Immagini della pagina
PDF
ePub

In the notes which have reference to the passage of Hannibal, I have followed the route as originally made out by General Melville, the correctness of which cannot be doubted. Gen. Melville's account of the march of Hannibal may be found in M. de Luc's Histoire du Passage des Alpes par Hannibal, Genève et Paris, 1818; and in Wickham and Cramer's Dissertation on the Passage of Hannibal over the Alps; London, 1828. The Map, which accompanies this edition of Livy, is copied, with some corrections, from that prefixed to the latter of the above-mentioned works.

It may be well to give here a brief statement of Hannibal's route. After crossing the Pyrenees, he went to Nimes. From Nimes he marched to the Rhone, which he crossed at Roquemaure, and then went up the river to Vienne. From thence, he marched across the flat country of Dauphiné, and rejoined the Rhone at St. Genis d'Aouste. He then crossed the Mont du Chat to Chambery, joined the Isere at Montmeillan, ascended it as far as Scez, crossed the Little St. Bernard, and descended upon Aosta and Ivrea by the river Doria Baltea. After halting a short time at Ivrea, he marched upon Turin, which he took, and then prepared himself for operations against the Romans.

The following is a summary of the distances, (after the passage of the Pyrenees,) as given by Polybius, in B. 3, ch. 39 :

From Emporium to the passage of the

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

I add here Dr. Arnold's view of Hannibal's route :

"On the whole, it appears to me most probable, that the pass by which Hannibal entered Italy, was that which was known to the Romans by the name of the Graian Alps, and to us as the Little St. Bernard. Nor was this so circuitous a line as we may at first imagine. For Hannibal's object was not simply to get into Italy, but to arrive in the country of those Cisalpine Gauls with whom he had been corresponding. Now these were the Boii and Insubrians; and as the Insubrians, who were the more westerly of the two, lived between the Addi and the Ticinus, the pass of the Little St. Bernard led more directly into the country of his allies, than the shorter passage into Italy by the Cottian Alps, or Mont Genevre."Hist. 2, Note L.

The same view is taken by Dr. Schmitz, in his History of Rome, p. 199.

1

TITI LIVII

PREFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim; quippe qui, cum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte 5 rudem vetustatem superaturos credunt. Utcumque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse: et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, con- 10 soler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis 15 sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers 20 curæ, quæ scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset. Quæ ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est. Datur hæc venia 25

antiquitati, ut miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui 5 parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ 10 vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit: labente deinde paulatim disciplina, velut dissidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire cœperint præcipites; donec ad hæc tem15 pora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias: inde fœdum inceptu, fœ20 dum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam res publica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint ; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos 25 fuerit: adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium, per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, cum forsitan necessariæ erunt, ab initio certe 30 tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

ARGUMENTUM LIBRI PRIMI.

I, II. Adventus Æneæ in Italiam et res gestæ. III. Ascanii regnum Albæ et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia a Marte compressa nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatur. VI. Urbs a Romulo condita. VIII. Senatus lectus. X. Opima spolia Feretrio Jovi lata. XI. Cum Sabinis bellatum. XIII. In curias populus divisus. XIV, XV. Fidenates et Veientes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII, &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit, Jano templum constituit, ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. Cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII, &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. Mettii Fuffetii supplicium. Alba diruta. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. XXXII. Ancus Marcius cærimonias a Numa institutas renovavit. XXXIII. Latinis victis et ad civitatem adscitis montem Aventinum assignavit. Politorium, urbem Latinorum bello repetitam, quam Prisci Latini occupaverant, diruit: pontem sublicium in Tiberim fecit: Janiculum collem urbi addidit: fines imperii protulit: Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eo regnante, Lucumo Demarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit, et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit, et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis patrum numerum auxit. Latinos subegit, circum designavit, ludos edidit. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Hic tentandæ scientiæ Attii Navii auguris causâ fertur eum consuluisse, an id, de quo cogitaret, effici posset; quod cum ille fieri posse respondisset, jussisse eum novacula cotem præcidere, idque ab eo protinus factum. Sabinos præterea acie vicit. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. XL. Occisus est ab Anci filiis, cum regnasset annos triginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana: cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. Veientes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus egit et lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur

« IndietroContinua »