Immagini della pagina
PDF
ePub

dicat neque ipsi invenimus quod pro certo putaremus. Acquiescendum est igitur nobis, cum veritas ipsa in occulto lateat, in similitudine veri. Quam consecuti esse nobis videmur, ši statuimus senatum consuli potuisse de omnibus rebus de quibus cum populo ipsis iis diebus agi lex iussisset. Hae autem quae fuerint ut ostendam paullo altius nobis repetendum est.

Decrevit senatus mense Februario anni 693 et de provinciis praetorum et de legationibus et de ceteris rebus ut ante quam rogatio de iudicio Clodiano lata esset ne quid ageretur. Deinde anno 698 eodem mense reiectis legationibus in Idus relatum est de provinciis quaestorum et de ornandis praetoribus.* Adde huc quod consules iure suo postulare poterant ut priusquam de praetorum exercitibus ageretur suae provinciae ornarentur,5 quod imperatorum qui stipendium postularunt litterae initio anni in senatu recitabantur, quod legationibus mense Februario quotidie senatum dari ex lege Gabinia oportebat; iam intellexeris primos cuiusque anni menses tractandis iis rebus quae ad provincias exterasque gentes pertinerent destinatos fuisse. Quid igitur? si lege Pupia statutum esse dicimus ut magistratus ex a. d. XV Kal. Ian. ordinandis rebus urbanis quae quidem salvo publico commodo differri non possent operam darent, nonne id dicimus quod cuivis probare debeamus?

6

Erant autem multae res urbanae quas transigi initio anni oporteret, quas omnes ut accurate enumeremus neque in nostra potestate situm est neque instituti nostri ratio postulat. Unam satis erit commemorasse. Magistratus minores qui viginti sex virorum nomine comprehenduntur a populo creatos esse docet Cicero de lege agraria II, 7: omnes potestates, imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci convenit et Festus p. 347 ed. Mueller: qua de re (de sacramento) lege L. Papiri tr.

Cic. ad Att. I, 15 et ad Q. fr. II, 3.

5 Liv. XL, 36: Disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias, priusquam de praetoris exercitu ageretur, aequum censebant.

6 Vide Liv. XXIII, 21, XL, 35. Sallust. frg. p. 244 ed. Gerlach et ibidem p. 230 epistolam Pompeii, de qua initio anni relatum esse confici potest ex Plutarcho in vita Luculli c. 5.

pl. sanctum est his verbis: Quicumque praetor post hoc factus erit, qui inter cives ius dicet, tres viros capitales populum rogato et idem p. 233: praefecturae eae appellabantur in Italia, in quibus et ius dicebatur et nundinae agebantur, et erat quaedam earum res publica, neque tamen magistratus suos habebant. In qua his legibus praefecti mittebantur quotannis qui ius dicerent. Quorum genera fuerunt duo: alterum, in quas solebant ire praefecti quattuor viginti sex virum nú pro populi suffragio creati erant, in haec oppida cet. Iam quo tempore ii magistratus quorum certus ordo erat creabantur, illi minores creati non sunt; nam comitiis eorum praetor.praefuisse traditur, cuius in magistratu ipsi munere functuri erant. Deinde Cicero ad Q. fr. II, 13 eo quod Appius consul legem Pupiam negligeret factum iri putavit ut comitia in mensem Martium detruderentur. Atqui comitiorum vox, si res ad quam transigendam convocata sunt non apponitur, significat fere comitia rogandis magistratibus, magistratus autem qui tum creari potuissent nulli erant praeter illos minores. Verisimile igitur est cum aliis rebus tum praecipue his magistratibus legem providisse, ne comitia eorum ambitione potentium impedirentur aut iusto nimis tardarentur. Ultra autem quo progrediamur, quam ut verisimile videamus, ne in hac quidem causa habemus.

Itaque ut quae de lege Pupia disputavimus complectamur et sub uno aspectu ponamus, haec fere videtur fuisse legis sententia: ut consules praetores tribuni plebis, quibus eorum ex legibus id munus futurum esset, ex a. d. XV Kal. Febr. et comitia minoribus magistratibus rogandis haberent et ceteras res urbanas quae dilationem non paterentur curarent deque his rebus cum populo agerent et, si opus esset, ad senatum referrent, neve quid prius aut coniunctim agerent utique, si Kalendis Februariis eae res nondum confectae essent, eas ex a. d. XII Kal. Mart. transigerent iis diebus qui comitiales essent.

Restat nunc ut de tempore legis pauca dicamus. Qua de re quod Pighius censet latam esse legem a M. Pupio tribuno plebis anni 529, in eo nisi inanem nominis similitudinem nihil est secutus. Neque Bekkerus, qui in antiquit. Rom. II, p. 417 hanc

quaestionem attigit, prudentius in ea versatus est. Primum enim errat, quod ante annum 699 huius legis mentionem factam esse negat; inest enim aperta eius significatio in his verbis orationis Sestianae c. 34: consecuti dies pauci omnino Ianuario mense, per quos senatum haberi liceret, quae verba ad annum 697 pertinent. Deinde M. Pupium Pisonem consulem anni 693 legem tulisse, id quod verisimile esse Bekkero videtur, credere nullo modo possumus. Eo enim anno quo Piso ille consul fuit duo primi menses iudicio Clodii adeo consumpti sunt, ut provinciae legitimo tempore ornari non possent (ad Att. I, 14); qua re factum est ut Pisoni non solum provincia quam cupide expetebat prorsus adimeretur (ib. I, 16, 8), sed etiam quaestus quem ex legationibus consules capere solebant (ad Q. fr. II, 12) valde impediretur. Quid igitur? qui externis rebus tractandis tempus ademptum esse molestissime ferebat, eum credamus legem tulisse quae id ipsum quod moleste ferebat sanciret? Non credimus; neque enim memoriae proditum est neque est verisimile. Quodsi praeter has sententias nulla quod sciam a viris doctis de re in controversiam vocata proposita est, nullam video causam quin in eo quod supra ex epistola ad Q. fr. II, 13 collegimus, antiquiorem esse legem Pupiam Gabinia, perseveremus. Addo nunc antequam magistratus Kalendis Ianuariis iniri coepti sint legem Pupiam latam non esse, id quod ipsa legis sententia docet. Iam apparet legem latam esse ante annum 687 et post annum 601. Accuratius tempus definire non possumus.

His expositis ad verba Caesaris reverti licet, quorum causa in hunc locum disputatio nostra deflexit. Ostendimus autem primum comitialibus diebus qui lege Pupia excepti non essent liberum fuisse consulibus de omnibus rebus ad senatum referre, deinde ad illos duos dies, quibus senatum haberi potuisse Caesar negavisset, qui sunt a. d. III et pr. Non. Ian., illam legem non pertinuisse, denique iis ipsis diebus anno 711 senatum habitum esse. Quibus ex rebus efficitur, de Caesaris causa si consules iis diebus senatum consulere voluerint, neque lege Pupia neque eo quod comitiales illi dies essent impeditos eos fuisse quominus consulerent. Quare cum Caesar ipse perspicue signi

Hofmann, bellum civile.

9

ficet voluisse eos quidem senatum habere, sed non potuisse, cur non possent aliam causam fuisse necesse est.

Iam ex iis quae supra disputavimus apertum est multum interfuisse Pompeii ad animos patrum confirmandos et ad alias res quae usui essent praeparandas ut quae de provinciis institutae erant actiones nonnullos dies intermitterentur. Item facile est ad intelligendum Pompeii rationes tulisse ut differendae rei causa quam revera habuit occultata aliud inveniret quod cunctationi suae honeste posset praetendere. Quodsi comitialibus diebus, quamdiu comitia habebantur, cum senatu agi nullo modo potuit, verisimile videtur esse subornavisse Pompeium quosdam tribunos ut rogationes quas promulgatas haberent illis ipsis diebus ad populum ferrent. Caesar certe cur ex hoc invento Pompeiano criminandi materiem peteret nulla causa erat; nam ut omnia raptim acta esse doceret coartandum erat ei quam maxime tempus quo senatus haberi potuisset. Aliud vero quod huic sententiae obstaret mihi quidem occurrit nihil. Inventum igitur esse puto utrumque, et cur, cum tres fuerint dies comitiales, uno in senatu actum sit, duobus reliquis non item, et cur Caesar neget potuisse agi his duobus.

XIII. QUEM MOREM SENATUS IN DECERNENDIS PROVINCIIS SECUTUS SIT.

Reliquum est ut quae decreta sint a senatu ex a. d. VII Id. Ian., quo die tribuni ex urbe effugerunt, usque ad ipsas Idus, quo die Rubiconem transitum esse docebimus, oratione nostra persequamur. Sed quoniam illis diebus patrum maxima cura in decernendis ordinandisque provinciis versabatur, hanc partem disputationis nostrae conficere et absolvere non poterimus, nisi antea quid de hoc genere legitimum fuerit aut certe usitatum paucis exposuerimus.

Erat autem ratio atque ordo quem ad hoc negotium administrandum senatus adhibebat alius alio tempore. Ac sexto quidem

urbis saeculo, ex quo tempore res Romanae a Livio uberius conscriptae atque illustratae sunt, consules Idibus Martiis, quo die eo tempore magistratum inire solebant, de republica bellisque gerendis exercitibusque, quantum copiarum et ubi quaeque essent, patres in Capitolio consulebant. Communis erat de provinciis consulum relatio, nec de suis modo sed etiam de provinciis praetorum eorumque quibus imperium prorogaretur.1 Senatus deinde nominabat provincias minoris negotii praetoribus, maiores, imprimis ubi bellum gerendum esset, consulibus; reliquas prorogabat iis qui proximo anno illis praefuerant. Quo facto, nisi consules alter ambove nominatas provincias aspernati senatus consulto intercesserant, praetores sortiri, consules vel sortiri vel inter se comparare provincias iubebantur; interdum tamen, ubi in periculis et asperis temporibus sortis incerto eventui rempublicam committi non placuerat, sine sorte nominatim provinciae datae sunt magistratibus. Quotiens igitur senatus nominaverat tantum provincias, non nominatim assignaverat, consulibus statim, praetoribus sortitione facta exercitus aliaque provinciae ornamenta decernebat; quotiens vero vel nominatim provincias consulibus dederat vel eandem utrique decreverat, ita ut sortitione opus non esset, simul consulares et praetorias provincias ornabat postquam praetores sortiti erant. Consulibus enim priusquam sortirentur provincias ornari placuit, ne quid gratia momenti faceret; praetorum autem ratio dissimilis fuit, quod eos, ne iurisdictio intermitteretur, primo quoque tempore sortiri oportuit.3 Hunc ordinem tamquam usitatum et legitimum patres servasse ex iis quae initio cuiusque anni de distributione provinciarum Livius tradit recte nobis videmur collegisse. Neque tamen negamus patres interdum ad novos casus temporum novorum consiliorum rationem accommodasse; nam in pace parere solebant illi quidem consuetudini, in bello vero utilitati.

Mos quem modo descripsimus mansit usque ad septimum

1 Liv. XXVI, 28, XXXVIII, 42, XXIV, 43.

2 Liv. XXXIII, 43. Ita factum est ut eadem provincia alio anno consularis esset, alio praetoria.

3 Liv. XLIII, 12 et 15.

« IndietroContinua »