Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

Quo tempore scriptae sint epistolae ad Att. VI, 2 et 3 et ad fam.
II, 12....

80

Quale fuerit novum consilium, quod post Curionis intercessio-
nem Pompeius iniit.

888

[ocr errors]
[blocks in formation]

I. QUAM DIEM CAESARIS IMPERIO PRAEFINIVERIT

LEX VATINIA.

In quinquennium Caesari imperium datum esse lege Vatinia, quamquam qui illorum temporum memoriam nobis prodiderunt uno ore omnes consentiunt, tamen quo tempore imperium illud quinque annorum terminatum sit, et dubitatum est a multis et potest dubitari recte. Ipsa enim lex quid sanxerit de initio imperii Caesariani aut de fine, perspicuis verbis nusquam traditur; disciplina autem et consuetudo, quam in hoc genere Romani servaverint, adeo non est cognita atque perspecta, ut illud ipsum, utrum firma fuerit et sibi constans, an varia et accommodata ad temporum hominum provinciarum dissimilitudinem, aut prorsus ignoretur aut praetermittatur certe ab iis, qui in cognoscenda antiquitate Romana elaborarunt.

Erant autem, si quomodo provinciae decretae sint quaerimus, tria omnino genera eorum qui cum imperio in provinciis versabantur: primum eorum quibus, cum vel consulatu vel praetura fungerentur, ex legibus ac more maiorum a senatu quotannis provinciae decernebantur, quas adirent defuncti magistratibus; alterum eorum qui, cum privati essent, extra ordinem vel a senatu vel ex auctoritate patrum a populo bello alicui provinciaeve praeponebantur, quod Pompeio accidisse accepimus et Ciceroni, illi bello Sertoriano, huic cum invito ei in Ciliciam cum imperio proficiscendum esset; tertium denique genus erat eorum qui, sive in magistratibus erant sive privati, populari ac turbulenta ratione, praeterito et neglecto senatu, per populum effecerunt ut provinciae sibi demandarentur.

Hofmann, bellum civile.

1

« IndietroContinua »