Immagini della pagina
PDF
ePub

18. Omittāmus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitās; videāmus cētera.

'Quaestūram ūnā petiit et sum ego factus prior.' Nōn est respondendum ad omnia. Neque enim vestrum quem5 quam fugit, cum multi parēs dignitāte fiant, ūnus autem primum sōlus possit obtinere, non eundem esse ōrdinem dignitatis et renūntiātiōnis, propterea quod renuntiatiō gradūs habeat, dignitās autem sit persaepe eadem omnium. Sed quaestūra utriusque prope modum parī mōmentō sortis fuit. Habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quiētam, tū illam cui, cum quaestōrēs sortiuntur, etiam acclāmāri sōlet, Ostiensem, nōn tam grātiōsam et inlūstrem quam negōtiōsam et molestam. Cōnsēdit utriusque nōmen in quaestūra. Nullum enim vōbīs sors campum dedit in quō 15 excurrere virtus cognoscique posset. 19. Reliqui temporis spatium in contentiōnem vocātur. Ab utroque dissimillima ratiōne tractatum est.

[ocr errors]

9. Servius hic nōbiscum hanc urbānam mīlitiam respondendi, scribendi, cavendi plēnam sollicitudinis ac stomachi 20 secūtus est; iūs cīvīle didicit, multum vigilāvit, labōrāvit, praestō multis fuit, multōrum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliōrum arbitrium, nōn ad suum. Magna laus et grāta hominibus ūnum hominem ēlabōrāre in ea scientia quae sit multis 25 prōfutūra. 20. Quid Mūrēna interea? Fortissimō et sapientissimō virō, summō imperātōrī lēgātus, L. Lūcullō, fuit; qua in lēgātiōne duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnās cōpiās hostium fudit, urbis partim vī, partim obsidiōne cepit, Asiam istam refertam et eandem 30 dēlicātam sīc obiit ut in ea neque avāritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximō in bellō sic est versātus ut hic multās rēs et magnās sine imperātōre gesserit, nullam sine hōc imperātōr. Atque haec quamquam praesente L. Lū

CICERO 12

cullō loquor, tamen nē ab ipsō propter periculum nostrum concessam videāmur habēre licentiam fingendi, pūblicīs litterīs testāta sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis impertiit quantum neque ambitiōsus imperātōr neque 5 invidus tribuere alteri in communicandā glōriā dēbuit. 21. Summa in utroque est honestās, summa dignitās; quam ego, sĩ mihi per Servium liceat, parī atque eādem in laude pōnam. Sed non licet; agitat rem mīlitārem, insectātur tōtam hanc lēgātiōnem, adsiduitātis et operārum hārum Io cotidiānārum putat esse cōnsulātum.

[ocr errors]

'Apud exercitum

mihi fueris' inquit; 'tot annōs forum nōn attigeris; āfueris tam diu et, cum longō intervāllō vēneris, cum his qui in forō habitārint dē dignitāte contendās?' Primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat homi15 nibus fastīdī, quantum satietatis. Mihi quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietātem magnō meō labōre superāvī et tū item fortasse ; vērum tamen utrique nostrum dēsīderium nihil obfuisset. 22. Sed ut hoc omissō ad studiōrum atque artium conten20 tiōnem revertāmur, qui potest dubitārī quin ad cōnsulātum adipiscendum multō plūs adferat dignitātis reī mīlitāris quam iūris cīvīlis glōria? Vigilās tū dē nocte ut tuīs cōnsultōribus respondeās, ille ut eō quō intendit mātūrē cum exercitu perveniat; tē gallōrum, illum būcinārum cantus 25 exsuscitat; tū actiōnem instituis, ille aciem instruit; tū cavēs nē tui cōnsultōrēs, ille nē urbēs aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium cōpiae, tū ut aquae pluviae arceantur; ille exercitātus est in prōpāgandīs fīnibus, tūque in regendis.

30

[ocr errors]

10. Ac nimirum dicendum est enim quod sentiō reī mīlitāris virtūs praestat cēterīs omnibus. Haec nōmen populō Rōmānō, haec huic urbī aeternam glōriam peperit, haec orbem terrarum pārēre huic imperio coēgit; omnēs

urbānae rēs, omnia haec nostra praeclāra studia et haec forensis laus et industria latet in tütēlā ac praesidiō bellicae virtutis. Simul atque increpuit suspiciō tumultus, artēs ilicō nostrae conticiscunt. 23. Et quoniam mihi 5 vīderis istam scientiam iūris tamquam filiolam ōsculārī tuam, nōn patiar tē in tantō errōre versārī ut istud nesciō quid quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse arbitrēre. Aliīs ego tē virtutibus, continentiae, gravitātis, iūstitiae, fideī, cēteris omnibus, cōnsulātū et omni honōre Io semper dignissimum iūdicāvī; quod quidem ius cīvīle didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplīnā mūnītam ad cōnsulātum viam. Omnēs enim artēs, quae nōbīs populī Rōmānī studia concilient, et admirabilem dignitatem et pergrātam utilitātem debent 15 habere.

II. 24. Summa dignitās est in eis qui militārī laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperiō et in statu cīvitātis ab his defendi et firmārī putantur; summa etiam ūtilitās, sī quidem eōrum cōnsiliō et periculō cum rē publicā tum etiam 20 nostrīs rēbus perfrui possumus. Gravis etiam illa est et plēna dignitātis dīcendī facultās quae saepe valuit in cōnsule dēligendō, posse cōnsiliō atque ōrātiōne et senātus et populi et eōrum qui rēs iūdicant mentis permovēre. Quaeritur consul qui dicendō nōn numquam comprimat tribūnīciōs 25 furōrēs, qui concitātum populum flectat, qui largitiōnī resistat. Nōn mirum, sĩ ob hanc facultatem hominēs saepe etiam nōn nōbilēs cōnsulātum consecuti sunt, praesertim cum haec eadem rēs plūrimās grātiās, firmissimās amīcitiās, maxima studia pariat. Quōrum in istō vestrō artificiō, Sul30 picī, nihil est. 25. Primum dignitas in tam tenui scientiā non potest esse; res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verbōrum occupatae. Deinde, etiam si quid apud maiōrēs nostrōs fuit in istō studiō

admīrātiōnis, id ēnūntiātīs vestrīs mysteriis tōtum est contemptum et abiectum. Posset agī lēge necne pauci quondam sciebant; fāstōs enim volgō nōn habebant. Erant in magna potentiā qui cōnsulēbantur; a quibus etiam dies 5 tamquam à Chaldaeīs petēbātur. Inventus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornīcum oculōs confixerit et singulīs diebus ēdiscendīs fāstōs populō prōposuerit et ab ipsīs his cautīs iūris consultīs eōrum sapientiam compīlārit. Itaque īrātī illī, quod sunt veritī nē diērum ratiōne pervolIo gātā et cognita sine suā operā lēge agī posset, verba quaedam composuerunt ut omnibus in rebus ipsī interessent.

12. 26. Cum hoc fieri bellissimē posset: 'Fundus Sabinus meus est.' 'Immō meus,' deinde iudicium, nōluērunt. 'FVNDVS' inquit 'QVI EST IN AGRO QVĪ SABĪNVS VOCĀTVR.' 15 Satis verbōsē; cēdō quid postea? 'EVM EGO EX IVRE QVIRĪTIVM MEVM ESSE AIŌ.' Quid tum? 'INDE IBI EGO TË EX IVRE MANVM ConsertVm vocō.' Quid huic tam loquaciter lītigiōsō responderet ille unde petēbātur non habebat. Transit idem iūris cōnsultus tibicinis Latini modō. 'VNDE 20 TV ME' inquit 'EX IVRE MANVM CŌNSERTVM VOCĀSTĪ, INDE IBI EGO TË REVOCō.' Praetor intereā nē pulchrum sẽ ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum cēterīs rēbus absurdum tum vērō in illō: 'Svīs VTRĪSQVE SVPERSTITIBVS 25 PRAESENTIBVS ISTAM VIAM DĪCŌ; ĪTE VIAM.' Praestō aderat sapiens ille qui inire viam doceret. 'REDĪTE VIAM.' Eōdem duce redibant. Haec iam tum apud illos barbātōs rīdicula, crēdō, videbantur, hominēs, cum recte atque in locō constitissent, iubērī abīre ut, unde abissent, eōdem 30 statim redirent. Isdem ineptiīs fūcāta sunt illa omnia: 'QVANDO TE IN IVRE CONSPICIŌ' et haec: ANNE TV DĪCĀS QVA EX CAVSA VINDICĀVERIS?' Quae dum erant occulta, necessariō ab eis qui ea tenebant petēbantur; posteā vērō

[graphic][merged small]
« IndietroContinua »