Immagini della pagina
PDF
ePub

ceperint, in miseriam convortet.

28.

Scilicet res
Immo verò

aspera est; sed vos non timetis eam. maxumè; sed inertiā et mollitiā animi, alius alium exspectantes cunctamini, dîs immortalibus confisi, qui hanc rempublicam in maxumis sæpe periculis servavere. 29. Non votis, neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur: vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt: ubi socordiæ te atque ignaviæ tradideris, nequiquam deos implores; irati infestique sunt. 30. Apud majores nostros, T. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quòd is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit; atque ille egregius adolescens immoderatæ fortitudinis morte pœnas dedit : 31. vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet vita cetera eorum huic sceleri obstat. 32. Verùm parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiæ, si famæ suæ, si dîs aut hominibus umquam ullis pepercit : 33. ignoscite Cethegi adolescentiæ, nisi iterum patriæ bellum fecit. 34. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Cæpario loquar? Quibus si quidquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de republică habuissent. 35. Postremò, Patres Conscripti, si mehercule peccato locus esset, facilè paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget: alii intra monia, in sinu urbis, sunt hostes: neque parari, neque consuli quidquam occultè potest: quò magis properandum.

36. Quare ita ego censeo: quum nefario consilio

sceleratorum civium respublica in maxuma pericula venerit, iique indicio T. Volturcii et legatorum Allobrogum convicti confessique sint cædem, incendia, alia fœda atque crudelia facinora in civīs patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, morė majorum, supplicium sumendum."

LIII.-i. Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatūs magna pars sententiam ejus laudant, virtutem animi ad cœlum ferunt; alii alios increpantes timidos vocant; Cato magnus atque clarus habetur; senati decretum fit, sicuti ille censuerat.

2. Sed mihi multa legenti, multa audienti, quæ populus Romanus, domi militiæque, mari atque terra, præclara facinora fecit, forte lubuit adtendere quæ res maxume tanta negotia sustinuisset. 3. Sciebam sæpenumero parvā manu cum magnis legionibus hostium contendisse: cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; ad hoc, sæpe fortunæ violentiam toleravisse; facundiā Græcos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. 4. Ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. 5. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus respublica magnitudine suā imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat; ac, veluti effetā parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romæ virtute magnus fuit. 6. Sed, memoria mea ingenti virtute,

divorsi moribus, fuere viri duo, M. Cato et C. Cæsar; quos quoniam res obtulerat, silentio præterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantùm ingenio possem, aperirem.

LIV.—1. Igitur iis genus, ætas, eloquentia, propè æqualia fuere; magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. 2. Cæsar beneficiis ac munificentia magnus habebatur; integritate vitæ Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus: huic severitas dignitatem addiderat. 3. Cæsar dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium, in altero malis pernicies: illius facilitas, hujus constantia, laudabatur. 4. Postremò, Cæsar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. 5. At Catoni studium modestiæ, decoris, sed maxumè severitatis erat. Non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute cum modesto pudore cum innocente abstinentia certabat: esse, quàm videri, bonus malebat: ita, quo minùs gloriam petebat, eo magis sequebatur.

LV.-I. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem, quæ instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros, quæ supplicium postulabat, parare jubet: 2. ipse, dispositis præsidiis, Lentulum in carcerem deducit: idem fit ceteris per prætores.

3. Est in carcere locus, quod Tullianum adpellatur, ubi paululum descenderis ad lævam, circiter duodecim pedes humi depressus. 4. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera, lapideis fornicibus juncta : sed incultu, tenebris, odore fœda atque terribilis ejus facies est. 5. In eum locum postquam demissus est Lentulus, [vindices rerum capitalium] quibus præceptum erat, laqueo gulam fregere. 6. Ita ille patricius, ex clarissumā gente Corneliorum, qui consulare imperium Romæ habuerat, dignum moribus factisque suis exitum vitæ invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Cæpario, eodem modo supplicium sumptum est.

LVI.—1. Dum ea Romæ geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit; cohortis pro numero militum complet: 2. deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venit, æqualiter distribuerat ; ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, quum initio non amplius duobus millibus habuisset. 3. Sed ex omni copiā circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii præacutas sudes, portabant. 4. Sed, postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montīs iter facere, ad urbem modo modo in Galliam versus castra movere; hostibus occasionem pugnandi non dare; sperabat propediem sese habiturum, si Romæ socii incepta patravissent. 5. Interea servitia repudiabat, cujus initio ad eum magnæ copiæ concurrebant, opibus conjurationis

fretus; simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.

LVII.-I. Sed, postquam in castra nuntius pervenit Romæ conjurationem patefactam, de Lentulo, Cethego, ceteris, quos suprà memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montīs asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occultè perfugerent in Galliam. 2. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno præsidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quæ suprà diximus, Catilinam agitare. 3. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movet, ac sub ipsis radicibus montium consedit, quà illi descensus erat in Galliam properanti. 4. Neque tamen Antonius procul aberat ; utpote qui magno exercitu locis æquioribus expeditus impeditos in fuga sequeretur. 5. Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugæ neque præsidii ullam spem; optumum factu ratus in tali re fortunam belli tentare statuit cum Antonio quamprimum confligere. Itaque, concione advocatā, hujuscemodi orationem habuit. LVIII.-I. Compertum ego habeo, milites verba virtutem non addere; neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. 2. Quanta cujusque animo audacia naturā aut moribus inest, tanta in bello

Sallust.

66

E

« IndietroContinua »