Immagini della pagina
PDF
ePub

mus Sardiniensis, qui inscriptus est M. ATIVS BALBVS PR., et duo Cyrenaici, alter inscriptus S. CATO PROCOS., alter S. CATO PR. 39

Deinde Zumptius sententiam suam confirmare studet his verbis Ciceronis ad Att. VII, 15: Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit, ut statim in Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni aestimat. Ita res ad Fannium pervenit. Is cum imperio in Siciliam praemittitur. Quid enim? inquit. Fannius si sorte Asiam acceperat, quomodo poterat in alienam provinciam mitti? Quis umquam praesidem audivit, antequam in suam abiret provinciam, interim praefuisse alienae? Deinde cur tandem cum imperio missum esse ait? Haec quidem Zumptius. At mutari poterant provinciae iis qui sortiti erant, veluti mutatae sunt M. Valerio Laevino, M. Claudio Marcello consulibus anni 544 (Liv. XXVI, 29), duobus praetoribus anni 562 (Liv. XXXV, 20), L. Lucullo consuli anni 680 (Plut. Luc. 5 et 6), Hortensio et Metello consulibus anni 685 (Dio. frg. p. 75 ed. Reim.), aliis. Neque desunt exempla, quae propius ad Fannii causam accedunt. Nam anno 536 P. Scipio consul, antequam in suam provinciam abiret, in Gallia, quae L. Manlio praetori evenerat, Hannibali occurrit (Liv. XXI, 17, 25, 32), anno 587 A. Manlius Torquatus praetor, cui Sardinia obvenerat, nequiit in provinciam ire, quia ad res capitales quaerendas ex senatus consulto retentus erat (Liv. XLV, 16), anno 544 C. Calpurnius propraetor Etruriae iussus est Capuae praeesse, donec dictator in urbe abesset, eo reverso in provinciam redire (Liv. XXVII, 6 et 7). Cum imperio autem Fannium missum esse propterea Cicero addit, quod, cum imperium Asiae haberet. ideoque legatus Catonis esse non posset, imperium Siciliae nominatim ei dari oportuit; id quod probabiliter colligitur ex Cic. ep. ad Att. VII, 7: A multis audio constitutum esse Pompeio et eius

lib. III, 54. Cf. quae de hac re disputant Soldan in quaest. de aliquot partibus proconsulum et propraetorum, Han. 1831, p. 58 seq. et Eckhel in doctrina nummorum IV, p. 235.

39 Eckhel 1. 1. p. 230. De Atio vide Suet. Octav. 4 et Cic. Phil. III, 6.

consilio in Siciliam me mittere, quod imperium habeam. Id est Aßdnpitizóv. Nec enim senatus decrevit nec populus iussit me imperium in Sicilia habere. Sin hoc respublica ad Pompeium defert, qui me magis quam privatum aliquem mittat? Itaque, si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta, quam primam videro.

Itaque cum Cicero Fannium inter viros praetorios recenseat, cum in Asia eundem cum imperio versatum esse certum sit, cum qui pro praetore est et a scriptoribus et in nummis praetor appelletur, ego quidem nullam causam video cur negem Fannium pro praetore Asiae praefuisse. Atque haec quidem de provinciis; nunc redeamus ad Caesarem.

XIV. INITIUM BELLI.

Amissum erat conditionum tempus, pervenerat res ad ultimum dimicationis. Eo enim progressus erat Pompeius et impulsu amicorum1 et sua temeritate, ut ne si voluisset quidem ad sana consilia redire integrum ei fuisset, et tantum aberat ut vellet ut conando et strenue agendo eo gradum fecisse sibi videretur, unde, si porro anniteretur, ad illa summa quae expeteret facile posset pervenire. Itaque abiecta omni mora et simula

1 Caesar bell. civ. I, 4: Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae. Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum largitionibus movetur seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem summa imperii redeat. Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus, adulatio atque ostentatio sui et potentium, qui in republica iudiciisque tum plurimum pollebant. Ipse Pompeius ab inimicis Caesaris incitatus et quod neminem dignitate secum exaequari volebat totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat. Cic. ad fam. VI, 6: Quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum! cum vel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem. Victa est auctoritas mea non tam a Pompeio, nam is movebatur, quam ab iis, qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore putabant. Cf. ad Att. IX, 11, ad fam. IV, 1, XVI, 11 et 12.

tione, ne cunctando consilia senescerent, quae bello usui essent raptim et turbulente paravit.

Convocatus est statim, simulac tribuni ex urbe excesserunt, senatus extra urbem, ut Pompeius adesse posset. Retulerunt consules de summa republica. Tum Pompeius sententiam primus rogatus collaudavit patrum virtutem constantiamque et excitavit eorum animos: se, cui semper patrum auctoritas maxime cordi fuisset, in tanto discrimine senatui non defuturum. Secum esse decem legiones, omnes fere provincias, omnes qui rempublicam salvam esse vellent. Ad Caesarem accessisse qui cum timore et mala spe viverent et communi incendio quam suo deflagrare mallent; in his omnem victoriae spem positam illum habere, nam Gallias alieno animo esse ac ne militibus persuaderi posse ut eum defenderent aut sequerentur saltem. Itaque dummodo fortiter rem susciperent neve in tanto incendio cui confestim succurrendum esset cunctarentur aut tergiversarentur, non esse cur de sua publicave salute desperarent. His Pompeii verbis auctores pacis adeo sunt perculsi, cunctantes et diffidentes adeo excitati, concitores belli adeo confirmati, ut quae ad bellum pertinebant omnia, quoad eius per senatum fieri potuit, summa voluntate omnium duobus diebus perficerentur.

Iussi sunt consules et Pompeius veteranos evocare delectumque per totam Italiam habere, donec centum et triginta milia effecissent, praeterea, si res postularet, sociis regibusque foederatis milites naves nautas imperare, quantum ad rempublicam defendendam satis esse videretur. Permissum est ut ad rem militarem pecunia, quae publica esset et exigi posset, omni uterentur et exigerent et, si tantis expensis aerarium non sufficeret, pecunias a quibus videretur mutuas sumerent, frumen

2 Caes. bell. civ. I, 6: Pompeius eadem illa, quae per Scipionem ostenderat, agit; senatus virtutem et constantiam conlaudat; copias suas exponit: legiones habere sese paratas X; praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites neque iis posse persuaderi, uti eum defendant aut sequantur saltem. Cic. ad fam. XVI, 12: Putabamus illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos. Cf. praeterea Plut. Caes. 29, Pomp. 57, Appian. b. civ. II, 30.

4

tum imperarent, cetera quae ad bellum gerendum pertinerent quacumque ratione cogerent.3 Descriptae sunt Italiae regiones, ut suum quaeque praefectum haberet vel ex praetoribus vel ex iis qui cum imperio ad urbem essent. Denique de provinciis ita decretum est, ut imperio nemo ornaretur nisi qui infensissimum Caesari se antea praebuerat, neque tamen senatus criminationi locum daret discessum esse a legibus in gratiam Pompeii. 5

Haec senatus consulta facta sunt, postquam tribuni a. d. VII Id. Ian. ad Caesarem confugerunt et antequam Cicero epistolam ad fam. XVI, 11 scripsit, quae pr. Id. Ian. data est. Accuratius tempus definiri potest hoc modo. Caesar Rubiconem non ante transiit quam senatus consulta illa extrema ad eum perlata sunt (Caes. bell. civ. I, 7), et Cicero cum Pompeianis ex urbe excessit a. d. XIV Kal. Febr. (ad Att. IX, 10, 4), postquam comperit Ariminum Pisaurum Anconam Arretium a Caesare occupata esse (ad fam. XVI, 12). Iam quarto fere die quae Ravennae facta erant Romae audiebantur; nam Curio, cum summa celeritate usus esset, trium dierum cursu hoc spatium emensus est (Appian. bell. civ. II, 32) et Caesar, cum Arimino nondum discessisset (Caes. bell. civ. I, 8 et 11, Cic. ad Att. VII, 14), rogavit a. d. IX Kal. Febr., ut primum de discessu Ciceronis audivit, Trebonium ut scriberet ad illum ut ad urbem esset (ad Att. VII, 17). Sequitur igitur Rubiconem transitum esse ipsis Idibus Ian. et de bello gerendo senatum decrevisse a. d. VI et V Idus eiusdem mensis; nam uno die rem peractam non esse docet Caesar bell. civ. I, 6.

3 Appian. b. civ. II, 34: Ἡ βουλή, νομίζουσα Καίσαρι τὸν στρατὸν ἀπὸ Κελτῶν σὺν χρόνῳ παρέσεσθαι καὶ οὔποτε αὐτὸν ὁρμήσειν ἐπὶ τηλικοῦτον ἔργον σὺν ὀλίγοις, προσέτασσε Πομπηΐῳ τρισκαίδεκα μυριάδας Ἰταλῶν ἀγείρειν καὶ μάλιστα αὐτῶν τοὺς ἐστρατευμένους ὡς ἐμπειροπολέμους· ξενολογεῖν δὲ καὶ ἐκ τῶν περιοίκων ἐθνῶν ὅσα ἄλκιμα. Χρήματα δὲ ἐς τὸν πόλεμον αὐτῷ τά τε κοινὰ πάντα αὐτίκα ἐψηφίζοντο καὶ τὰ ἰδιωτικὰ σφῶν ἐπὶ τοῖς κοινοῖς, εἰ δεήσειεν, εἶναι στρατιωτικὰ· ἔς τε τὰς πόλεις ἐφ ̓ ἕτερα περιέπεμπον σύν τε ὀργῇ καὶ φιλονεικίᾳ, σπουδῆς οὐδὲν ἀπολείποντες ὀξυτάτης.

4 Cic. ad fam. XVI, 11: Italiae regiones descriptae sunt, quam quisque partem tueretur. Nos Capuam sumpsimus. Cf. ad fam. XVI, 12, ad Att. VII, 11, 13b., Caes. b. civ. I, 12, 13, 15.

5 Vide quae de hac re p. 150 disputavimus.

In hanc sententiam non conveniunt quae Caesar in primo commentario de bello civili c. 9-11 enarravit: Arimini se mandata L. Caesari et L. Roscio tradidisse ad Pompeium perferenda, eum respondisse quae nihil ad levandas iniurias pertinerent; itaque se M. Antonium cum quinque cohortibus Arretium misisse et Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibus occupasse. At hoc quo Caesar dixit ordine res gestae esse non possunt. Nam Cicero ad Att. VII, 14 scripsit: L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. VIII Kal. Febr., cum is esset cum consulibus Teani. Probata condicio est, sed ita, ut ille de iis oppidis, quae extra suam provinciam occupavisset, praesidia deduceret. Id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. Praeterea Caesar in cap. 10 narravit Roscium a se Capuam pervenisse ibique consules Pompeiumque invenisse et postulata sua renuntiasse, et paulo infra in cap. 14 sibi ipse repugnans scripsit: Quibus rebus Romam nuntiatis (i. e. occupatas esse illas urbes) tantus repente terror invasit, ut, cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniam Pompeio ex senatus consulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret. Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur. Hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus est. Apparet igitur Caesarem, sive ut suam modestiam commendaret sive ne quae re coniuncta essent narratione disiungeret, in his quidem rebus exponendis temporis ordinem non conservasse.

[ocr errors]

Restat nunc ut paucis memoremus quo modo Pompeianorum conatibus Caesar occurrerit. Versabatur eo tempore Ravennae, ut ipse prae se ferebat, expectans suis postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad concordiam deduci posset, revera ut, si occasio data esset, hostes imparatos opprimeret et quanta maxima celeritate posset ex Italia expelleret. Atque cum spreta esset tribunicia intercessio, quo uno telo rem suam usque ad hoc tempus sustentaverat, cum successor esset decretus et ipse, nisi cederet, hostis iudicatus, cum Pompeiani ingens bellum

Hofmann, bellum civile.

11

« IndietroContinua »