Immagini della pagina
PDF
ePub

ram fecissem dici posse et facturus eram et facerem, res est adeo nota ut commonere viros doctos satis sit, nihil attineat docere. Singula igitur cuiusque rei exempla sufficient. Atque usurparunt hoc dicendi genus Cicero in Verr. III, 52 haec dicens: aratores relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras misisset, et Livius IX, 19 in his verbis: Persas Indos aliasque si Alexander adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium traheret. Iam quod est facturus eram aut facerem in oratione recta, nihil habet dubitationis quin fiat in obliqua facturus essem. Ceterum ne ea quidem loci explicatio, quae sola reliqua est, sine hoc remedio satis expediri potest. Referas enim Caesaris postulationem ad litteras, quas Kal. Ian. 705 ad senatum misit, extendas imperium usque ad Kal. Ian. 706, tamen Caesari dicendum erat iacturam fecissem, non facerem; nam quod tum postulaverat a Pompeio erat denegatum neque eadem conditio postea est proposita; eo igitur tempore, quo verba ad senatum fecit, Caesar iacturam facere in ea re iam non potuit.

Iam demonstrasse nobis videmur et verbis et rebus gestis aptam esse nostram interpretationem. Recte autem si ea se habet, haec fere Caesar in senatu dixit: se nullum extraordinarium honorem appetisse, nam omisso populi beneficio et expectato legitimo consulatus tempore se petere neque se iam velle absentis sui rationem haberi, dummodo discederent in Italia omnes ab armis, metus e civitate tolleretur, libera comitia atque omnis respublica senatui populoque Romano permitterentur. In se igitur causam armorum non consistere, quippe qui ad omnia descendere paratus fuisset atque omnia pati reipublicae causa. Contra ea Pompeianos multis et gravissimis contumeliis se provocasse et adeo nihil fecisse quod pertineret ad

4 Cic. ad fam. XVI, 12 Quo quidem in casu simus vides. Feruntur omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, delectus qui sunt habiti et praesidia nostra dimittantur; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano (his enim obtigerunt) traditurum; ad consulatus petitionem se venturum neque se iam velle absente se rationem haberi suam, se praesentem trinum nundinum petiturum.

iniurias levandas, ut lenissima sua postulata repudiarent ac ne colloquio quidem ab ipso expetito tempus dare sustinerent, quae res quam magnam pacis desperationem adferret neminem non videre.

Si ita Caesar egit, num orationem invenire potuit qua acrius in adversarios inveheretur? Immo aptissima erat ad illos premendos et ad ipsum omni culpa liberandum, ac ne id quidem magno opere negare possumus, cum magna quadam specie veritatis crimina illa in Pompeianos intendi; dummodo eandem veniam Caesari demus, quam ceteris oratoribus concedimus, ut omnia ad commodum suae causae torqueat, contraria quae praeteriri possunt praetereundo, sua diligenter et enodate narrando. Sed utcumque haec se habent, id certe manifestum est, Caesaris verba non obstare quominus perseveremus in nostra sententia, praestituta fuisse lege petitioni Caesaris comitia anni 704.

His expositis cum de die constet Caesaris imperio praefinita, cum annus investigatus sit petitioni eius legitimus, cum Pompeii insidiae apertae sint quas tertio consulatu Caesari instruxit, his igitur expositis satis mihi dixisse videor de iis rebus quae ad aperiendam causam pertineant atque ad controversiam quasi constituendam. Sequitur ut ostendamus quibus artibus usi, qua via ac ratione aemuli totam rem adeo implicaverint, ut odia, quae tacitis discordiis diu erant contenta, in funestissimum bellum erumperent. Quod propositum cum assequi non possimus, nisi quemadmodum res gestae temporibus divisae sunt sic eas narratione nostra distinguerimus, omnia quae de provinciis acta sunt inde ab anno 703, quo initium certaminis a M. Marcello consule factum est, usque ad annum 705, quo ad arma itum est, temporis ac rerum ordinem quam poterimus accuratissime servantes enarrando persequemur et comprehendemus.

V. DE M. CLAUDIO MARCELLO CONSULE.

M. Claudius Marcellus, optimatium fautor studiosissimus, acerrimus adversarius Caesaris, statim ex primis initiis consulatus omnem operam, industriam, cogitationem in unam hanc rem contulit, ut Caesarem cogeret quam primum legiones dimittere et de provincia decedere. Sed multa erant quae impetus eius consiliaque tardarent. Res erat suo ipsa molimine gravis, optimatium maxima pars iners, voluptatibus dedita, de publica salute secura, ipse Pompeius, ut erat cunctator et a fortibus consiliis abhorrens, cum omnium simul rerum, quarum immodica cupido eum tenuit, potentiae, honorum, gloriae discrimen propositum esset, conterritus trepidabat, in contrarias sententias distrahebatur, id quod sibi placeret reperire non poterat. Huc accessit quod Ser. Sulpicius, alter consul, sive pacis studio captus sive gratificans Caesari, utrumque enim traditur, collegae incepto non obscure adversabatur. Ostendit quam iniuriam Caesar accepturus sit, si tantis rebus gestis nulla sua culpa ante tempus decedere cogatur. Monet senatum accuratissime, collectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timeat quae meminerit, et sciat, cum superiores nullo tali exemplo antea in republica cognito tam crudeles fuerint, quicumque postea rempublicam armis oppresserint multo intolerabiliores futuros, nam quod exemplo fiat, id etiam iure fieri eos putare, sed aliquid atque adeo multa addere de suo. Hortatur denique ne se sciens prudensque eo demittat, unde exitum videat nullum esse; praecipitata raptim consilia neque revocari posse neque in integrum restitui. Ne multa; nihil ille praetermisit aut monitorum aut querellarum neque umquam pacis et concordiae auctor esse destitit. 1

Ita accidit ut, quamquam iam ante Kal. Maias senatus censuerat ut de successione Galliarum quamprimum referretur,"

1 De Sulpicio v. Dion. 40, 59 et Cic. ad fam. IV, 3.

2 Ante Kal. Maias de Caesaris provinciis actum esse colligitur ex Cic. ad fam. IV, 3 et ad Att. V, 2. Auctoritatem de hac re perscriptam esse apparet ex eadem epistola ad Atticum, neque repugnat

res ab initio anni agitata et saepius temptata expediri non posset ante finem mensis Septembris, ac ne tum quidem, etsi ad summam aliquid profectum est, ex sententia auctoris. Atque acturus erat Marcellus de provinciis Kal. Iun., distulit autem relationem, ut videtur quod Pompeius aberat. Deinde cum a. d. XI Kal. Sext. senatus habitus esset ad Apollinis et mentio facta esset de successione Caesaris, quod Pompeius Ariminum ad exercitum iturus erat, placitum est ut quam primum ad urbem reverteretur, ut coram eo de successione provinciarum ageretur. Tum Id. Sext., quo die actum iri credebatur, quod interpellavit iudicium C. Marcelli consulis designati, ne frequentiam quidem efficere potuerunt. Itaque res reiecta est in Kal. Sept., sed usque ad a. d. IV Non. Sept. ne profligatum quidem quicquam erat, et adeo extracta est res variis calumniis et contentione omnium, ut per totum fere mensem ea consultatio teneret. Pridie Kal. Octobres demum eo perventum est ut de una re senatus consultum fieret, de ceteris auctoritates perscriberentur.

Erat autem Marcelli relatio duplex, una ut Caesari successor mitteretur ante tempus, quoniam bello confecto pax

quod Coelius ad fam. VIII, 1 scribit, qui euni tantum rumorem tamquam falsum reiicit, iussos esse Transpadanos a Caesare quatuorviros creare. Ceterum quod Drumannus in vita Caesaris p. 375 censet, falsum rumorem per oppida Italiae fuisse missum esse senatus auctoritate Caesari successorem eamque esse auctoritatem quam Cicero perscriptam esse memoret, qua veritate id contendat ipse videat.

3 Cic. ad fam. VIII, 1 et 4. Pompeius quo die in urbem reverterit ignoramus; id tantum ex ep. ad Att. V, 7 cognoscimus, usque ad a. d. XIII Kal. Iun. versatum eum esse in villa, quae prope Tarentum sita erat. Nam comitia magistratuum propter absentiam Pompeii saepius dilata esse, id quod si verum esset rem conficeret, sine idonea ratione censet Drumannus 1. 1. p. 377,

4 Cic. ad fam. VIII, 4.

5 Cic. ad fam. VIII, 9, § 2. De provinciis quod tibi scripseram Id. Sext. actum iri, interpellat iudicium Marcelli consulis designati. In Kal. res reiecta est; ne frequentiam quidem efficere potuerunt. Has litteras a. d. IV Non. Sept. dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quicquam erat. Apparet frequentiam Pompeianos efficere non potuisse Id. Sext., non Kal. Sept., ut Drumannus censet 1. 1. p. 380.

esset ac dimitti deberet victor exercitus, altera ne absentis Caesaris ratio haberetur, quando plebiscito, quo proximo anno Caesari id concessum esset, Pompeius postea obrogasset 6. Qua in relatione quid Marcellus secutus sit si quaerimus, cum ceterae appareant, duae res dubitationem iniiciunt. Dubitari enim recte potest et cur Marcellus quod unum videtur esse diviserit et quo die voluerit Caesaris imperium finiri. Atque illius quidem rei facilis est et prompta responsio. Nam si hoc Marcellus comprobare potuit, succedi Caesari oportere quod bellum esset confectum, decedendum erat Caesari statim; si vero hac abiecta altera ratio valuit, remanere Caesar potuit usque ad comitia, ac ne decernere quidem de eius successione. quicquam attinuit antequam petiturum eum esse constaret. Itaque illi rationi hanc adiungere non potuit quin ipse suae causae officeret, omittere autem omnino noluit, quia cui ipse insistebat ratio infirma erat et ea quam Caesar si bellum movisset statim posset redarguere. Quae cum ita sint, in hunc modum rem gestam esse opinor. Marcellus primo postulavit ut, quod bellum confectum esset, Caesari statim successor mitteretur, postea cum id persuadere non potuisset, necessario ad alteram relationem confugit. Quae res si recte est disputata, etiam alteri loco in controversiam vocato lucis aliquid affert. Atque peropportune; tanta est rei obscuritas, tanta scriptorum. dissensio. Nam cum inter omnes scriptores conveniat ante tempus Caesari ex sententia Marcelli decedendum fuisse, Cassius Dio et Appianus addunt Marcellum id egisse ut statim Caesari succederetur, Cicero vero ad Att. VIII, 3 apertis verbis scribit Kalendarum Martiarum diem finivisse eum provinciis

6 Suet. Caes. 28.

7 Ita eos censuisse bene colligitur ex eo quod Dio 40, 59 et Appianus b. civ. II, 26 narrant, Marcellum ut Caesar ante tempus decederet postulavisse, quamquam tempus imperii paulo post ac statim proximo anno exiturum fuerit. Nam imperium Caesaris ex eorum sententia circumactum fuisse Kal. Mart. 704, neque in Dione magno opere negari potest et Appianus 1. 1. II, 27 aperte id significat his verbis: Kλaúdios elonyɛito réμñeiv Καίσαρι διαδόχους ἐπὶ τὰ ἔθνη· καὶ γὰρ ἔληγεν ὁ χρόνος, constat enim C. Claudium Marcellum retulisse eo ipso die.

« IndietroContinua »