in majore neglexeris ?

« IndietroContinua »