Immagini della pagina
PDF
ePub

integram deferrem. Etenim, Quirītēs, si ea quae erant ad mē dēlāta reperta non essent, tamen ego nōn arbitrābar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimēscendam. Senātum frequentem celeriter, ut vidis5 tis, coēgi. 8. Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid tēlōrum esset efferret; ex quibus ille maximum maximum sīcārum numerum et gladiōrum extulit.

4. Introduxi Volturcium sine Gallīs; fidem publicam xo iussū senātūs dedi hortatus sum ut ea quae sciret sine

[graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][merged small]

timōre indicaret. Tum ille dixit, cum vix sẽ ex magnō timōre recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandāta et litteras ut servōrum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem

eo consiliō ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum distribūtumque erat incendissent caedemque infinitam civium fēcissent, praestō esset ille qui et fugientis exciperet et sẽ cum hīs urbānīs ducibus con5 iungeret. 9. Introducti autem Gallī iūs iūrandum sibi et litteras a P. Lentulo, Cethegō, Statiliō ad suam gentem datās esse dixērunt, atque ita sibi ab hīs et ā L. Cassiō esse praescriptum ut equitātum in Italiam quam prīmum mitterent; pedestrīs sibi copiās nōn dēfutūrās. Lentulum To autem sibi confirmāsse ex fātīs Sibyllinis haruspicumque respōnsīs sē esse tertium illum Cornelium ad quem rēgnum huius urbis atque imperium pervenire esset necessę: Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fātālem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque 15 imperi qui esset annus decimus post virginum absolūtiōnem, post Capitoli autem incensiōnem vīcēsimus. 10. Hanc autem Cethegō cum cēteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulō et aliis Saturnālibus caedem fierī atque urbem incendi placeret, Cethēgō nimium id longum vidē20 rētur.

5. Ac ne longum sit, Quirītēs, tabellās prōferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus Cethēgō signum cognovit. Nōs līnum incidimus; legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senātuï et populō 25 sēsē quae eōrum lēgātīs cōnfīrmāsset factūrum esse; ōrāre ut item illī facerent quae sibi eōrum lēgātī recēpissent. Tum Cethegus, qui paulò ante aliquid tamen dē gladiīs ac sīcīs quae apud ipsum erant dēprehēnsa respondisset dīxissetque sẽ semper bonōrum ferramentōrum studiōsum fuisse, 30 recitātīs litteris dēbilitātus atque abiectus conscientia repente conticuit. Introductus Statilius cognovit et signum et manum suam. /Recitatae sunt tabellae in eandem fere

sententiam; confessus est. Tum ostendī tabellās Lentulō

et quaesivi cognosceretne signum. Adnuit. Est vērō' inquam 'nōtum quidem signum, imāgō avī tuī, clārissimi virī, quī amāvit ūnicē patriam et civis suōs; quae quidem të ā tanto scelere etiam mūta revocare debuit.' II. Legun5 tur eadem ratiōne ad senātum Allobrogum populumque litterae. Si quid dē hīs rēbus dicere vellet, feci potestātem. Atque ille primo quidem negāvit; post autem aliquantō, tōtō iam indiciō expositō atque ēditō, surrēxit, quaesīvit ā Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam Io venissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter cōnstanterque respondissent per quem ad eum quotiēnsque vēnissent, quaesissentque ab eō nihilne secum esset dē fātīs Sibyllinis locutus, tum ille subitō scelere dēmēns quanta cōnscientiae vis esset ostendit. Nam, cum id posset infiti15 ārī, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitātiō quā semper valuit sed etiam propter vim sceleris manifēstī atque deprehensi impudentia qua superabat omnis improbitasque defecit. 12. Volturcius vērō subitō litteras proferri atque 20 aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilīnam datās esse dicebat. Atque ibi vehementissimē perturbātus Lentulus tamen et signum et manum suam cōgnōvit. Erant autem sine nōmine, sed ita: 'Quis sim scies ex eō quem ad tē misi. Cūrā ut vir sīs et cogita quem in locum sīs prōgresVidē ecquid tibi iam sit necesse et cūrā ut omnium tibi auxilia adiungās, etiam infimōrum.' Gabīnius deinde introductus, cum prīmō impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit. 13. Ac mihi quidem, Quirītēs, cum illa certissima visa sunt 30 argumenta atque indicia sceleris, tabellae, sīgna, manūs, denique ūnīus cuiusque confessiō, tum multō certiōra illa, color, oculi, voltūs, taciturnitas. Sic enim obstupuerant, sīc terram intuebantur, sīc fūrtim nōn numquam inter sēsē

25 Sus.

aspiciebant ut nōn iam ab aliīs indicārī sed indicāre sē ipsī viderentur.

6. Indiciis expositis atque editis, Quirītēs, senātum cōnsului de summā rē pūblicā quid fieri placeret. Dictae sunt 5ā principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quās senātus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nōndum est perscriptum senātūs consultum, ex memoriā vōbīs, Quirītēs, quid senātus cēnsuerit expōnam. 14. Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, cōn10 siliō, prōvidentiā mea rēs pūblica maximīs perīculīs sit līberāta. Deinde L. Flaccus et C. Pomptīnus praetōrēs, quod eōrum operā forti fidēlīque usus essem, merito ac iure laudantur. Atque etiam virō forti, conlēgae meō, laus impertītur, quod eōs qui huius coniūrātiōnis participēs fuissent ā 15 suïs et ā rei publicae consiliis remōvisset. Atque ita censuērunt ut P. Lentulus, cum sē praetūrā aɓdicāsset, in custōdiam trāderētur; itemque uti C. Cethēgus, L. Statilius, P. Gabīnius qui omnes praesentēs erant in cūstōdiam trāderentur; atque idem hoc decrētum est in L. Cassium qui 20 sibi prōcūrātiōnem incendendae urbis depoposcerat, in M. Cēpārium cui ad sollicitandōs pāstōrēs Apūliam attribūtam esse erat indicātum, in P. Fūrium qui est ex eis colōnīs quōs Faesulās L. Sulla dēdūxit, in Q. Annium Chilōnem qui ūnā cum hoc Fūriō semper erat in hac Allobrogum sollicitātiōne 25 versātus, in P. Vmbrēnum, libertinum hominem, a quō prī mum Gallōs ad Gabīnium perductōs esse constabat. Atque eā lēnitāte senātus est ūsus, Quirītēs, ut ex tanta coniūrātiōne tantaque hac multitudine domesticōrum hostium novem hominum perditissimōrum poenā rē pūblică cōnservātā reli3o quōrum mentis sānārī posse arbitrārētur. 15. Atque etiam supplicatiō dis immortālibus prō singulārī eōrum meritō meō nōmine decrēta est, quod mihi prīmum post hanc urbem conditam togātō contigit, et his decrēta verbis est: 'quod

urbem incendiis, caede civis, Italiam bellō līberāssem.' Quae supplicatiō si cum cēterīs supplicatiōnibus cōnferātur, hoc interest, quod ceterae bene gestā, haec ūna cōnservātā rē pūblicā cōnstitūta est. Atque illud quod faciendum prī5 mum fuit factum atque transāctum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudiciō senātūs nōn modo praetōris iūs vērum etiam cīvis āmīserat, tamen magistrātū sē abdicavit, ut quae religiō C. Mariō, clarissimō virō, nōn fuerat quo minus C. Glauciam dē quō Io nihil nominatim erat decrētum praetorem occideret, eā nōs religiōne in privātō P. Lentulō puniendō liberārēmur.

All peril has been removed and Catiline's hopes have been wrecked.

(16-22.)

a. This has been attained by Cicero's measures against Catiline. Cicero justifies his conduct.

b. The gods are evidently protecting the state.

7. 16. Nunc quoniam, Quirītēs, conscelerātissimī perīculosissimique belli nefarios duces captōs iam et comprehēnsōs tenētis, exīstimāre dēbētis omnīs Catilinae copias, 15 omnis spēs atque opēs his dēpulsīs urbis periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc prōvidēbam animō, Quirītēs, remōtō Catilīnā nōn mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassī adipēs nec C. Cethēgī furiōsam temeritatem pertimēscendam. Ille erat ūnus timendus 20 ex istīs omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus continebātur. Omnia nōrat, omnium aditus tenebat; appellare, temptāre, sollicitare poterat, audebat. Erat eī cōnsilium ad facinus aptum, cōnsiliō autem neque lingua neque manus deerat. Iam ad certās rēs conficiendas certōs hominēs dēlēc25 tōs ac descriptōs habebat. Neque vērō, cum aliquid mandărat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilāret, labōrāret; frīgus, sitim, famem ferre

« IndietroContinua »