Immagini della pagina
PDF
ePub

quippiam eorum falsum est, his palam refelle, unde, qui modo ne paternam quidem domum redimere potueris, repente tamquam somnio beatus hortos preciosissimos, villam in Tiburti C. Caesaris, reliquas possessiones paraveris.

Sall. Cat. 4, 1. 2:

igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi ..., a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe metu partibus rei publicae animus liber erat.

ibid. 3:

= 63 692 =

de Catilinae coniuratione [a. 691 62] quam verissume potero paucis absolvam; nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.

id. Iug. 5, 1:

bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit [642/3=112/1 - 650 104], primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est.

=

id. hist. prooem. ap. Rufin. p. 582 Halm.:

Res populi Romani M. Lepido Q. Catulo coss. ac deinde [676 :78 687 67] militiae domi gestas conposui.

Suet. de gramm. et rhet. 10 p. 108 Reiff.: Asinius Pollio in libro, quo Sallustii scripta reprehendit ut nimia priscorum verborum affectatione oblita . . .

Gell. X 26, 1 tradit inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit.

Suet. l. 1.:

(Ateius philologus) coluit. . . C. Sallustium et eo defuncto Asinium Pollionem, quos historiam componere aggressos, alterum breviario rerum omnium Romanarum, ex quibus quas vellet eligeret, instruxit, alterum praeceptis de ratione scribendi. quo magis miror Asinium credidisse, antiqua eum verba et figuras solitum esse colligere Sallustio; cum sibi sciat nihil aliud suadere quam ut noto civilique et proprio sermone utatur, vitetque maxime obscuritatem Sallusti et audaciam in translationibus.

id. l. l. 15 p. 112:

....

tanto amore erga

Lenaeus Magni Pompei libertus patroni memoriam extitit, ut Sallustium historicum, quod eum oris probi, animo inverecundo scripsisset, acerbissima satura laceraverit, lastaurum et lurchonem et nebulonem popinonemque appellans, et vita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonis verborum ineruditissimum furem.

id. D. Aug. 86:

(Augustus) ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi ingenium eius [Antonii] addit haec: Tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut verbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis, utaris?

Quint. inst. or. VIII 3, 29:

nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur: et verba antiqui multum furate Catonis,

Crispe, Iugurthinae conditor historiae.

Sen. ep. XIX 5 (114), 17. 18:

.. Sallustio vigente amputatae sententiae et verba ante exspectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens. ... quae apud Sallustium rara fuerunt, apud hunc crebra sunt et paene continua, nec sine causa: ille enim in haec incidebat, at hic illa quaerebat.

SALLUSTIUS.

b

Sen. suas. 6, 21:

quoties magni alicuius viri mors ab historicis narrata est, toties fere consummatio totius vitae et quasi funebris laudatio redditur. hoc semel aut iterum a Thucydide factum, item in paucissimis personis usurpatum a Sallustio, T. Livius benignius omnibus magnis viris praestitit: sequentes historici multo id effusius fecerunt.

id. contr. III pr. 8:

orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur

Iust. hist. Phil. XXXVIII 3, 11:

(Pompeius Trogus) in Livio et in Sallustio reprehendit, quod contiones directas pro sua [propria?] oratione operi suo inserendo historiae modum excesserint.

Gran. Licin. XXXVI (p. 43 Bonn.):

.. Sallustium non ut historicum scribunt sed ut oratorem legendum. nam et tempora reprehendit sua et delicta [delecta?] carpit et contiones inserit et dat in censum loca montes flumina et hoc genus amoena et culta et conparat edisserendo.

Avien. or. mar. 36 sqq. laudat Sallusti

inclitam

descriptionem, qua locorum formulam
imaginemque expressor efficax stili
et veritatis paene in obtutus dedit
lepore linguae.

Sen. contr. IX 1, 13. 14:

Thucydidis [immo ex oratione Demostheni adscripta XI p. 155 R. 13] sententia est: δειναὶ γὰρ αἱ εὐπραξίαι συγ κρύψαι καὶ συσκιάσαι τὰ ἑκάστων ἁμαρτήματα. Sallusti for. Lep. 24]: res secundae mire sunt vitiis optentui. cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit et in suis illum castris cecidit; nam . . ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. T. autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam

[ocr errors]

sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio.

Front. ep. ad M. Caes. III 11 p. 48 Nab.:

.. gnomas egregie convertisti, hanc quidem, quam hodie accepi, prope perfecte, ut poni in libro Sallustii possit. Vell. Pat. II 36, 2 aemulum Thucydidis Sallustium

dicit.

Quint. inst. or. X 1, 101:

nec opponere Thucydidi Sallustium verear.

id. IX 3, 17: ..

ex graeco vero translata vel Sallusti plurima..

id. III 8, 9:

.. quos (Isocratem et Gorgiam) secutus videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

id. II 5, 19:

(Sallustius) historiae maior est auctor [quam Livius], ad quem tamen intellegendum iam profectu opus sit.

id. X 3, 7 sq.:

omnia enim nostra, dum nascuntur, placent: alioqui nec scriberentur. sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitatem. sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor.

..

id. IX 3, 12:

apud Sallustium neque ea res falsum me habuiť [Iug. 10, 1] et 'duci probare' [?]. ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet.

id. IV 2, 45:

[oratori] vitanda est etiam illa Sallustiana (quamquam in ipso virtutis optinet locum) brevitas et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat, nec, dum repetatur, expectat,

b*

[ocr errors]

cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant...

id. X 1, 32: itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est . . .

id. X 1, 102 laudat illam inmortalem Sallusti velocitatem.

Stat. silv. IV 7, 55 Sallusti brevis mentionem facit.
Sidon. Apoll. carm. 2 (22), 190:

qua Crispus brevitate placet.

id. carm. 23, 151 (20, 157):

qui brevitate, Crispe, polles.

Apul. apol. 95 parsimoniam Sallusti praedicat.

Gell. III 1, 6 Sallustium vel subtilissimum brevitatis artificem appellatum a Favorino refert.

Macrob. V 1, 7:

(genus dicendi) breve in quo Sallustius regnat.

[ocr errors]

Tac. ann. III 30:

C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor.. Oros. VII 10, 4:

nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero et, Sallustium Crispum et alios auctores quam plurimos sanxisse et se ipsum idem potissimum elegisse dixisset.

Front. ep. ad M. Caes. IV 3 p. 62 Nab.:

rari admodum veterum scriptorum in eum laborem studiumque et periculum verba industriosius quaerendi sese commisere. oratorum post homines natos unus omnium M. Porcius eiusque frequens sectator C. Sallustius: poetarum maxime Plautus . .

id. ad M. Antonin. de eloq. 3 p. 149:

« IndietroContinua »