Immagini della pagina
PDF
ePub

EPITOME LIBRI VICESIMI SEXTI.

HANNIBAL ad tertium ab urbe Româ lapidem super Anienem castra posuit: ipse vero cum duobus millibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut urbis situm exploraret, obequitavit: et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit: nam cum in castra rediissent, statim serenitas erat. Capua capta est a Q Fulvio et Ap. Claudio consulibus. Principes Campanorum veneno sibi consciverunt mortem. Cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur; literas a senatu missas Q. Fulyius consul, quibus jubebatur parcere, antequam le geret, in sinu posuit, et lege agi jussit, et supplicium peregit. Cum in comitiis apud populum quæreretur, cui mandaretur Hispaniarum imperium; nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius, qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum et, suffragio populi consensuque omnium missus, Novam Carthaginem uno die expugnavit, cum ageret vicesimum quartum annum, videreturque divinâ stirpe creatus: quoniam et ipse, postquam togam acceperat, quotidie in Capitolio erat; et in cubiculo matris ejus anguis sæpenumero videbatur. Res præterea in Sicilia gestas continet, et amicitiam cum Ætolis junctam, bellumque gestum adversus Acarnanas et Philippum Macedoniæ regem.

T. LIVII PATAVINI

LIBER VICESIMUS SEXTUS.

I. CN. Fulvius Centumalus, P. Sulpicius Galba, consules, cum idibus Martiis magistratum inîssent, senatu in Capitolium vocato, de republicâ, de administratione belli, de provinciis, exercitibusque, Patres consuluerunt. Q. Fulvio, Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est; atque exercitus, quos habebant, decreti: adjectumque, ne a Capuâ, quam obsidebant, abscederent, priusquam expugnâssent. Ea tum cura maxime intentos habebat Romanos; non ab irâ tantum, quæ in nullam unquam civitatem justior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione suâ traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum. Et prætoribus prioris anni, M. Junio in Etruriâ, P. Sempronio in Galliâ, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium. Prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Siciliâ reliqua belli perficeret eo exercitu, quem haberet: si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius proprætor in Siciliâ præesset; dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus missionem reditumque in patriam negâsset ante belli finem. C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duæ legiones, quas P. Cornelius habuisset, decreta: et supplementum de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apuliâ fœde cæsus fugatusque erat.

Huic generi militum senatus eumdem,

quem Cannensibus, finem statuerat militiæ: additum etiam utrorumque ignominiæ est, ne in oppidis hibernarent, neve hiberna propius ullam urbem decem millibus passuum ædificarent. L. Cornelio in Sardiniâ duæ legiones datæ, quibus Q. Mucius præfuerat: supplementum, si opus esset, consules scribere jussi. T. Otacilio et M. Valerio Siciliæ Græciæque ora cum legionibus classibusque, quibus præerant, decreQuinquaginta Græci cum legione unâ, centum Siculi cum duabus legionibus habebant naves. Tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellum terrâ marique est gestum.

tæ.

66

II. Principio ejus anni cum de literis L. Marcii referretur, res gestæ magnificæ senatui visæ: titulus honoris (quod, imperio non populi jussu, non ex auctoritate Patrum dato, Proprætor senatui," scripserat) magnam partem hominum offendebat. Rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus: et sollenne auspicatorum comitiorum in castra et provincias, procul ab legibus magistratibusque, ad militarem temeritatem transferri: et, cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem, donec proficiscerentur equites, qui ab Marcio literas attulerant. Rescribi de frumento et vestimentis exercitûs placuit: eam utramque rem curæ fore senatui. Adscribi autem, "Proprætori L. Marcio," non placuit; ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro præjudicato ferret. Dimissis equitibus, de nullâ re prius consules retulerunt; omniumque in unum sententiæ congruebant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui Cn. Scipio imperator præfuisset. Ea res cum tribunis acta promulgataque est. Sed aliud certamen occupaverat animos. C. Sempronius Blæsus, die dictâ, Cn. Fulvium, ob exercitum in Apuliâ amissum, in concionibus vexabat; multos imperatores temeri

tate atque inscientiâ exercitum in locum præcipitem perduxisse," dictitans: "neminem, præter Cn. Ful vium, ante corrupisse omnibus vitiis legiones suas, quam proderet: itaque vere dici posse, prius eos perîsse, quam viderent hostem; nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo, victos esse. Neminem, cum suffragium ineat, satis cernere, cui imperium, cui exercitum permittat. Quid interfuisse [inter] Ti. Sempronium? Cum ei servorum exercitus datus esset, brevi effecisse disciplinâ atque imperio, ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset, præsidio sociis, hostibus terrori essent: Cumas, Beneventum, aliasque urbes, eos, velut e faucibus Hannibalis ereptas, populo Romano restituisse. Cn. Fulvium Quiritium Romanorum exercitum, honestę genitos, liberaliter educatos, servilibus vitiis imbuisse: ergo effecisse, ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et imbelles inter hostes essent, nec impetum modo Pœnorum, sed ne clamorem quidem sustinere possent. Nec (Hercule!) mirum esse, milites in acie non stetisse, cum primus omnium imperator fugeret: magis mirari se, aliquos stantes cecidisse, et non omnes comites Cn. Fulvii fuisse pavoris ac fugæ. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones, cadere in acie maluisse, quam deserere circumventos exercitus. Cn. Fulvium prope unum nuntium deleti exercitûs Romam redîsse. Facinus indignum esse, Cannensem exercitum, quod ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur, quam hostis ex Italiâ decesserit, et hoe idem in Cn. Fulvii legionibus nuper decretum; Cn. Fulvio fugam ex prælio, ipsius temeritate commisso, impunitam esse: et eum in ganeâ lustrisque, ubi juventam egerit, senectutem acturum; milites, qui nihil aliud peccaverint, quam quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exsilium, ignominiosam pati militiam: adeo imparem libertatem Romæ diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.'

[ocr errors]
[ocr errors]

III. Reus ab se culpam in milites transferebat: "Eos ferociter pugnam poscentes productos in aciem, non eo, quo voluerint, (quia serum diei fuerit) sed postero die, et tempore et loco æquo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse. Cum effuse omnes fugerent, se quoque turbâ ablatum; ut Varronem Cannensi pugnâ, ut multos alios imperatores. Qui autem solum se restantem prodesse reipublicæ, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? Non se inopiâ commeatûs, non in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem, insidiis circumventum; vi apertâ, armis, acie victum : nec suorum animos, nec hostium, in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere. Bis est accusatus, pecuniâque anquisitum tertio, testibus datis, cum, præterquam quod omnibus probris onerabatur, jurati permulti dicerent, fugæ pavorisque initium a prætore ortum ; ab eo desertos milites, cum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse; tanta ira accensa est, ut capite anquirendum concio succlamaret. De eo quoque novum certamen ortum : nam, cum tribunus bis pecuniâ anquisîsset, tertio capitis se anquirere diceret; tribuni plebis appellati," college," negârunt, "se in morâ esse, quo minus, quod ei more majorum permissum esset, seu legibus, seu moribus mallet, anquireret, quoad vel capitis vel pecuniæ judicâsset privato.' Tum Sempronius, "perduellionis se judicare Cn. Fulvio," dixit; diemque comitiis ab C. Calpurnio prætore urbis petit. Inde alia spes ab reo tentata est, si adesse in judicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et famâ rerum gestarum, et propinquâ spe Capuæ potiundæ. Id cum per literas miserabiliter pro fratris capite scriptas petîsset Fulvius, negâssentque Patres e republicâ esse, abscedi a Capuâ; postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit: id ei justum exsilium esse, scivit plebs.

« IndietroContinua »