Immagini della pagina
PDF
ePub

neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia volgi amissurus. sed ea res frustra sperata: tanta lubido cum Mario eundi plerosque invaserat. sese quisque praeda locupletem fore, 4 victorem domum rediturum, alia huiusce modi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius adrexerat. nam postquam omnibus, quae postulaverat, 5 decretis milites scribere volt, hortandi causa simul et nobilitatem, uti consueverat, exagitandi contionem populi advocavit. deinde hoc modo disseruit:

'Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus 85 imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. sed mihi contra ea videtur: nam, quo pluris est univorsa res 2 publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. neque me 3 fallit, quantum cum maxumo benificio vostro negoti sustineam. bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos, quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est. ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia 4 facta, cognatorum et adfinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt: mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. et illud intellego, Qui- 5 rites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque favere (quippe mea bene facta rei publicae procedunt), nobilitatem locum invadundi quaerere. quo 6 mihi acrius adnitundum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. ita ad hoc aetatis a pueritia fui, 7 uti omnis labores et pericula consueta habeam. quae 8 ante vostra benificia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. illis 9 difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere: mihi, qui omnem

aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vortit.

10 Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrume tulit. quaeso, reputate cum animis vostris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet festinet, sumat aliquem ex po11 pulo monitorem offici sui. ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is imperatorem alium 12 quaerat. atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque 13 usu prius est. conparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novom. quae illi audire et legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; 14 quae illi litteris, ea ego militando didici. nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, 15 illis probra obiectantur. quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum 16 quemque generosissumum. ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi sese 17 liberos quam optumos voluisse? quod si iure me despiciunt, faciant idem maioribus suis, quibus, uti mihi, 18 ex virtute nobilitas coepit. invident honori meo: ergo invideant labori innocentiae, periculis etiam meis, quon19 iam per haec illum cepi. verum homines conrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. 20 ne illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter ex21 pectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. at

que etiam, cum apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia

facta memorando clariores sese putant. quod contra est. nam quanto illorum vita praeclarior, tanto horum 22 socordia flagitiosior. et profecto ita se res habet: 23 maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. huiusce rei ego 24 inopiam fateor, Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. nunc vi- 25 dete, quam iniqui sint. quod ex aliena virtute sibi adrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam conrupisse.

Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere 26 velint, abunde illis facundam et conpositam orationem fore. sed in vostro maxumo benificio cum omnibus locis me vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio 27 laedere potest: quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant. sed quoniam 28 vostra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium inposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit. non possum 29 fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas vexillum phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices advorso corpore. hae sunt meae imagines, haec 30 nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurumis laboribus et periculis quaesivi. non 31 sunt conposita verba mea: parvi id facio. ipsa se virtus satis ostendit: illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. neque litteras Graecas didici: 32 parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant. at illa multo optuma rei 33 publicae doctus sum, hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore ino

34 piam et laborem tolerare. his ego praeceptis milites

hortabor, neque illos arte colam, me opulenter, ne35 que gloriam meam, laborem illorum faciam. hoc est utile, hoc civile imperium. namque cum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est do36 minum, non imperatorem esse. haec atque talia maiores vostri faciundo seque remque publicam celebra37 vere. quis nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis honores non 38 ex merito sed quasi debitos a vobis repetit. ceterum homines superbissumi procul errant. maiores eorum omnia quae licebat illis reliquere, divitias imagines memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque ac39 cipitur. sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti cocum quam vilicum habeo. quae 40 mihi lubet confiteri, Quirites. nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, laborem viris convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non 41 supellectilem decori esse. quin ergo, quod iuvat, quod carum aestumant, id semper faciant, ament potent; ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissumae parti corporis: sudorem pulverem et alia talia relinquant nobis, qui42 bus illa epulis iucundiora sunt. verum non ita est. nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bo43 norum praemia ereptum eunt. ita iniustissume luxuria et ignavia, pessumae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt. 44 Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica 45 loquar. primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis, avaritiam inperitiam atque superbiam; deinde exercitus ibi est lo

corum sciens, sed mehercule magis strenuus quam felix, nam magna pars eius avaritia aut temeritate 46 ducum adtrita est. quam ob rem vos, quibus mili- 47 taris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram. et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt, 48 victoria praeda laus. quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat. etenim nemo ignavia inmortalis factus est, neque quis- 49 quam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent. plura dicerem, 50 Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.'

Huiusce modi oratione habita Marius, postquam 86 plebis animos adrectos videt, propere conmeatu stipendio, armis aliisque utilibus navis onerat, cum his A. Manlium legatum proficisci iubet. ipse interea 2 milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed uti cuiusque lubido erat, capite censos plerosque. id factum alii inopia bonorum alii per ambitionem 3 consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.

Igitur Marius cum aliquanto maiore numero, quam 4 decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Uticam advehitur. exercitus ei traditur a P. Rutilio 5 legato; nam Metellus conspectum Mari fugerat, ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiverat. sed consul expletis legionibus cohortibusque auxilia-87 riis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat; dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur, proelia

« IndietroContinua »