Immagini della pagina
PDF
ePub

Oceani ad mille octingenti et parua Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii 4 genus, elephanti uiginti unus. classis praeterea data tuendae maritumae orae, quia, qua parte belli uicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinque- 5 remes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes 7quinque.

5 Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit; atque inde profectus praeter Onusam urbem ad Hiberum per 10 6 maritumam oram ducit. ibi fama est in quiete uísum ab eo iuuenem diuina specie, qui se ab Ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur neque usquam a se de7 flecteret oculos. pauidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum; deinde cura ingenii humani cum, 15 quidnam id esset, quod respicere uetitus esset, agitaret animo, 8 temperare oculis nequiuisse; tum uidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac uirgultorum strage 9 ferri, ac post insequi cum fragore caeli nimbum. tum, quae moles ea quidue prodigii esset, quaerentem audisse, uastitatem 20 Italiae esse pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

23 Hoc uisu laetus, tripertito Hiberum copias traiecit praemissis, qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. nonaginta 25 2 milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit. Iler

1 ad del. Frigell Polybium sec. || DCCC C1M2 DCCC C2 CCDCCC M1 ut uid. ante ras. DCCC M1 post ras. || parua M et ex paua C1 || ilergetum C et ras. ex illergetum M || 2 trecenti Ruperti ex Polyb. 3, 33, 16 CC CM | quod 5 quid CM || auxilii C et ras. ex auxiliis M 3 xxI ex Polyb. 3, 33, 16 Sigonius XII∞ uel XIICC C1 ante ras. c C1 post ras. xxii C3 xIII ras. ex xш mille uel x milia M|| tuendae maritimae orae ad tuende maritume ore C1 ad tuenda maritumā ora C2 ad tuendae maritumae orae M ante ras. ad tuenda maritumae ora M post ras. || 7 triremis M || 9 rediit M || 10 onusam Maur. Mueller ann. phil. 99 (1869) 339 omissam CM || per maritimam oram Weissenb. maritumam oram C maritimam oram M maritima ora Jac. Gron., del. coni. Hertz per maritumam oram dertossam urbem ad hiberum ducit coni. H. J. Mueller comment. Schaefer. p. 152 sqq. || 12 qui C3M qui missum C1 || italia M', corr. M3 || 13 a se usque ad nusquam C3M, om. C1 || 15 secutum M secutu ras. ex secuturu C 16 respiceret CM | 17 temperaret C tum 5 eum CM || 25 alpiumque transitus specularentur C3 (ubi tamen cu et entur nunc in marg. abscisa sunt) M, om. C1

6 Kahrstedt 148 cites Cuero de Dio. ^.49 where this song is attributed to Silences fuck history quere Castius sequitia", povidence That Coclius was h's authority in the 3rd Dec.

ر

[ocr errors]

getes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces, quae Hispanias Galliis iungunt, in potestate essent. decem milia peditum Hannoni ad praesidium 3 5 obtinendae regionis data et mille equites. postquam per Pyre- 4 naeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manauit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter auerterunt. constabat non tam bello motos quam longinquitate uiae inexsuperabilique Alpium trans10 itu. Hannibal, quia reuocare aut ui retinere eos anceps erat, 5 ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem 6 milia hominum domos remisit, quos et ipsos grauari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans. inde, 24 ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis 15 Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberri castra locat. Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia 2 ui subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque ualida inposita, metu seruitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conueniunt. quod ubi Hannibali nuntiatum 3 20 est, moram magis quam bellum metuens oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet ipsum cum iis uelle, et uel illi propius Iliberrim accederent, uel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et accepturum 4 eos in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos 25 uenturum. hospitem enim se Galliae, non hostem aduenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam uenisset. et per nuntios quidem haec; ut uero reguli 5 Gallorum castris ad lliberrim extemplo motis haud grauate ad Poenum uenerunt, capti donis cum bona pace exercitum per 30 finis suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

1 bargusiosque ed. Mog. bargutosque C3M barguntosque C1 || ausetanos C3M aut setanos C' || lacetaniam Sigonius, cf. Mommsen Herm. I 339 sq. aquitania C3M aquitanos C1 iacetaniam Huebner Herm. I 337 sqq. || subiecta M et ex subiecta C|| 2 subegit CM3 subagit M1 || 5 optinendae M regionis data C3M regioni date C 6 romorque C || 8 auertuunt uel auertitunt C1, corr. C3 || 9 inexsuperabilique Woelfflin insuperabilique CM 10 retinere CM3 ret nenere M' || 12 ipsos Muretus ipse CM ipsa G. F. Unger Philol. 34 (1876) 758 sq. || milicia C militia ras. ex militias M 15 iliberri C3M iliberi C1 illiberrim | 16 audebant C1, corr. C3 || 17 ui C et ras. ex uis M|| 18 ruscinomen M1, corr. M3 || 19 aliquot aliquod C1M || 21 et CM, om. 5 || illi CM3 li M1 || 22 propius C et ras. ex proprius Minliberrim C inliberarim M1 illiberri M3 28 grauate S grauanter CM 30 finis C et ex fines M' || ruscinomen M1, corr. M3

25 In Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse 2 Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, cum, perinde ac si Alpis iam transisset, Boi sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob ueteres in populum Romanum iras, quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colo- 5 3 nias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. itaque armis repente arreptis in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo sed ipsi triumuiri Romani, qui ad agrum uenerant adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint, 10 C. Lutatius C. Seruilius M. Annius. Lutati nomen haud dubium est; pro Annio Seruilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papi5 rium Masonem. id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios uiolati sint, an in triumuiros agrum metantis 15 6 impetus sit factus. Mutinae cum obsiderentur, et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum 7 de pace agi, euocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra ius modo gentium sed uiolata etiam, 20 quae data in id tempus erat, fide conprehenduntur, negantibus 8 Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. cum haec de legatis nuntiata essent, et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad Mu9 tinam ducit. siluae tunc circa uiam erant plerisque incultis. 25 ibi inexplorato profectus in insidias praecipitatus multaque cum 10 caede suorum aegre in apertos campos emersit. ibi castra

communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis 11 constabat. iter deinde de integro coeptum, nec, dum per 30

6 agru C3M3 agrorum M1 et ut uid. C1 galliacum M 7 impetum C1, corr. C3 || 8 terrores C1, corr. C3 || 10 diffusi C1, corr. C3 || 11 c. seruilius Sigonius à seruilius CM || annius 5 annilus CM || haud C3M1 ud C1 aut M2 || 12 annio seruilioque m'. acilium Weissenb. aulo seruilio quem acilium C1 aulo seruilio m acilium C3 aulo seruilio quem acilio (aciliù M3) M 13 habet C1, corr. C3 || p. CM2 pre M1 c. CM p. Asconius in Cic. Pis. p. 3, 8 KS || 14 masonem Froben. 1531 nasonem C nassonem M | dubium est CM incertum est C. Heraeus, del. Gron. retinens mox incertum | 15 sint 5 sint incertum CM nisi quod t incertum an in M2 in 17 pigerrime M', corr. M2 || 20 uiolatae M', corr. M2 || 22 nisi CM3 si M 24 succensus C || 26 praecipitatus CM, cf. Wesenberg Tidskrift IX 81 et Frigell Epileg. ad h. l., praecipitat Madvig; uel praecipitatur uel mox cum multa (om. que) legendum coni. Gron. 28 comminita C1, corr. C3 || 29 ad C1M_id C3 || D add. Gron., om. CM DC Stroth ∞ Drakenb.

ras.

« IndietroContinua »