Immagini della pagina
PDF
ePub

quam quod cuiquam id conpertum foret, haec fama valebat.

Iam primum adulescens Catilina multa nefanda 15 stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque. postremo captus 2 amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse 3 facinus maturandi. namque animus inpurus, dis ho- 4 minibusque infestus neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vastabat. igitur color ei exanguis, foedi oculi, citus modo modo 5 tardus incessus: prorsus in facie voltuque vecordia inerat.

Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, 16 multis modis mala facinora edocebat. ex illis testis 2 signatoresque falsos commodare; fidem fortunas pericula vilia habere, post ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat. si causa 3 peccandi in praesens minus subpetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire iugulare: scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.

Eis amicis sociisque confisus Catilina, simul quod 4 aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, obprimundae rei publicae consilium cepit. in Italia 5 nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.

Igitur circiter kalendas Iunias L. Caesare et C. Fi-17 gulo consulibus primo singulos appellare, hortari alios alios temptare; opes suas, inparatam rem publicam,

2 magna praemia coniurationis docere.

ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurumum audaciae in3 erat. eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. 4 Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex colo5 niis et municipiis domi nobiles. erant praeterea conplures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam 6 inopia aut alia necessitudo. ceterum iuventus pleraque sed maxume nobilium Catilinae inceptis favebat: quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. 7 fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

18 Sed antea item coniuravere pauci contra rem pu2 blicam, in quibus Catilina fuit. de qua quam verissume potero dicam. L. Tullo et M'. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus am3 bitus interrogati poenas dederant. post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri 4 nequivit. erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores 5 stimulabant. cum hoc Catilina et Autronius circiter nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad optinendas duas Hispanias mittere.

ea re cognita rursus in nonas Februarias consilium 6 caedis transtulerant. iam tum non consulibus modo, 7 sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis 8 dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit. postea 19 Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. neque tamen sena- 2 tus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat, simul quia boni conplures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat. sed is Piso in pro- 3 vincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. sunt qui ita dicant, 4 imperia eius iniusta superba crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem, equites illos, Cn. Pompei vete- 5 res fidosque clientis, voluntate eius Pisonem aggressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos. nos eam rem in medio relinquemus. de superiore coniuratione satis 6 dictum.

Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, con-20 venisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:

'Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, 2 nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. sed quia multis et magnis tempestatibus vos 3 cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse in

4 tellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

5 Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi 6 audistis. ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet 7 ipsi vindicamus in libertatem. nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae vectigales esse, populi nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus, sine gratia sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, si res publica valeret, 8 formidini essemus. itaque omnis gratia potentia, honos divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis re9 liquere pericula repulsas, iudicia egestatem. quae quo usque tandem patiemini, o fortissumi viri? nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per 10 dedecus amittere? verum enim vero, pro deum atque hominum fidem, victoria in manu nobis est, viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. tantum modo incepto opus est, 11 cetera res expediet. etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, 12 nobis larem familiarem nusquam ullum esse?

cum

tabulas signa toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere 13 nequeunt. at nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid reliqui habemus praeter miseram animam?

14 Quin igitur expergiscimini? en illa, illa quam saepe optastis libertas, praeterea divitiae decus gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia 15 posuit. res tempus, pericula egestas, belli spolia magni

fica magis quam oratio mea vos hortantur. vel im- 16 peratore vel milite me utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit. haec ipsa, ut spero, vobiscum una 17 consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis.'

Postquam accepere ea homines, quibus mala ab- 21 unde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. tum Catilina polliceri 2 tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus sacerdotia, rapinas alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert: praeterea esse in Hispania cite- 3 riore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi conlegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem initium agundi factu

rum.

ad hoc maledictis increpabat omnis bonos, 4 suorum unum quemque nominans laudare: admonebat alium egestatis alium cupiditatis suae, conpluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. postquam omnium animos alacris 5 videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit. fuere ea tempestate qui dicerent 22 Catilinam oratione habita, cum ad ius iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse: inde cum 2 post execrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum; atque eo dictitare fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii. non nulli ficta 3 et haec et multa praeterea existumabant ab eis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. nobis ea res pro magnitudine parum conperta est.

« IndietroContinua »