Immagini della pagina
PDF
ePub

imperium auxisse.” Cæterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium, “Ex quantis opibus quo recidissent Carthaginiensium res: nihil eis, qui modo orbem prope terrarum obtinuissent armis, superesse, præter Carthaginis menia. Iis inclusos, non terrâ, non mari, quidquam sui juris cernere. Urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, sævire populus Romanus velit.” Cum flecti misericordiâ Patres appareret, senatorum unum infestum perfidiæ Carthaginiensium succlamâsse ferunt, “ Per quos Deos fædus icturi essent, cum eos, per quos ante ictum esset, fefellissent ?" “ Per eosdem," inquit Hasdrubal, “ qui tam infesti sunt fædera violantibus.”

XLIII. Inclinatis omnium ad pacem animis, Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatûsconsulto intercessit. Tum Manius Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt, “ Vellent, juberentne senatum decernere, ut cum Carthaginiensibus pax fieret : et quem eam pacem dare, quemque ex Africâ exercitus deportare juberent.” De pace “ uti rogâssent,” omnes tribus jusserunt: pacem dare P. Scipionem, eumdem exercitus deportare. Ex hac rogatione senatus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum sententiâ pacem cum populo Carthaginiensi, quibus legibus ei videretur, faceret. Gratias deinde Patribus egêre Carthaginienses; petieruntque, ut sibi in Urbem introire, et colloqui cum civibus suis liceret, qui capti in publicâ custodiâ essent: esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines; partim ad quos mandata a propinquis haberent. Quibus conventis, cum rursus peterent, ut sibi, quos vellent, ex iis redimendi potestas fieret ; jussi nomina edere: et, cum ducentos ferme ederent, senatûs-consultum factum est, Ut legati Romani ducentos ex captivis, quos Carthaginienses vellent, ad P. Cornelium Scipionem in Africam deportarent; nuntiarentque ei, ut, si pax convenisset, sine

pretio eos Carthaginiensibus redderet. Feciales cum in Africam ad fædus feriendum ire juberentur; ipsis postulantibus, senatûs-consultum in hæc verba factum est: “ Ut privos lapides silices, privasque verbenas secum ferrent: uti prætor Romanus his imperaret, ut fædus ferirent, illi prætorem sagmina poscerent. Herbæ id genus ex arce sumtum dari fecialibus solet. Ita dimissi ab Româ Carthaginienses, cum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus, pacem fecerunt. Naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quatuor millia, tradiderunt; inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. Naves provectas in altum incendi jussit : quingentas fuisse omnis generis, quæ remis agerentur, quidam tradunt: quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Pænis, quam si tum ipsa Carthago arderet. De perfugis gravius, quam de fugitivis, consultum ; nominis Latini qui erant, securi percussi ; Romani in crucem sublati.

XLIV. Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus: bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio, Ti. Sempronio consulibus: finitum est septimodecimo anno, Cn. Cornelio, P. Ælio Pæto consulibus. Sæpe postea ferunt Scipionem dixisse, Ti. Claudii primum cupiditatem, deinde Cn. Cornelii, fuisse in morâ, quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret. Carthagini cum prima collatio pecuniæ diutino bello exhaustis difficilis videretur, mæstitiaque et fletus in curiâ esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum : cujus cum Hasdrubal Hædus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrymarum causa esset; “ Si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis,” inquit, « sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret, non læti, sed prope amentis malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse: qui tamen nequâquam adeo est intempestivus, quam vestræ istæ absurdæ atque abhor

VOL. III.

2 N

rentes lacrymæ sunt. Tunc flêsse decuit, cum ademta nobis arma, incensæ naves, interdictum externis bellis : illo enim vulnere concidimus. Nec esse in vos, odio vestro, consultum ab Romanis credatis. Nulla magna civitas diu quiescere potest: si foris hostem non habet, domi invenit; ut prævalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur. Tantum, nimirum, ex publicis malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet; nec in eis quidquam acrius, quam pecuniæ damnum, stimulat. Itaque, cum spolia victæ Carthagini detrahebantur, cum inermem jam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africæ cerneretis, nemo ingemuit: nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere, comploratis. Quam vereor, ne propediem sentiatis, levissimo in malo vos hodie lacrymâsse !” Hæc Hannibal apud Carthaginienses. Scipio, concione advocatâ, Masinissam, ad regnum paternum Cirtâ oppido et cæteris urbibus agrisque, quæ ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent, adjectis donavit. Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere jussit : legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut, quæ ab se ex decem legatorum sententiâ acta essent, ea Patrum auctoritate populique jussu confirmarentur.

XLV. Pace terrâ marique partâ, exercitu in naves imposito, in Siciliam Lilybæum trajecit : inde magnâ parte militum in navibus missâ, ipse per lætam pace non minus quam victoriâ Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turbâ obsidente vias, Romam pervenit, triuinphoque omnium clarissimo urbem est invectus. Argenti tulit in ærarium pondo centum millia viginti tria: militibus ex prædâ quadragenos æris divisit. Morte subtractus spectaculo magis hominum, quam triumphantis gloriæ, Syphax est, Tibure haud ita multo ante mortuus, quo ab Albâ transductus fuerat : conspecta mors tamen ejus fuit, quia publico funere est elatus. Hunc

regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. Secutus Scipionem triumphantem est pileo capiti imposito Q. Terentius Culleo :

: omnique deinde vitâ, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africanum cognomen militaris prius favor, an popularis aura, celebraverit, an, sicuti Felicis Sullæ, Magnique Pompeii patrum memoriâ, cæptum ab assentatione familiari sit, parum compertum habeo. Primus certe hic imperator nomine victæ ab se gentis est nobilitatus: exemplo deinde hujus, nequâquam victoriâ pares, insignes imaginum titulos claraque cognomina familiæ fecêre.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
« IndietroContinua »