Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Non eram nescius, cum de controversiis Caesaris et Pompeii eorumque causa quaerere institueremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret. Nam quibusdam facilis videbitur esse causa et aperta; erunt etiam qui quod dubitationis habeat praeclare explicatum esse putent cum ab aliis viris doctis tum nuper a Drumanno; non deerunt denique qui, cum dubiam controversamque rem esse concedant, tenuem eam iudicent, supervacaneam, quaestione prorsus indignam. Contra quos omnes dicendum breviter

existimo.

Atque illis quidem, qui quid quaeri possit de hoc genere non vident, facile est satisfacere. Quoniam enim qui causae status initio belli fuerit satis cognosci nequit, nisi antea perspectum est unde profecti, qua via progressi, quibus artibus usi factionum principes in eum locum rem perduxissent, vel hinc patet latissimus campus, in quo diligentia doctrina ingenium excurrere possit atque cognosci. Adeo enim rara, multis locis dispersa, subobscura est huius rei commemoratio apud veteres scriptores, ut, si summa quaeque non nimis

« IndietroContinua »