Immagini della pagina
PDF
ePub

cīvēs, monitōs etiam atque etiam volō. Mea lēnitās adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit ut id quod latebat ērumperet. Quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, mē hōrum esse consulem, mihi 5 aut cum his vivendum aut prō hīs esse moriendum. Nullus est portis cūstōs, nūllus insidiātor viae: si qui exire volunt, cōnīvēre possum; quī vērō sẽ in urbe commōverit cuius ego non modo factum sed vel inceptum ullum cōnātumve contrā patriam deprehenderō, sentiet in hac urbe esse cōnto sulēs vigilantis, esse egregiōs magistrātūs, esse fortem senātum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefāriōrum ac manifēstōrum scelerum maiōrēs nostri esse voluerunt.

He hopes that there will be no necessity of proceeding to extremities, reassures loyal citizens, and urges them to pray to the gods along with him for the safety of the state. (28-29.)

13. 28. Atque haec omnia sic agentur ut maximae rēs 15 minimō mōtū, pericula summa nullō tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crūdēlissimum et maximum mē ūnō togātō duce et imperātōre sēdētur. Quod ego sīc administrābō, Quirītēs, ut, sī ūllō modo fieri poterit, nē improbus quidem quisquam in hāc 20 urbe poenam sui sceleris sufferat. Sed si vīs manifēstae audaciae, si impendēns patriae perīculum mē necessāriō dē hāc animī lēnitāte deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto et tam insidiōsō bello vix optandum vidētur, ut neque bonus quisquam intereat paucōrumque poenā võs 25 omnēs salvī esse possītis. 29. Quae quidem ego neque meā prūdentiā neque hūmānīs cōnsiliīs frētus polliceor vōbīs, Quirītēs, sed multis et non dubiis deōrum immortālium significätionibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; quī iam nōn procul, ut

quondam solebant, ab externō hoste atque longinquō, sed hic praesentes suō nūmine atque auxiliō sua templa atque urbis tecta defendunt. Quōs vōs, Quirītēs, precārī, venerārī, implōrāre dēbētis ut, quam urbem pulcherrimam 5 florentissimam potentissimamque esse voluērunt, hanc omnibus hostium cōpiīs terrā marīque superātīs ā perditissimōrum civium nefāriō scelere defendant.

IN L. CATILINAM ORATIO TERTIA

HABITA AD POPVLVM

THE THIRD SPEECH AGAINST CATILINE
Delivered in the Forum, December 3, 63 B.C.

Exordium

Cicero's claim to the gratitude of the Roman people for having saved the state from a very great danger. (1-2.)

1. I. REм pūblicam, Quirītēs, vītamque omnium vestrum, bona, fortūnās, coniugēs līberōsque vestrōs atque hoc domicilium clarissimi imperī, fortūnātissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deōrum immortālium summō 5 ergā vōs amōre, labōribus, consiliis, perīculīs meīs ē flammā atque ferrō ac paene ex faucibus fātī ēreptam et vōbīs cōnservātam ac restitūtam vidētis. 2. Et si non minus nōbīs iūcundi atque inlūstrēs sunt eī diēs quibus cōnservāmur quam illi quibus nascimur, quod salūtis certa laetitia 10 est, nascendi incerta condiciō et quod sine sēnsū nāscimur, cum voluptate servāmur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad deōs immortālīs benevolentia fāmāque sustulimus, esse apud võs posterōsque vestrōs in honōre dēbēbit is qui eandem hanc urbem conditam amplifică15 tamque servavit. Nam tōti urbi, templīs, dēlūbrīs, tectis ac moenibus subiectos prope iam īgnis circumdatōsque restīnximus, idemque gladiōs in rem publicam dēstrictōs rettudimus mūcrōnēsque eōrum à iugulis vestrīs dēlēcimus.

ΙΟ

Narratio

The intrigues and plots of the conspirators at Rome; their arrest ; their examination before the senate, and their confession. (3-15.)

3. Quae quoniam in senātū inlūstrāta, patefacta, comperta sunt per mē, vōbīs iam expōnam breviter ut et quanta et quam manifesta et qua ratiōne invēstīgāta et comprehensa sint vōs qui et īgnōrātis et exspectātis scire possītis.

5 Principio, ut Catilīna paucīs ante diēbus ērūpit ex urbe, cum sceleris sui sociōs huiusce nefariī bellī acerrimōs ducēs Romae reliquisset, semper vigilāvī et prōvīdī, Quirītēs, quem ad modum in tantīs et tam absconditīs īnsidiīs salvī esse possēmus.

- nōn

2. Nam tum cum ex urbe Catilīnam ēiciēbam enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vīvus exierit, sed tum cum illum exterminārī volēbam, aut reliquam coniūrātōrum manum simul exitūram aut eōs qui restitissent înfirmōs sine illō ac dēbilīs 15 fore putabam. 4. Atque ego, ut vidi, quōs maximō furōre et scelere esse inflammātōs sciēbam, eōs nōbiscum esse et Rōmae remansisse, in eō omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid mōlirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestrīs propter incredibilem magnitudinem 20 sceleris minōrem fidem faceret ōrātiō mea, rem ita comprehenderem ut tum dēmum animis salūtī vestrae prōvidērētis cum oculis maleficium ipsum vidērētis. Itaque ut comperi lēgātōs Allobrogum belli Transalpīnī et tumultūs Gallicī excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitātōs, eosque in 25 Galliam ad suōs civis eōdemque itinere cum litterīs mandātīsque ad Catilīnam esse missōs, comitemque eīs adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilīnam datās litteras, facultatem mihi oblātam putāvī ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optābam ab dīs immortalibus,

tōta rēs nōn solum ā mē sed etiam ā senātū et ā vōbīs manifestō dēprenderētur. Itaque hesternō diē L. Flaccum et C. Pomptīnum praetōrēs, fortissimōs atque amantissimōs rei publicae virōs, ad me vocāvī, rem exposuī, quid 5 fieri placeret ostendi. Illī autem, qui omnia dē rē pūblicā praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ūllā morā negotium susceperunt et, cum advesperāsceret, occulte ad pontem Mulvium pervēnērunt atque ibi in proximis vīllīs ita bipertītō fuerunt ut Tiberis inter eōs et 10 pōns interesset. Eōdem autem et ipsi sine cuiusquam suspiciōne multōs fortis virōs ēduxerant, et ego ex praefectură Reātīnā complūrīs dēlēctōs adulēscentīs quōrum operā ūtor adsidue in reī pūblicae praesidiō cum gladiis miseram. 6. Interim tertia ferē vigiliā exāctā, 15 cum iam pontem Mulvium magnō comitātū lēgātī Allobrogēs ingredi inciperent ūnāque Volturcius, fit in eōs impetus; dūcuntur et ab illis gladii et ā nōstrīs. Rēs praetoribus erat nōta sōlīs īgnōrābātur ā cēterīs.

3. Tum interventu Pomptīni atque Flacci pugna quae 20 erat commissa sēdātur. Litterae quaecumque erant in eō comitātū integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehēnsī ad mē, cum iam dīlūcēsceret, dēdūcuntur. Atque hōrum omnium scelerum improbissimum māchinātōrem, Cimbrum Gabinium, statim ad mē nihil dum suspicantem 25 vocāvī; deinde item arcessītus est L. Statilius et post eum Cethēgus; tardissimē autem Lentulus vēnit, crēdō quod in litteris dandis praeter consuetudinem proximā nocte vigilārat. 7. Cum summīs et clarissimis huius civitātis virīs qui audītā rē frequentes ad mē māne convenerant 30 litterās ā mē prius aperīrī quam ad senātum dēferrī placēret, nē, sī nihil esset inventum, temere ā mē tantus tumultus iniectus cīvitātī vidērētur, negāvī mē esse facturum ut de periculō publicō nōn ad consilium publicum rem

« IndietroContinua »