Immagini della pagina
PDF
ePub

civitatis tempus admonuit, suprà repetere, ac paucis instituta majorum domi militiæque-quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint ; ut paulatim immutata ex pulcherrumā pessuma aç flagitiosissuma facta sit-disserere.

VI.-I. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Æneā duce, profugi sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. 2. Hi postquam in una monia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quàm facile coaluerint. 3. Sed, postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentiā orta est. 4. Igitur reges populique finitimi bello tentare: pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri, metu perculsi, a periculis aberant. 5. At Romani, domi militiæque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam parentesque armis tegere: pòst, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis quàm accipiundis beneficiis amicitias parabant.

6. Imperium legitimum, nomen imperii regium, habebant delecti-quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum-reipublicæ consultabant: hi, vel ætate, vel curæ similitudine, PATRES adpellabantur. 7. Pòst, ubi regium imperium, quod initio conservandæ libertatis atque augendæ rei

publicæ fuerat, in superbiam dominationemque convortit, immutato more, annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

VII.-I. Sed ea tempestate cœpere se quisque extollere, magisque ingenium in promptu habere. 2. Nam regibus boni, quàm mali, suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. 3. Sed civitas, incredibile memoratu est, adeptā libertate, quantùm brevi creverit : tanta cupido gloriæ incesserat. 4. Jam primùm juventus, simul laboris ac belli patiens erat, in castris per usum militiam discebat: magisque in decoris armis et militaribus equis, quàm in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. 5. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat. 6. Sed gloriæ maxumum certamen inter ipsos erat: sese quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat: eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniæ liberales, erant: gloriam ingentem, divitias honestas, volebant. 7. Memorare possem quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parvā manu fuderit, quas urbes naturā munitas pugnando ceperit, ni ea res longius ab incepto traheret.

VIII.-I. Sed profecto Fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas, ex lubidine magis, quàm ex vero, celebrat obscuratque. 2. Atheniensium res gestæ, sicuti ego æstumo, satis amplæ magnificæ

[ocr errors]

que fuere; verùm aliquanto minores tamen, quàm famă feruntur. 3. Sed, quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. 4. Ita eorum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantùm verbis eam potuere extollere præclara ingenia. 5. At populo Romano nunquam ea copia fuit : quia prudentissimus quisque negotiosus maxume erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quàm dicere, sua ab aliis benefacta laudari quàm ipse aliorum narrare, malebat.

IX.-I. Igitur domi militiæque boni mores colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat ; jus bonumque apud eos, non legibus magis quàm naturä, valebat. 2. Jurgia, discordias, simultates,

cum hostibus exercebant: cives cum civibus de virtute certabant in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. 3. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat æquitate, seque remque publicam curabant. 4. Quarum rerum ego maxuma documenta hæc habeo; quòd sæpius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardiùs revocati prælio excesserant, quàm qui signa relinquere, aut pulsi loco cedere ausi erant; 5. in pace verò, quòd, beneficiis, quàm metu, imperium agitabant, et, acceptā injuria, ignoscere quàm persequi malebant.

X.-1. Sed, ubi labore atque justitia respublica crevit, reges magni bello domiti, nationes feræ et populi ingentes vi subacti, Carthago æmula imperii Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terræque

-were

patebant; sævire Fortuna, ac miscere omnia, cœpit. 2. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium, divitiæ optandæ aliis, oneri miseriæque fuere. 3. Igitur primò pecuniæ, deinde imperii cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. 4. Namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque artis bonas subyertit; pro his, superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere, edocuit. 5. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit impelled Jaliud clausum in pectore, aliud in linguā promptum habere; amicitias inimicitiasque, non ex re, sed ex de commodo, astumare; magisque vultum, quàm ingenium, bonum habere, 6. Hæc primò paulatim perished crescere, interdum 'vindicari: post, ubi co contagio quasi pestilentia invasit, civitas immutata; imperium, ex justissumo atque optumo, crudele mas made intolerandumque factum.

adras

[ocr errors]

rather

XI.-I. Sed primò magis ambitio, quàm avaritia,
animos hominum exercebat: quod tamen vitium
propiùs virtutem erat. 2. Nam gloriam, honorem,
indolent agnaty
imperium bonus et ignavus æque sibi exoptant :
sed, ilfe vera via nititur; huic qu
quia bonæ artes

[ocr errors]
[ocr errors]

desunt, dolis atque fallaciis contendit.

a

[ocr errors]
[ocr errors]

3. Avaritia pecuniæ studium habet, quam nemo sapiens concupivit: ea, quasi venenis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat; semper infinita, insatiabilis est; neque copia neque inopia minuitur. 4. Sed, postquàm L. Sulla, armis receptă republică, ex bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius alius agros cupere;

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

to do

neque modum neque modestiam victores habere, deadcrudeliaque in civibus facinora facere. 5. Huc accedebat quòd L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quò sibi fidum faceret, contra morem majorum, luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amona, voluptaria, facile in otio ferocis militum animos molliverant. 6. Ibi primùm insuevit exercitus populi Romani amare, potare; signa, tabulas pictas, vasa cælata mirari; ea privatim ac publice rapere; delubra spoliare; sacra profanaque omnia polluere. 7. Igitur hi milites, postquàm victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. 8. Quippe secundæ res sapientium animos fatigant ne illi, corruptis moribus, victoriæ temper

·

arent.

XII.-I. Postquam divitiæ honori esse cœpere, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur; hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci cœpit. 2. Igitur ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi atque moderati habere. 3. Operæ pretium est, quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exædificatas, visere templa deorum, quæ nostri majores, religiosissumi mortales, fecere. 4. Verùm illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant; neque victis quidquam, præter injuriæ licentiam, eripiebant. 5. At hi contrà, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis

« IndietroContinua »