Immagini della pagina
PDF
ePub

queremi erant: præmissa quadriremis, cum intrâsset fauces portûs, capitur: legati ægre effugerunt. Et jam non modo pacis, sed ne belli quidem jura relicta erant; cum Romanus exercitus ad Olympium (Jovis id templum est) mille et quingentis passibus ab urbe castra posuit. Inde quoque legatos præmitti placuit: quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt. Romanus orator," non bellum se Syracusanis, sed opem auxiliumque afferre," ait, "et eis, qui, ex mediâ cæde elapsi, perfugerint ad se, et eis, qui, metu oppressi, fœdiorem, non exsilio solum, sed etiam morte, servitutem patiantur. Nec cædem nefandam sociorum inultam Romanos passuros. Itaque si eis, qui ad se perfugerunt, tutus in patriam reditus pateret, cædis auctores dedantur, et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse: si ea non fiant, quicumque in morâ sit, bello persecuturos.' Ad ea Epicydes, "Si qua ad se mandata haberent, responsum eis," ait," se daturos fuisse: cum in eorum, ad quos venerint, manu res Syracusana esset, tum reverterentur. Si bello lacessant, ipsâ re intellecturos, nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare." Ita legatis relictis, portas clausit. Inde terrâ marique simul cœptæ oppugnari Syracusæ : terrâ ab Hexapylo, mari ab Achradinâ, cujus murus fluctu alluitur: et, quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant, vastam disjectamque spatio urbem parte aliquâ se invasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris ad

moverunt.

[ocr errors]

XXXIV. Et habuisset tanto impetu cœpta res fortunam, nisi unus homo Syracusis eâ tempestate fuisset. Archimedes is erat, unicus spectator cœli siderumque; mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque, quibus ea, quæ hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi momento ludificaretur. Murum per inæquales ductum colles,

(pleraque alta et difficilia aditu, submissa quædam, et quæ planis vallibus adiri possent) ut cuique aptum visum est loco, ita omni genere tormentorum instruxit. Achradinæ murum, qui (ut ante dictum est) mari alluitur, ex quinqueremibus Marcellus oppugnabat. Ex cæteris navibus sagittarii funditoresque, et velites etiam, quorum telum inhabile ad remittendum imperitis est, vix quemquam sine vulnere con→ sistere in muro patiebantur. Hi, quia spatio missi→ libus opus est, procul muro tenebant naves. Junctæ aliæ binæ ad octo quinqueremes, demtis interioribus remis, ut latus lateri applicaretur, cum exteriore or dine remorum velut naves agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris porta bant. Adversus hunc navalem apparatum Archimedes variæ magnitudinis tormenta in muris disposuit: in eas, quæ procul erant naves, saxa ingenti pondere emittebat: propiores levioribus, eoque magis crebris, petebat telis: postremo, ut sui vulnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit; per quæ cava, pars sagittis, pars scorpionibus modicis, ex occulto petebant hostem. Quæ propius quædam subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus firma catenæ illigata cum injecta prora esset, gravi libramento plumbi recellente ad solum, suspensâ prorâ, navim in puppim statuebat: dein, remissa subito, velut ex muro cadentem navim cum ingenti trepidatione nautarum ita undæ affligebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquæ acciperet. Ita maritima oppugnatio est elusa, omnisque vis est eo versa, ut totis viribus terrâ aggrederentur. Sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat, Hieronis impensis curâque per multos annos, Archimedis unicâ arte. Natura etiam juvabat loci, quod saxum, cui imposita muri fundamenta sunt, magnâ ex parte ita proclive est, ut non solum missa tormento, sed etiam

quæ pondere suo provoluta essent, graviter in hostein inciderent: eadem causa, ad subeundum, arduum aditum instabilemque ingressum præbebat. Ita, consilio habito, cum omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione, atque obsidendo tantum arcere terrâ marique commeatibus hostem placuit.

XXXV. Interim Marcellus, cum tertiâ fere parte exercitûs ad recipiendas urbes profectus, quæ in motu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Herbessum, dedentibus ipsis, recipit. Megara vi capta diruit ac diripuit, ad reliquorum, ac maxime Syracusanorum, terrorem. Per idem fere tempus et Himilco, qui ad Pachyni promontorium classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam vocant Minoam, quinque et viginti millia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit; nequâquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem. Sed, postquam ab Hippocrate occupatæ Syracusæ erant, profectus Carthaginem, adjutusque ibi et ab legatis Hippocratis, literisque Hannibalis, qui venisse tempus aiebat Siciliæ per summum decus repetendæ, et ipse haud vanus præsens monitor facile perpulerat, ut, quantæ maximæ possent, peditum equitumque copiæ in Siciliam trajicerentur. Adveniens Heracleam, intra paucos dies inde Agrigentum recipit: aliarumque civitatium, quæ partis Carthaginiensium erant, adeo accensæ sunt spes ad pellendos Siciliâ Romanos, ut postremo etiam, qui obsidebantur Syracusis, animos sustulerint; et, parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita inter se munera belli partiti sint, ut Epicydes præesset custodiæ urbis, Hippocrates, Himilconi conjunctus, bellum adversus consulem Romanum gereret. Cum decem millibus peditum, quin gentis equitibus, nocte per intermissa custodiis loca profectus, castra circa Acrillas urbem ponebat. Munientibus supervenit Marcellus, ab Agrigento jam occupato, cum frustra eo prævenire hostem festinans tetendisset, rediens; nihil minus ratus, quam illo

tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obviam fore; sed tamen metu Himilconis Pœnorumque (ut quibus nequâquam eis copiis, quas habebat, par esset) quam poterat maxime intentus, atque agmine ad omnes casus composito, ibat.

XXXVI. Forte ea cura, quæ erat adversus Pœnos præparata, adversus Siculos usui fuit. Castris ponendis incompositos ac dispersos nactus eos, et ple rosque inermes, quod peditum fuit, circumvenit: eques, levi certamine inito, cum Hippocrate Acras perfugit. Ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas rediit: et post paucos dies Himilco, adjuncto Hippocrate, ad flumen Anapum, octo ferme inde millia, castra posuit. Sub idem fere tempus et naves longæ quinque et quinquaginta Carthaginiensium, cum Bomilcare classis præfecto, in magnum portum Syracusas ex alto decurrêre; et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuêre; versumque ab Italiâ bellum (adeo uterque populus in Siciliam in tentus) fuisse videri poterat. Legionem Romanam, quæ exposita Panormi erat, venientem Syracusas, prædæ haud dubie sibi futuram Himilco ratus, viâ decipitur: mediterraneo namque Pœnus itinere duxit; legio maritimis locis, classe prosequente, ad Ap. Claudium, Pachynum cum parte copiarum obviam progressum, pervenit. Nec diutius Pœni ad Syracusas morati sunt: et Bomilcar, simul parum fidens navibus suis, duplici facile numero classem habentibus Romanis, simul inutili morâ cernens nihil aliud ab suis quam inopiâ aggravari socios, velis in altum datis, in Africam transmisit. Et Himilco, secutus nequidquam Marcellum Syracusas, si qua, priusquam majoribus copiis jungeretur, occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat, tutumque ad Syracusas et munimento et viribus hostem cernebat, ne frustra, assidendo spectandoque obsidionem sociorum, tempus tereret, castra inde movit; ut, quocumque vocâsset

J

defectionis ab Romanis spes, admoveret exercitum, ac præsens suas res foventibus adderet animos. Murgantiam primum, prodito ab ipsis præsidio Romano, recepit: ubi frumenti magna vis, commeatusque omnis generis, convecti erant Romanis.

XXXVII. Ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium animi: præsidiaque Romana aut pellebantur arcibus, aut prodita per fraudem opprimebantur. Henna, excelso loco ac prærupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum præsidium in arce validum, præfectumque præsidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. L. Pinarius erat, vir acer, et qui plus in eo, ne posset decipi, quam in fide Siculorum, reponeret: et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditæ proditiones defectionesque urbium, et clades præsidiorum. Itaque nocte dieque juxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant: nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. Quod ubi Hennensium principes, jam pacti cum Himilcone de proditione præsidii, animadverterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam rentur agendum. "Urbem arcemque suæ potestatis,' aiunt,"debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam, traditi essent Romanis. Itaque claves portarum reddi sibi," æquum censent. "Bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse: et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes, ac non coacti, mansissent in amicitiâ." Ad ea Romanus, Se in præsidio impositum esse," dicere, "ab imperatore suo: clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quæ nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed ejus, qui commisisset. Præsidio decedere apud Romanos capital esse: et nece liberorum etiam suorum eam legem parentes sanxisse. Consulem Marcellum haud procul esse: ad eum mitterent legatos, cujus juris atque arbitrii esset. Se vero negare illi missuros; testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam li

[ocr errors]

66

« IndietroContinua »