Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

Insunt libri de Ira, de consolatione ad Helviam, de cons.
ad Polybium, de cons. ad Marciam, de providentia, de
tranquillitate animi, de constantia sapientis.

LIPSIAE

SUMTIBUS ET TYPIS

CAR. TAUCHNITIL

1832.

[blocks in formation]

ARGUMENTUM.

DE

IRA.

(In textu sequimur Ruhkopfianam, reducta tamen aliquibus in locis lectione Lipsii, Gronovii, al.)

LIB. I. Cap. 1. 2. Irac habitus et signa. 3. 4. Quid sit ira. 5. 6. Negat, iram esse secundum hominis naturam. 7-12. Iram nec omnino ad ullam virtutem, nec ad bellicam facere. Contra Peripateticos. 13-16. Disseritur contra eosdem in doctrina de affectibus. De ira in iudice damnanda.

LIB. II. Cap. 1. An ira a solo impetu, an a iudicio proficiscatur. 2- 5. Decribitur ira distinguiturque a crudelitate et furore. 6-10. Iram non esse virtutis nec sapientiae, nec naturae humanae. 11-14. In ira nihil esse magni. Vinci posse. 15-17. De Germanis Scythisque; de oratoribus. Contra Peripateticos. 18--22. De remediis irae, quibus caveatur, ne in eam incidamus. De constitutione corporis et institutione puerili. 23-24. De suspicione etc. 25-28. De externis irae occasionibus. 29. 30. Regulae proponuntur, quibus caveatur ab

ira.

LIB. III. Cap. 1-4. De remediis irae, si inciderimus. Distinguit, et contra Peripateticos disserit. 5-8. De statu irati, ortuque irae ab infirmitate, et a consuetudine cum morosis. 12. Hortatur, ut moram affectui adiiciamus. Illustrat hoc exemplis, 12. Platonis, 13. Socratis; quibus opponuntur 14-15. Cambyses, 16. Da SENECA Vol. I.

24.

rius, 17. Xerxes, 18-22. Sulla, Caligula, alii. Lenitatis exempla ab Antigono, Philippo, Augusto. 29. Excusandum esse adversarium; nobilius esse, iram vincere. 38. Tollendam esse suspicionem, importunitatem, invidiam, exspectationes nimias. 39-41. Quomodo alius irascens sit placandus. Non oratione: sed spatio dando: simulando iram: removendis tacite irae instrumentis: deinde vel metu, vel sermone eum absti nendo. In fine cohortatio ad pacem mansuetudinemque.

DE CONSOLATIONE

ad Helviam, matrem. Scripta commentatio, quo tempore Seneca, Messalinae invidia inter adulteros Iuliae, Germanici filiae, haud dubie falso accusatus, in Corsicam relegatus erat ab anno U. 794-801. annum fere quadragesimum agens.

CONSOLATIO AD POLYBIUM,

mortuo eius fratre, optimae indolis et spei iuvene, a. 794. Polybius is ipse libertus fuit Claudii Caesaris a studiis, magni habitus ab eo, laudatusque magnopere Senecae, at Suetonio teste (Claud. 28.) improbus. Interfectus est Messalinae machinationibus a. 800.- Adhaesit olim opusculum libro de brevitate vitae, cuius capita sunt XX. Sed nonnisi pauca ab initio desunt.

CONSOLATIO AD MARCIAM,

Cordi Cremutii històrici filiam, mortuo filio Metilio, optimae spei viro(cf. cap. 24.), quem illa, ut antea patrem, (qui inedia vitam finierat,) per tres annos iam continuos luxerat.

DE PROVIDENTIA,

ad Lucilium Iuniorem, Siciliae praefectum, cui et Epistolas et Quaestiones naturales inscripsit, (cuique poema, quod titulum gerit: Aetna, tribuendum esse videtur, cf. Wernsdorf. Poet. lat. min. T. IV. p. 11-25.)

ceterum ignotum. Ostendit cap. 1. providentiam esse. Bonos viros ab deo amari, ideoque castigari, 2. Ma-. la ab iis vinci, gloriamque augeri. Exemplo Catonis. 3. Mala esse quasi medicinam; ducere ad vera bona; a viris bonis volentibus accipi, praebentibus se Deo et Fato, Fatum enim esse, h. e. ab aeterno constitutum, quid gaudii, quidve doloris tibi accidat. 6. Repetit, mala non esse, quae bonis accidant, Deumque inducit ad robur et fortitudinem exhortantem.

DE TRANQUILLITATE ANIMI,

[ocr errors]

ad Ann. Serenum, praefectum vigilum Neronis, de quo Plin. H. N. 22, 47. Tacit. Ann. 13, 13. Scriptus liber, cum redisset ab exilio Seneca, et Neroni instituendo praepositus esset. Cap. 1. Praemittitur epistola Sereni, in qua ille queritur animi sui queruli et morosi statum, a tranquillitate remotum. 2. Seneca taedium hoc sive fastidium quoddam esse asserit. 3. Eum morbum agendis rebus depellendum, sed tamen et otio, eoque literato. 4-6. In negotiis gerendis primum esse, ut nosmet ipsos noscamus, dein negotium, denique homines. 7-8. Čonferre ad tranquillitatem amicitiam; obesse patrimonia nimis ampla. 9. Resistendum luxui, etiam in comparandis bibliothecis. 10. Molestias leniri alienarum adspectu. Cupiditates non longe mittendas esse, sed ad propinqua et facile habenda. 11. Sapieutem contemnere mortem, et praeparatum esse ad omnia tam bona quam mala. Exempla illustrium ex alto cadentium. 12- 14. Nimia curiositas et оlvæquyμooúry vitanda. Adversa hilari oculo adspicienda. Exempla. 15. Odium omne et fastidium generis humani abiiciendum. Vitanda simulatio et anxia sui observatio. Solitudo et consuetudo cum hominibus prudenter miscendae. De otio sapientis et vita privata.

DE CONSTANTIA SAPIENTIS,

ad eundem Serenum. Cap. 1-2. Laus Stoicorum et Catonis. Paradoxon: Sapiens non afficitur iniuria. 3. Nam

« IndietroContinua »