Immagini della pagina
PDF
ePub

:

Et eos

res novamque societatem mallent, et, quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis, pigneratos haberent animos, pauci magis taciti probarent constantem fidem, quam probatam tueri auderent; haud dubio in speciem consensu fit ad Pænos deditio : L. Atilio præfecto præsidii, quique cum eo milites Romani erant, clam in portum deductis, atque impositis in naves, ut Rhegium deveherentur, Hamilcarem Pænosque eâ conditione, ut fædus extemplo æquis legibus fieret, in urbem acceperunt : cujus rei prope non servata fides deditis est, cum Pænus dolo dimissum Romanum incusaret ; Locrenses profugisse ipsum causarentur. Insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto æstus morari, aut deferre naves in terram posset. quidem, quos sequebantur, non sunt adepti; alias a Messanâ trajicientes freto Rhegium naves conspexerunt. Milites erant Romani, a Claudio prætore missi ad obtinendam urbem præsidio : itaque Rhegio extemplo abscessum est. Locrensibus jussu Hannibalis data pax, ut liberi suis legibus viverent: urbs pateret Pænis, portus in potestatem Locrensium esset : societas eo jure staret, ut Pænus Locrensem, Locrensisque Pænum, pace ac bello juvaret.

II. Sic a freto Pæni reducti, frementibus Bruttiis, quod Rhegium ac Locros, quas urbes direpturos sė destinaverant, intactas reliquissent. Itaque per se ipsi, conscriptis armatisque juventutis suæ quindecim millibus, ad Crotonem oppugnandum pergunt ire ; Græcam et ipsam urbem, et maritimam : plurimum accessurum opibus, si in orâ maris urbem portu ae mænibus validam tenuissent, credentes. Ea cura angebat, quod neque non arcessere ad auxilium Pænos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur; et, si Pænus rursus magis arbiter pacis, quam adjutor belli, fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur. Itaque optimum visum est, ad Hannibalem mitti legatos, caverique ab

[ocr errors]

eo, ut receptus Croto Bruttiorum esset. Hannibal cum præsentium eam consultationem esse respondisset, et ad Hannonem eos rejecisset, ab Hannone nihil certi ablatum. Nec enim diripi volebant nobilem atque opulentam urbem : et sperabant, cum Bruttius oppugnaret, Ponos nec probare nec juvare eam oppugnationem appareret, eo maturius ad se defeeturos. Crotone nec consilium unum inter populares, nec voluntas erat : unus velut morbus invaserat omnes Italiæ civitates, ut plebes ab optimatibus dissentirent ; senatus Romanis faveret, plebs ad Pænos rem traheret. Eam dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis ; Aristomachum esse principem plebis, tradendæque auctorem urbis : et in vasta urbe, lateque omnibus disjectis mænibus, raras et stationes custodiasque senatorum esse : quâcumque custodiant plebis homines, eâ patere aditum. Auctore ac duce perfugâ, Bruttii coronâ cinxerunt urbem; acceptique a plebe, primo impetu locos omnes, præter arcem, cepêre. Arcem optimates tenebant, præparato jam ante ad talem casum perfugio. Eodem Aristomachus perfugit; tamquam Pænis, non Bruttiis, auctor urbis tradendæ fuisset.

III. Urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim millia passuum habuit, ante Pyrrhi in Italiam adventum : post vastitatem eo bello factam, vix pars dimidia habitabatur : flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca præterfluebat : et arx procul iis, quæ habitabantur. Sex millia aberat ab urbe nobile templum (ipsâ urbe erat nobilius) Laciniæ Junonis, sanctum omnibus circa populis. Lucus ibi, frequenti silvâ et proceris abietis arboribus septus, læta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum Deæ pascebatur pecus sine ullo pastore: separatimque egressi cujusque generis greges nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum. Magni igitur fructus ex eo pecore capti, columnaque inde aurea solida facta, et sacrata

:

est : inclytumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate, fuit. Ac miracula aliqua affinguntur plerumque tam insignibus locis. Fama est, aram esse in vestibulo templi, cujus cinerem nullo unquam moveri vento. Sed arx Crotonis, unâ parte imminens mari, alterâ, vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est, quâ per aversas rupes ab Dionysio Siciliæ tyranno per dolum fuerat capta. Eam tum arcem, satis, ut videbatur, tutam, Crotoniatum optimates tenebant, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe suâ. Postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem viderent arcem, coacti necessitate, Hannonis auxilium implorant. Is, conditionibus ad deditionem compellere Crotoniatas conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci, antiquamque frequentiam eorum recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem, præter Aristomachum, movit. Morituros se affirmabant citius, quam, immixti Bruttiis, in alienos ritus, mores, legesque, ac mox linguam etiam, verterentur. Aristomachus unus, quando nec suadendo ad deditionem satis valebat, nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendæ arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem. Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrâssent, persuadent, ut traduci se in Locros paterentur, nec ultima experiri vellent. Jam hoc ut sibi liceret, impetraverant et ab Hannibale, missis ad ipsum legatis. Ita Crotone excessum est, deductique Crotoniatæ ad mare naves conscendunt. Locros omnis multitudo abeunt. In Apuliâ ne hiems quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriæ Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat. Inter eos levia prælia ex occasione, aut opportunitate hujus aut illius partis, oriebantur: meliorque eis Romanus, et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.

IV. In Siciliâ Romanis omnia mutaverat mors Hieronis, regnumque ad Hieronymum nepotem ejus

translatum; puerum, vixdum libertatem, nedum dominationem, modice laturum. Læte id ingenium tutores atque amici ad præcipitandum in omnia vitia acceperunt: quæ ita futura cernens Hiero, ultimâ senectâ voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili, per ludibrium, bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. Huic consilio ejus summâ ope obstitêre filiæ, nomen regium penes puerum futurum ratæ, regimen rerum omnium penes se virosque suos, Andranodorum et Zoïppum ; nam ii tutorum primi relinquebantur. Non facile erat nonagesimum jam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum, et convertere ad publicam privata curam. Itaque tutores modo quindecim puero reliquit; quos precatus est moriens, ut fidem erga populum Romanum, quinquaginta annos ab se cultam, inviolatam servarent, juvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent, disciplinæque, in quâ [edoctus] esset. Hæc mandata. Cum exspirâsset, per tutores testamento prolato, pueroque in concionem producto, (erat autem quindecim tunc ferme annorum) paucis, qui per concionem ad excitandos clamores dispositi erant, approbantibus testamentum, cæteris, velut patre amisso, in orbâ civitate omnia timentibus, funus fit regium, magis amore civium et caritate, quam curâ suorum, celebre. Deinde cæteros tutores submovet Andranodorus, juvenem jam esse dictitans Hieronymum, ac regni potentem : deponendoque tutelam ipse, quæ cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.

V. Vix quidem ulli bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos, succedenti tantæ caritati Hieronis : verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu, omnia quam disparia essent, ostendit. Nam qui per tot annos Hieronem filiumque ejus Gelonem, nec vestis habitu, nec alio ullo insigni differentes a cæteris civibus vidissent, conspexêre purpuram, ac diadema, ac satellites armatos; quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regiâ procedentem, more Dionysii tyranni. Hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemtus omnium hominum, superbæ aures, contumeliosa dicta, rari aditus, non alienis modo, sed tutoribus etiam, libidines novæ, inhumana crudelitas. Itaque tantus omnes terror inyaserat, ut quidam ex tutoribus, aut morte voluntariâ aut fugâ, præverterent metum suppliciorum. Tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Andranodorus et Zoïppus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud mag-' nopere audiebantur : tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adolescentis : cum conjuratio, in tyranni caput facta, indicatur per calonem quemdam, æqualem Hieronymi, et jam inde a puero in omnia familiaria jura assuetum. Index unum ex conjuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit; qui comprehensus extemplo, traditusque Andranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus, conscios celabat. Postremo, cum omnibus intolerandis patientiæ humanæ cruciatibus laceraretur, victum malis se simulans, avertit ab consciis in insontes indicium (Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec, nisi tam potenti duce confisos, rem tantam ausuros) ab latere tyranni, quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrêre. Maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit. Itaque extemplo traditur ad supplicium ; adjectique pænæ cæteri juxta insontes. Consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit, aut fugit: tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciæ fuit: tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.

« IndietroContinua »