Immagini della pagina
PDF
ePub

pervolgāta atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plēnissima. 27. Nam, cum permulta praeclare legibus essent cōnstitūta, ea iure cōnsultōrum ingeniis pleraque corrupta 5 ac dēprāvāta sunt. Mulierēs omnis propter infirmitatem cōnsili maiōrēs in tūtōrum potestate esse voluērunt; hī invēnērunt genera tūtōrum quae potestāte mulierum continerentur. Sacra interire illi nōluērunt; hōrum ingenio senes ad coemptiōnēs faciendās interimendōrum sacrōrum 10 causă reperti sunt. In omni denique iūre cīvīlī aequitātem reliquerunt, verba ipsa tenuērunt, ut, quia in alicuius librīs exempli causă id nōmen invenerant, putarunt omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocārī. Iam illud mihi quidem mīrum vidērī sōlet, tot hominēs, tam 15 ingeniōsōs, post tot annōs etiam nunc statuere nōn potuisse utrum diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem ' an 'arbitrum,' 'rem' an 'litem' dici oporteret.

[ocr errors]

13. 28. Itaque, ut dīxī, dignitās in istā scientiā cōnsulāris numquam fuit, quae tōta ex rēbus fictis commentīciīsque 20 constaret, gratiae vērō multo etiam minus. Quod enim omnibus patet et aeque prōmptum est mihi et adversāriō meō, id esse gratum nullō pactō potest. Itaque nōn modo benefici conlocandī spem sed etiam illud quod aliquamdiū fuit 'LICET CŌNSVLERE?' iam perdidistis. Sapiēns exīsti25 mārī nēmō potest in ea prudentia quae neque extrā Rōmam usquam neque Rōmae rebus prōlātis quicquam valet. Peritus ideō habērī nēmō potest quod in eō quod sciunt omnēs nullo modo possunt inter se discrepare. Difficilis autem rēs ideo non putatur quod et perpaucis et minimē obscūrīs 30 litteris continetur. Itaque sĩ mihi, hominī vehementer occupato, stomachum moveritis, trīduō mē iūris consultum esse profitēbor. Etenim quae de scriptō aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen quicquam tam angustē scriptum

est quo ego non possim 'QVA DĒ RĒ AGITVR' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. Si id quod oportet responderis, idem videare respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum ius nōsse et trac5 tāre videare. 29. Quapropter non solum illa glōria militāris vestris fōrmulis atque actionibus antepōnenda est vērum etiam dicendi consuētūdō longe et multum istī vestrae exercitātiōnī ad honorem antecellit. Itaque mihi videntur

[graphic][graphic][merged small]

plērīque initiō multō hoc maluisse, post, cum id adsequi Io non potuissent, istuc potissimum sunt dēlāpsī. Vt aiunt in Graecis artificibus eōs auloedōs esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nos vidēmus, qui ōrātōrēs ēvādere nōn potuerint, eōs ad iūris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna rēs, magna dignitas, summa autem gratia. 15 Etenim ā vōbis salubritās quaedam, ab eis qui dicunt salūs ipsa petitur. Deinde vestra responsa atque decrēta et ēvertuntur saepe dicendo et sine defensiōne ōrātiōnis firma esse non possunt. In qua si satis profēcissem, parcius dē

eius laude dicerem; nunc nihil dē mē dīcō, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuērunt.

14. 30. Duae sunt artēs igitur quae possint locāre hominēs in amplissimō gradū dignitātis, ūna imperātōris, altera 5 ōrātōris boni. Ab hoc enim pācis ōrnāmenta retinentur, ab illō belli pericula repelluntur. Ceterae tamen virtūtēs ipsae per sẽ multum valent, iustitia, fidēs, pudor, temperantia; quibus tē, Servi, excellere omnes intellegunt. Sed nunc dē studiīs ad honōrem appositīs, nōn dē īnsitā cuiusIo que virtute disputō. Omnia ista nōbīs studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui mõtus novus bellicum canere coepit. Etenim, ut ait ingeniōsus poēta et auctor valdē bonus, 'proeliīs prōmulgātīs pellitur ē mediō' nōn sōlum ista vestra verbōsa simulātiō prūdentiae sed etiam 15 ipsa illa domina rērum, ' sapientia; vi geritur rēs, spernitur ōrātor' nōn sōlum odiōsus in dicendo ac loquax vērum etiam bonus; horridus mīles amātur,' vestrum vērō studium totum iacet. 'Nōn ex iūre manum cōnsertum, sed mage ferrō' inquit 'rem repetunt.' Quod si ita est, cēdat, 20 opinor, Sulpici, forum castrīs, ōtium militiae, stilus gladio, umbra sōlī; sit denique in cīvitāte ea prīma rēs propter quam ipsa est civitas omnium princeps.

[ocr errors]

31. Vērum haec Catō nimium nōs nostrīs verbis magna facere dēmonstrat et oblītōs esse bellum illud omne Mithri25 dāticum cum mulierculis esse gestum. Quod ego longe secus existimō, iūdicēs; dēque eō pauca disseram; neque enim causa in hōc continetur. Nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt, dērīdeātur dē rege Pyrrhō triumphus M'. Curī, dē Philippō T. Flāminīnī, 3o dē Aetōlis M. Fulvī, dē rēge Persē L. Pauli, dē Pseudophilippō Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. Sin haec bella gravissima victōriaeque eōrum bellōrum gratissimae fuērunt, cūr Asiāticae nātiōnēs atque ille ā tē hostis con

temnitur? Atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Rōmānum cum Antiochō gessisse video; cuius belli victor

[graphic]

L. Scipio aequã partā 5 cum P. fratre glōriā, quam laudem ille Africa oppressā cognomine ipsō prae se ferebat, eandem hic sibi ex 10 Asiae nomine adsumpsit. 32. Quo quidem in bellō virtus enituit egregia M. Catonis, proavi tui; quo ille, cum esset, ut 15 ego mihi statuō, tālis qualem te esse videō, numquam cum Scipiōne esset profectus, si cum mulierculis bellandum 20 arbitrārētur. Neque

vērō cum P. Africanō senātus ēgisset ut lēgātus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante 25 Hannibale ex Italia ex

30

FIG. 23. Sulla. Vatican.

pulsō, ex Africa ēiecto, Carthagine oppressã maximis periculis rem publicam liberāsset, nisi illud grave bellum et vehemens putārētur.

15. Atqui si diligenter quid Mithridātēs potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit considerāris, omnibus quibuscum populus Romānus bellum gessit hunc regem nimirum antepōnēs. Quem L. Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer et non rudis imperator, ut aliud nihil dīcam,

cum bellō invectum tōtam in Asiam cum pāce dimisit; quem L. Murēna, pater huiusce, vehementissimē vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; quī rēx sibi aliquot annīs sūmptīs ad cōnfīr5 mandās ratiōnēs et cōpiās bellī tantum spē cōnātūque valuit ut sẽ Oceanum cum Ponto, Sertōri copias cum suis coniunctūrum putaret. 33. Ad quod bellum duobus cōnsulibus ita missīs ut alter Mithridatem persequeretur, alter Bithyniam tuerētur, alterius rēs et terrā et mari calamitōsae 10 vehementer et opēs rēgis et nōmen auxērunt; L. Lūculli vērō rēs tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorārī possit neque maiōre consiliō et virtute gestum. Nam cum tōtīus impetus bellī ad Cỹzicēnōrum moenia constitisset eamque urbem sibi Mithridātēs Asiae iānuam 15 fore putāsset quã effractā et revolsā tōta patēret provincia, perfecta a Lucullō haec sunt omnia ut urbs fidēlissimōrum sociōrum defenderētur et omnēs cōpiae rēgis diuturnitāte obsessiōnis cōnsumerentur. Quid? illam pugnam nāvālem ad Tenedum, cum contentō cursū ācerrimīs ducibus hos20 tium classis Italiam spē atque animis inflāta peteret, mediocrī certamine et parvā dīmicātiōne commīssam arbitrāris? Mittō proelia, praetereō oppugnātiōnēs oppidōrum; expulsus rēgnō tandem aliquandō tantum tamen consiliō atque auctoritāte valuit ut sẽ rēge Armeniōrum adiunctō novis 25 opibus cōpiīsque renovārit.

16. Ac sĩ mihi nunc dē rēbus gestis esset nostri exercitus imperātōrisque dicendum, plurima et maxima proelia commemorare possem; sed nōn id agimus.

34. Hoc dico: Si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex contemnendus 30 fuisset, neque tanta cūra senātus et populus Rōmānus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset neque tantā glōria L. Lucullus, neque vērō eius belli conficiendum exitum tantō studiō populus Rōmānus ad Cn. Pompēium

« IndietroContinua »