Immagini della pagina
PDF
ePub

A

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][merged small]

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN;
J. BOOK ER; BALDWIN, CRADOCK, ET JOY;
G. ET W. B. WHITTAKER; J. WALKER; E. EDWARDS;

J. ROBINSON; ET B. REYNOLDS :

ExcUDIT S. HAMILTON.

[ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIAR UM

AB URBE CONDITÂ

LIBRI.

EPITOME LIBRI VICESIMI QUARTI.

HIERONYMUS, Syracusanorum rex, cujus avus Hiero amicus populi Romani fuerat, ad Carthaginienses defecit; et propter crudelitatem superbiamque a suis interfectus est. Ti. Sempronius Gracchus proconsul prospere adversus Ponos et Hannonem ducem ad Beneventum pugnavit, servorum maxime operâ, quos liberos esse jussit. Claudius Marcellus consul, in Siciliâ, quæ prope tota ad Pænos defecerat, Syracusas obsedit. Philippo, Macedonum regi, bellum indictum est; qui, ad Apolloniam nocturno prælio oppressus fugatusque, in Macedoniam cum prope inermi exercitu perfugit. Ad id bellum gerendum Valerius prætor missus est. Res præterea in Hispaniâ a P. et Cn. Scipionibus adversus Carthaginienses gestas continet. Syphax, rex Numidarum, in amicitiam adscitus, et a Masinissâ, rege Massylorum, pro Carthaginiensibus pugnante, victus, in Maurusios cum magnâ manu transiit, contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur.

Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt; quorum auxiliis adscitis, tunc primum mercenarium militem Romana castra habuerunt.

a

[blocks in formation]

T. LIVII PATAVINI

LIBER VICESIMUS QUARTUS.

tur.

I. Ut ex Campaniâ in Bruttios reditum est, Hanino, adjutoribus et ducibus Bruttiis, Græcas urbes tentavit, eo facilius in societate manentes Romanâ, quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant. Rhegium primum tentatum est, diesque aliquot ibi nequidquam absumti. Interim Locrenses frumentum, lignaque, et cætera necessaria usibus, ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum prædæ hostibus esset : et in dies major omnibus portis multitudo effundi : postremo ii modo relicti in urbe erant, qui reficere muros ac portas, telaque in propugnacula congerere cogeban

In permixtam omnium ætatium ordinumque multitudinem, et vagantem in agris magnâ ex parte inermem, Hamilcar Pænus equites emisit; qui, violare quemquam vetiti, tantum, ut excluderent ab urbe fugâ dissipatos, turmas objecêre. Dux ipse, loco superiore capto, unde agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros, atque evocare principes Locrensium ad colloquium jussit, et, pollicentes amicitiam Hannibalis, adhortari ad urbem tradendam. Bruttiis in colloquio nullius rei primo fides est : deinde ut Pænus apparuit in collibus, et refugientes pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium esse afferebant; tum, metu victi, consulturos se populum responderunt: advocatâque extemplo concione, cum et levissimus quisque novas

« IndietroContinua »