Immagini della pagina
PDF
ePub

copiis duarum provinciarum egregie munitum et ab optimatibus summo studio adiutum facile oppressurum esse Caesarem armis spoliatum, opibus deminutum, ideoque vel amicis et asseclis minus acceptum. Neque segnius versatus est in altero genere. Causam enim nactus satis amplam ex misere perturbatis rebus urbanis, statim postquam consulatum iniit, duabus legibus de vi et de ambitu latis cum poenam graviorem tum formam iudiciorum breviorem constituit. Quas leges ad Caesaris perniciem pertinuisse manifestum est; quoniam enim nominatim sanctum erat ut omnes, qui inde a primo Pompeii consulatu magistratus gessissent, iis legibus tenerentur, ne Caesarem quidem solutum ac liberum fuisse facile apparet."

At insidiae illae manifestae, ita manifestae ut ne nos quidem fallant tanto intervallo temporum remotos, quomodo fugere potuerunt Caesarem, hominem vigilantem et in turbis civilibus exercitatissimum? Non fugerunt; immo quanta tempestas excitaretur, quantum periculum suis fortunis impenderet statim prospexit et cautionem provisionemque quam potuit adhibuit. Verum eo loco tum res eius erant, ut acrioribus remediis saluti suae subvenire nullo modo posset. Vercingetorix imminebat, tota Gallia coorta erat ad libertatem armis recuperandam, maximum erat periculum ne Caesar ea quae multo sudore vigiliisque singillatim ac diu collegerat uno tempore universa perderet. Gallia autem amissa aut vacillante tantum, quo pacto audere potuit arma inferre patriae? nisi forte putas, quod difficillimum ei erat opus insigni splendore rerum gestarum, affluenti opibus iisque de causis et militum et plebis

4 Ascon. argum. Milon. p. 37 ed. Or.

5

App. b. civ. II, 23 Νόμῳ ὥριζεν, ἀπὸ τῆς ἑαυτοῦ τοπρῶτον ὑπατείας ἐς τὸ παρὸν εὐθύνειν τὸν ἐθέλοντα. Καὶ ἦν ὁ χρόνος ὀλίγῳ μείων ἐτῶν εἴκοσιν, ἐν ᾧ καὶ ὁ Καῖσαρ γεγένητο ὕπατος. Τῶν οὖν φίλων τοῦ Καίσαρος ὑπονοούντων, ἐς ὕβριν ἢ ἐς ἐπήρειαν αὐτὸν τοῦ Καίσαρος ὧδε πολὺ τοῦ χρόνου προλαβεῖν, καὶ παραινούντων τὸ παρὸν διορθοῦσθαι μᾶλλον ἢ τὸ παρελθὸν ἐνοχλεῖν ἐπ' ἀνδράσι τοσοῖσδε ἀξιολόγοις, ἐπονομαζόντων δὲ τοῖς ἄλλοις καὶ τὸν Καίσαρα ὁ Πομπήϊος ἀμφὶ μὲν τοῦ Καίσαρος ἠγανάκτει, ὡς ἀμείνονος ὄντος ὑποψίας, ἐπεὶ καὶ τὴν ἑαυτοῦ δευτέραν ὑπατείαν τῷ χρόνῳ περιλαμβάνεσθαι· πολὺ δὲ ἀναλαβεῖν ἔλεγεν ἐς ἀκριβῆ διόρθωσιν ἐπιτετριμμένης ἐκ πολλοῦ τῆς πολιτείας.

gratia mire florenti, id peragi potuisse ab eodem his adminiculis prorsus orbato. Abiectis igitur omnibus consiliis, quae adversariorum conata plane confringerent, quae nisi armis effici non poterant, satis habuit Caesar ea praesidia sibi comparasse, quibus si tempora poscerent maturis iam adversariorum machinationibus occurrere posset atque obsistere. Ea autem ne denegarentur metuendum non erat; Pompeius enim neque ipse ad vim inferendam satis paratus erat, et in timorem pervenerat ne Caesar sibi in consulatu collega daretur, id quod tribunos quosdam agitare audiverat. Quare consule non modo non repugnante sed adiuvante etiam decem tribuni legem tulerunt ut Caesari, quando imperii tempus expleri coepisset, absenti alterum consulatum petere liceret. 8

Qua ex lege quantum commodum Caesar ceperit nemo non videt; violata enim lex satis idoneam causam armorum praebuit, salva autem lege accusari omnino non potuit, neque ante consulatum initum, quod reipublicae causa aberat, neque postea, quod qui magistratibus fungebantur eos in ius vocari non licebat. Quo magis mirandum est, quid causae fuerit quare Pompeius

6 Hirtius b. Gall. VIII, 49 Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat, continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum. Nihil enim minus volebat, quam sub decessu suo necessitatem sibi aliquam imponi belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, bellum aliquod relinqueretur, quod omnis Gallia libenter sine praesenti periculo susciperet.

7 Cic. ad fam. VI, 6 Rationem haberi absentis non tam pugnavi ut liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur.

8 Suet. Caes. 26 Cum senatus unum consulem nominatimque Cn. Pompeium fieri censuisset, egit cum tribunis plebis collegam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum ferrent ut absenti sibi quandoque imperii tempus expleri coepisset petitio secundi consulatus daretur, ne ea causa maturius et imperfecto adhuc bello decederet. Dio 40, 51 Οὐ μέντοι καὶ μόνος ἄρξαι ἠθέλησε (ὁ Πομπήϊος)· τὴν γὰρ εὔκλειαν ἐν τῷ δεδόχθαι τοῦτ' ἔχων τὸν φθόνον τὸν ἐπ' αὐτῇ ἐξέκλινεν. Καὶ φοβηθεὶς μή ποτε κενῆς τῆς χώρας οὔσης ὁ Καίσαρ ἔκ τε τῆς τῶν δυνάμεων καὶ ἐκ τῆς τοῦ πλήθους σπουδῆς συνάρ χων αὐτῷ δοθῇ, ἐκείνῳ μὲν, ἵνα μὴ καὶ παντελῶς παρημελῆσθαι νομίσῃ κακ τούτου τινὰ ὀργὴν δικαίαν ποιήσηται, παρεσκεύασε διὰ τῶν δημάρχων ἐπιτρα πῆναι καὶ ἀπόντι τὴν ἀρχὴν, ὅταν ἐκ τῶν νόμων καθήκῃ, αἰτῆσαι· αὐτὸς δὲ Κύιντον Σκιπίωνα πενθερόν τέ οἱ ὄντα καὶ δεκασμοῦ αἰτίαν ἔχοντα προσείλετο. Cf. ad Att. VIII, 3, Philip. II, 10.

ad tam iniquam conditionem tam facile descenderit. Quamvis licet haesitantem eum fingas, consilii inopem, ab armis abhorrentem, tamen quod commodo suo mirum quantum officeret, quod omnes suas rationes plane conturbaret, quod adversarium in perpetuum tutum faceret, id eum non modo patienter tulisse sed ipsum etiam suis opibus et auctoritate adiuvisse vix cuiquam persuadeas. Dices fortasse: noli isto modo agere cum Pompeio, noli eius facta ad prudentiae et constantiae rationem exquirere; in spem venerat homo, fore ut auctis suis opibus. facile efficeret ut Caesar in consulatu petendo repulsam ferret. An tu negabis fiduciae sui plenum eum fuisse? Ego vero minime. At lacessere hostem et ante congressum receptui canere, abiicere inceptum diligenter praeparatum statim sub primam mentionem conviciumque adversariorum, mittere sui timoris signa in re quae opinione et fama cum maxime gubernetur, num id est eius qui suis viribus confidat et hostem prae se contemnat? Ad hoc Caesar tanta nominis claritate erat, tanta gratia apud plebem, tam peritus hominum studia ad suas utilitates alliciendi, ut si iis solis adiumentis uti voluisset honore deiici non posset, nedum si exercitum retinuisset sui studiosissimum et Gallicas illas opes cuilibet largitioni sufficientes. Quid igitur? eo temeritatis processisse eum censes, ut id expeteret quod fieri non posse nemo non intellexit? At legem tulerat Pompeius eo ipso consulatu de provinciis, qua sanctum erat ut qui in urbe magistratus gessissent non statim, ut usque ad id tempus habitum observatumque erat, sed quinquennio post provincias sortirentur. Quid? si Pompeius fretus illa lege unius anni molestiam devorare statuit et post consulatum in Caesarem invadere? Audio, est aliquid, pertinuit illa lex ad commodum Pompeianorum, quippe quae facultatem iis daret praeficiendi provinciis eos solos qui Caesaris causae adversarentur.' At ad eam rem, quam tunc Pompeius agebat, praesidii in illa lege inerat nihil. An vero Caesar primo consulatu, cum

9 Caesar b. civ. I, 85 queritur in se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in provincias mittantur.

imbecillus etiamtum esset, provincias extorquere potuit quascumque voluit contra leges, contra morem maiorum, contra consensum bonorum omnium, tunc adeo auctus et opibus et auctoritate non potuit? 10 Sed quid opus est plura? Apparet aut alias insidias Pompeium Caesari comparavisse, aut in co ipso quod concessit aliquid latuisse quod verti posset in eius perniciem. Sunt autem quattuor res, quae ad hanc rationem videantur pertinere.

Ac primum quidem Pompeius, cum legem de iure magistratuum ferret, eo capite quo a petitione honorum absentes removit ne Caesarem quidem excepit, quamquam id ipsum paulo ante lege decem tribunorum Caesari nominatim datum erat; ac lege iam in aes incisa et in aerarium condita, cum Caesaris amici factum indignissime ferrent, tum demum correxit quasi errorem. Qua de re si quaerimus, per oblivionem an dedita opera Pompeius Caesaris nomen non induxerit, illud quidem, fortuito aut sine consilio tale quid accidere potuisse, quantumvis Suetonius contendat, persuadere nobis non possumus; in re enim tam nota tamque gravi oblivionis locus nullus erat, neque in Pompeio qui legem promulgavit, neque in Caesaris amicis qui legem per trinundinum propositum infestis oculis perlustrabant et examinabant. At consulto Caesaris mentionem omittere.

10 Quam nihil spei in hac re Pompeius collocaverit dilucide apparet ex his locis Ciceronis: ad Att. VII, 8 Sic enim existimat (Pompeius), si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, oúryvoi tηs moλitelas fore; VII, 9 Vide consulem illum iterum, quem vidisti consulatu priore. tum imbecillus plus, inquit, ... valuit quam tota respublica. Quid nunc putas?

At

11 Suet. Caes. 28 Acciderat autem, ut is legem de iure magistratuum ferens eo capite, quo a petitione honorum absentes submovebat, ne Caesarem quidem exciperet per oblivionem, ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem. Dio 40, 56 Тòν леρì tổν άрy αιpeσv νόμον τὸν κελεύοντα τοὺς ἀρχήν τινα ἐπαγγέλλοντας ἐς τὴν ἐκκλησίαν πάντως ἀπαντᾶν, ὥστε μηδένα ἀπόντα αἱρεῖσθαι, παρημελημένον πως ἀνενεώσατο. . . . Οὐδ' ησχύνθη τότε μὲν τοιαῦτα γράψας, ὕστερον δὲ ... τῷ Καίσαρι καὶ ἀπόντι αἰτῆσαι τὴν ὑπατείαν, ὥσπερ ἐψήφιστο, δούς. Προσέγραψε μὲν γὰρ τῷ νόμῳ τὸ μόνοις αὐτὸ ἐξεῖναι ποιεῖν, οἷς ἂν ὀνομαστί τε καὶ ἄντικρυς ἐπιτραπῇ. Διέφερε δ' οὐδὲν τοῦτο τοῦ μηδ' ἀρχὴν κεκωλῦσθαι· πάντως γὰρ οἵ τι δυνάμενοι καὶ ἐκεῖνο ψηφισθῆναι σφισι διαπράξασθαι ἔμελλον. Cf. Plut. Pomp. 56.

quid attinet, si certum est concedere Caesarianis reclamantibus? Nimirum nihil, si eodem modo quo lata est obrogatur legi. Verum ita res processit nequaquam. Immo Pompeius quam tulerat legem populi suffragiis sanxit, quam Caesari remisit exceptionem pro sua auctoritate legi adiecit. Quid igitur? Qui Caesarem impugnare in animum induxerant nonne iure quodam suo defendere potuerunt, obrogasse Pompeium lege sua plebiscito in Caesaris gratiam facto et quod postremum populus iussisset id ius esse ratumque; rectum enim esse non videri neque quicquam ad legem adscribere iniussu populi, neque quod adscribi ad legem nefas esset id sequi quasi esset adscriptum. Nolite queri minuta illa esse, indigna rei magnitudine, remotissima ab hominis dignitate et prudentia. Factum est ita; M. enim Marcellus, consul anni 703, ad senatum retulit ne absentis Caesaris ratio comitiis haberetur, quando plebiscito Pompeius postea obrogasset. 12

Deinde plebiscito illi, quo Caesari ut absens consulatum peteret concessum erat, adscriptum videtur fuisse ne petitionis causa maturius et imperfecto adhuc bello decederet.13 Quae res quam opportuna fuerit, ex qua Pompeiani suam occasionem peterent, facile est ad intelligendum. Simulatque enim Gallia pacata est, et pacatam eam videri ipsius Caesaris permagni intererat, subito iis enata est satis ampla Caesaris criminandi materies. Quid enim? si in hunc modum argumentabantur: Ne tota belli Gallici ratio prope iam explicata perturbaretur aut impediretur, privilegium illud Caesari datum est non sine salutis publicae summo periculo; confectum est bellum, pacata Gallia, declarant id ipsius Caesaris litterae et summi ac prope inauditi honores quibus ornatus est; consentaneum igitur videtur esse, suum commodum, quo sine maximo reipublicae detrimento uti non possit, publico commodo illum remittere aut sua sponte aut bonorum consensu coactum. Quid? si in hunc modum argumentantes ut Caesar aut provincias aut petitionem omitteret postulabant, num quid invidiosius aut quod maiorem aequi

12 Suet. Caes. 28.

13 Suet. Caes. 26. Cf. Dio XL, 44.

« IndietroContinua »