Immagini della pagina
PDF
ePub

Sequitur igitur ut Caesar iter susceperit initio fere mensis Sextilis.

Cui rationi non repugnat quod Hirtius tradit peractis hibernis Caesarem in Italiam profectum esse. Primum enim, cum Gallia pacata esset et Caesar id unum spectaret ut civitates in amicitia contineret, adeo nulla causa erat cur milites ex hibernis educere maturaret, ut priusquam ex Italia revertisset omnino non educeret ac ne tum quidem aliam ad rem, nisi ut exercitum lustraret et tantum itinerum faceret, quantum satis esset ad mutationem locorum propter salubritatem. 13 Deinde ratio habenda est, fastos id temporis pontificum vitio per intercalandi licentiam mirum in modum turbatos fuisse. Cuius rei insigne exemplum ipse Caesar in septimo commentario de bello Gallico nobis suppeditat. Profectus enim est Caesar anno 702 in Galliam ulteriorem ad comprimendam seditionem tum demum, cum urbanas res virtute Cn. Pompeii commodiorem in statum pervenisse intellexisset (vide c. 6), id est non ante initium mensis Aprilis; Pompeius enim consul creatus est V Kal. Mart. mense intercalario neque sedati sunt urbani motus ex caede Clodii orti ante Milonis condemnationem, quam a. d. VI Id. Apriles factam esse Asconius in argumento orationis Milonianae tradit p. 31 editionis Orellianae. In Galliam cum Caesar advenisset, contendit Narbonem, constituit in locis quae hostibus finitima erant praesidia, contraxit partem copiarum supplementumque quod ex Italia adduxerat in Helvios. His omnibus peractis transiit montem Cevennam et pervenit ad fines Arvernorum, ut ipse tradit c. 8, durissimo tempore anni. Deinde biduum in his locis moratus ab exercitu discessit et quam maximis potuit itineribus per fines Haeduorum in Lingones contendit. Quo cum pervenisset et omnes legiones quae in his regionibus hiemabant in unum locum coegisset, Vercingetorix Gorgobinam, Boiorum oppidum, oppugnare instituit. Quae res Caesari magnam difficultatem ad consilium capiendum afferebat; periculum enim erat, ut ipse

fratre et a Caesare accepit litteras datas a litoribus Britanniae proximo a. d. VI Kal. Oct. Cf. ep. ad Att. IV, 17.

13 Hirt. b. Gall. VIII, 52.

c. 10 significat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Haeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret. Deliberata re ad Boios proficisci instituit. Expugnavit sex dierum spatio Vellaunodunum et Genabum, transduxit deinde exercitum Ligerem et Novioduno ad deditionem adacto oppugnare coepit Avaricum, maximam urbem Biturigum. Quae oppugnatio quam diu Caesarem morata sit neque ipse tradit neque ex eius narratione satis certo colligi potest; longinqua vero fuit. Tamen quo tempore urbs expugnata est, hiems nondum erat confecta (c. 32). Haec sufficere putamus ad demonstrandum fastos eo tempore misere fuisse perturbatos et fieri potuisse ut Caesar Kal. Sext. ex Gallia discedens proficisceretur peractis hibernis.

Apparere iam videtur Antonium augurem factum esse mense Sextili et comitia creandis magistratibus habita esse ante initium eiusdem mensis. Pergimus porro. L. Domitio, qui in auguratus petitione Antonii competitor erat, comitiorum diem timori esse nuntiat Coelius Ciceroni ad fam. VIII, 12, repulsam eum tulisse ad fam. VIII, 14; contra consularium comitiorum aut praetoriorum nusquam mentionem facit neque in his epistolis neque in ceteris quae extant. Omisisse autem eum omnem comitiorum mentionem credibile non est cum propter rei magnitudinem tum propter Coelii sedulitatem in rebus novis conquirendis prope nimium argutam.14 Adducimur igitur in eam opinionem ut antea

14 Coelius in ep. ad fam. VIII, 1: Quod tibi decedens pollicitus sum me omnes res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi, qui sic omnia persequeretur, ut verear ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur. Tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores, tamen in hoc te deprecor, ne meum hoc officium arrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi; non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam; sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat. Nescio cuius otii esset non modo perscribere haec, sed omnino animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, edicta, fabulae, rumores; quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum

Ciceronem amissa aliqua epistola hac de re a Coelio certiorem factum esse putemus. Iam vero ante duodecimam libri octavi nullam epistolam per dies quadraginta miserat; ipse enim in ea epistola scripsit: conturbat me mora servi huius, qui tibi litteras attulit; nam acceptis prioribus litteris amplius quadraginta mansit.1 15 Illam autem epistolam mense Sextili scriptam esse apparet cum ex iis quae de Antonio disputavimus, tum ex his quae in ipsa ea epistola leguntur verbis: insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curant; Circenses enim sunt ludi Romani, qui celebrabantur a pridie Non. Sept. usque ad a. d. XIII Kal. Oct.17 Sequitur igitur comitia magistratibus creandis illo anno habita esse mense Quintili, id est legitimo comitiorum tempore.

Reliquum est ut quo tempore Pompeio custodia reipublicae a C. Marcello tradita sit investigemus. Ac primum quidem confectam eam rem fuisse antequam novi tribuni a. d. IV Id. Decembres magistratum inierint facile cognoscimus et ex eo quod Curio, cum delectum impedire non potuisset, ad Caesarem Ravennam contendit et ex eo quod Plutarchus in vita Antonii c. 5 narrat Antonium, ut primum tribunatum inierit, rogationem promulgavisse ut legiones quas C. Marcellus Pompeio tradidisset in Syriam transportarentur, ceteri qui conscripti essent milites Pompeio dicto audientes ne essent. Deinde per maximam partem mensis Novembris et per totum fere mensem Decembrem Pom

impensa mea exhibeam, fac me certiorem. Si quid in republica maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quemadmodum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit, diligenter tibi perscribemus. Cf. ad fam. VIII, 11.

15 Ne quis miretur quid sit quod Coelius ante quadraginta dies tabellarium rediturum speraverit, primum dubitari potest utrum ad ipsum Ciceronem litteras perferre illum iusserit, an Athenis aliove loco alteri tradere qui Ciceroni redderet; deinde Cicero pr. Kal. Sext. Cilicia decesserat et Coelio scripserat quam maxima celeritate se Romam properaturum, quare spes erat in itinere et longe iam progressum Ciceronem litteras accepturum.

16 Vide Kalendaria antiqua in Orellii collect. inscript. vol. II, p. 398 et quae nos de ludis exposuimus in disputatione de aedilibus Romanorum, Berol. 1842.

peium ab urbe afuisse docent hi loci Ciceronis epistolarum ad Atticum: VII, 2 Commodum expectabam epistolam, quam Philoxeno dedisses, scripseras enin in ea esse de sermone Pompeii Neapolitano, cum eam mihi Patro Brundisii (VII Kal. Dec.) reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat, VII, 4 Pompeium vidi IV Id. Decembres; fuimus una horas duas fortasse, VII, 8 Quod putasti fore ut, antequam istuc venirem, Pompeium viderem, factum est ita. Nam VI Kal. (Ianuarias) ad Lavernium me consecutus est. Una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto collocuti sumus. Consentaneum est igitur rem de qua quaerimus factam esse aut primis diebus mensis Novembris aut antea etiam. Denique huc pertinent quae Hirtius narrat b. Gall. VIII, 52: cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit, et c. 55: ipse in Italiam profectus est. Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Nam si de priore Caesaris itinere recte statuimus adiisse eum municipia Galliae togatae priore parte mensis Septembris, quamquam et in itinere et int rebus ordinandis maxima celeritate usus est, rediisse ex ulteriore Gallia in Italiam non potest ante medium mensem Novembrem. Ex quo efficitur legiones Pompeio traditas non esse ante postremos dies mensis Octobris; nam si antea traditae essent, comperisset Caesar rem in Gallia, non postquam in Italiam advenit.

Iam si res disperse ac diffuse explicatas unum in locum cogimus et reminiscendi causa unum sub aspectum subiicimus, hic videtur fuisse ordo rerum gestarum: Consularis actio de Caesaris provinciis, quae suscepta erat mense Maio, extracta est in mensem Iunium eodemque mense de intercessione Curionis et agi coeptum est et confectum. Deinde medio mense Quintili, ut fere solebant, magistratuum comitia habita sunt magno cum detrimento Caesaris. Qua re permotus Caesar specie ut Antonii

petitionem auguratus adiuvaret et suum honorem sequentis anni commendaret, re vera ut animos hominum ad bellum quod instabat sibi conciliaret et adversariis terrorem iniiceret, sub Kal. Sextiles ex Belgis, ubi hiemaverat, quam maximis itineribus in Italiam profectus est, neque iter omittendum esse existimavit, quamquam Antonium medio mense Sextili augurem factum esse, antequam Italiam attingeret, in itinere audiverat. Advenit in Italiam extremis diebus mensis Sextilis et per totum fere mensem Septembrem peragrabat municipia et colonias Galliae cisalpinae. Exinde mense Octobri miri terrores Caesariani commoverunt totam civitatem. Qua ex re occasionem petens insectatus est Marcellus consul conviciis Caesarem, pressit in senatu omni modo Curionem, tradidit denique, cum res ei parum procederet, exeunte mense Octobri totam rempublicam Pompeio. Interim Caesar in Belgas reversus exercitum lustravit, legionem tertiam decimam in Italiam misit, alia quae rerum status postulavit summo cum studio administravit. Tum his rebus confectis tanta celeritate in Italiam rediit, ut medio mense Novembri Ravennae versaretur ibique postea Curionem Roma profugum exciperet.

Verum ut ad id unde degressa est narratio revertamur, ne exeunte quidem anno desierunt principes factionum de pace agere. Quae ferebantur conditiones ad irritum ceciderunt et propositae erant magis ut, si res ad arma deducta esset, adversarii culpa id accidisse videretur quam quod ulla spes aut omnino voluntas compositionis fuisset; tamen quo tempore de iis agebatur summam expectationem commovebant ac ne nunc quidem omnis earum memoria evanuit.

Tradunt enim de his conditionibus veteres scriptores haec: Suet. Caes. 29: Caesar senatum litteris deprecatus est ne sibi beneficium populi adimeretur, aut ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus discederent; confisus, ut putant, facilius se, simulatque libuisset, veteranos convocaturum quam Pompeium novos milites. Cum adversariis autem pepigit, ut dimissis octo legionibus transalpinaque Gallia duae sibi legiones et cisalpina provincia, vel etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad

« IndietroContinua »