Immagini della pagina
PDF
ePub

tor esset, quibus si nōn adiuvantibus, at cōniventibus certē spērāret sẽ posse eludere in illis suis cogitātis furōribus: cuius illi cōnātūs, ut ipse ratiocinābātur, nec cuperent reprimere, si possent, cum tantum beneficium ei sẽ dēbēre 5 arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis scelerātissimi conrōborātam iam vetustate audaciam. 33. An vērō, iudicēs, vōs sōli ignōrātis, vōs hospites in hac urbe versāminī, vestrae peregrinantur aurēs neque in hōc pervagātō civitātis sermōne versantur, quas ille lēgēs, sī 10 lēgēs nōminandae sunt ac nōn facēs urbis, pestēs rei pūblicae, fuerit impositūrus nōbis omnibus atque inūstūrus? Exhibe, exhibe, quaesō, Sexte Clōdī, librārium illud lēgum vestrārum, quod tē aiunt eripuisse ē domō et ex mediis armis turbāque nocturnā tamquam Palladium sustulisse, ut 15 praeclārum vidēlicet mūnus atque instrumentum tribūnātūs ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribūnātum gereret, deferre possēs. Et aspēxit mē illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minābātur. Movet mē quippe lumen curiae.

20

13. Quid? tu mē tibi irātum, Sexte, putās, cuius tū inimicissimum multō crūdēlius etiam pūnītus es, quam erat hūmānitātis meae postulāre? Tū P. Clōdi cruentum cadāver ēiēcistī domō, tū in pūblicum abiēcistī, tū spoliātum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lig25 nīs sēmiūstilātum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. Quā rē, etsi nefāriē fēcisti, tamen, quoniam in meō inimicō crūdēlitātem exprōmpsisti tuam, laudāre nōn possum, īrāsci certē nōn dēbeō.

2. Milo would not be benefited by the death of Clodius. (34.)

34. Audistis, iudices, quantum Clōdi interfuerit occidi 30 Milōnem: convertite animos nunc vicissim ad Milōnem. Quid Milōnis intererat interfici Clōdium? quid erat cur

Milō nōn dicam admitteret, sed optāret? 'Obstābat in spē cōnsulātūs Milōni Clōdius.' At eō repugnante fiēbat, immō vērō eō fiebat, magis, nec mē suffrāgātōre meliōre ūtēbātur quam Clōdiō. Valēbat apud võs, iūdicēs, Milōnis ergā mē 5 remque publicam meritōrum memoria, valēbant precēs et lacrimae nostrae, quibus ego tum vōs mirificē movēri sentiēbam, sed plūs multō valēbat periculōrum impendentium timor. Quis enim erat civium qui sibi solūtam P. Clodi praetūram sine maximō rērum novārum metū prōpōneret? IO Solūtam autem fore vidēbātis, nisi esset is cōnsul, qui eam auderet possetque constringere. Eum Milōnem unum esse cum sentiret universus populus Romānus, quis dubitaret suffrāgiō suō sē metū, perīculō rem pūblicam līberāre? At nunc, Clōdiō remōtō, ūsitātis iam rēbus enitendum est 15 Milōni, ut tueātur dignitātem suam; singulāris illa et huic ūni concessa glōria, quae cotidiē augēbātur frangendīs furōribus Clōdiānīs, iam Clōdi morte cecidit. Vōs adepti estis, ne quem civem metuerētis; hic exercitātiōnem virtutis, suffrāgātiōnem cōnsulātūs, fontem perennem glōriae 20 suae perdidit. Itaque Milōnis consulātus, qui vivō Clōdiō labefactāri non poterat, mortuō denique temptāri coeptus Nōn modo igitur nihil prōdest, sed obest etiam Clōdi mors Milōni.

est.

3. Milo had no cause to hate Clodius; Clodius had every reason for hating Milo. (35.)

35. 'At valuit odium, fēcit īrātus, fēcit inimicus, fuit ultor 25 iniuriae, pūnitor dolōris sui.' Quid? si haec non dicō maiōra fuērunt in Clōdiō quam in Milōne, sed in illō maxima, nūlla in hoc, quid voltis amplius? Quid enim ōdisset Clōdium Milō, segetem ac materiam suae glōriae, praeter hoc civile odium, quo omnīs improbōs ōdimus? Ille 30 erat ut ōdisset primum defēnsōrem salūtis meae, deinde vexātōrem furōris, domitōrem armōrum suōrum, postrēmō

etiam accūsātōrem suum. Quō tandem animō hoc tyrannum illum tulisse creditis? quantum odium illīus et in homine iniūstō quam etiam iūstum fuisse?

Clodius'

4. Consider the conduct of the accused and the accuser.
life has been one of violence.
only when the laws have failed.

Milo has employed violence

Milo has let slip all chances

to kill Clodius. Milo killed Clodius just when he had no interest in doing so. (36-43.)

14. 36. Reliquum est ut iam illum nātūra ipsius cōn5 suētūdōque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. Nihil per vim umquam Clōdius, omnia per vim Milō.' Quid? ego, iudicēs, cum maerentibus vōbis urbe cessi, iudiciumne timui, nōn servōs, nōn arma, nōn vim? Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniūsta 10 eiciendi? Diem mihi, crēdō, dixerat, multam inrogārat, actiōnem perduelliōnis intenderat, et mihi vidēlicet in causā aut malā aut meā, nōn et praeclarissima et vestrā, iudicium timendum fuit. Servōrum et egentium et facinorōsōrum armis meōs civis, meis cōnsiliis periculisque servātōs, prō 15 mē obici nōlui. 37. Vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortēnsium, lūmen et ōrnamentum rei publicae, paene interfici servōrum manū, cum mihi adesset; qua in turbā C. Vibiēnus senātor, vir optimus, cum hoc cum esset ūnā, ita est mulcātus, ut vitam āmiserit. Itaque quandō illius posteā 20 sica illa, quam à Catilina acceperat, conquievit? Haec intenta nobis est, huic ego vōs obici prō mē nōn sum passus, haec insidiāta Pompēiō est, haec viam Appiam, monumentum sui nōminis, nece Papīri cruentāvit, haec eadem longō intervallo conversa rursus est in mē; nuper quidem, 25 ut scītis, mē ad rēgiam paene cōnfēcit. 38. Quid simile Milōnis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium dētrahi nōn posset, vi oppressam civitātem teneret. Quem si interficere voluisset, quantae quotiens

occasiones, quam praeclarae fuerunt! Potuitne, cum domum ac deōs penātīs suōs illō oppugnante defenderet, iūre

[graphic][merged small]

sē ulcisci, potuitne civi egregiō et virō fortissimō, P. Sēstiō, conlēgā suō, volnerātō, potuitne Q. Fabricio, virō optimō, 5 cum dē reditū meō legem ferret, pulsō, crūdēlissimā in forō

caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnātā domō, potuitne illo die, quō est lāta lēx dē mē, cum tōtīus Ītaliae concursus, quem mea salūs concitārat, facti illius glōriam libēns āgnōvisset, ut, etiam si id 5 Milō fēcisset, cūncta civitās eam laudem prō suā vindicāret? 15. 39. At quod erat tempus? Clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clōdiō, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senātūs, dēfēnsor vestrae voluntatis, patrōnus publici consensus, restitūtor salūtis meae; septem praeIo tōrēs, octō tribūni plēbei illius adversarii, dēfēnsōrēs mei; Cn. Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senātus omnis dē salūte mea gravissimam et ōrnātissimam secutus est, qui populum Romānum est cohortatus; qui cum decrētum dē mē Capuae fecisset, ipse 15 cunctae Italiae cupienti et eius fidem implōranti signum dedit, ut ad mē restituendum Romam concurreret; omnia dēnique in illum odia cīvium ārdēbant dēsīderiō meī, quem qui tum interēmisset, nōn dē impūnitāte eius, sed dē praemiis cōgitārētur. 40. Tum sẽ Milo continuit et P. Clodium in 20 iudicium bis, ad vim numquam vocavit. Quid? privātō Milōne et reō ad populum accusante P. Clōdiō, cum in Cn. Pompeium prō Milōne dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio, sed etiam causa illius opprimendi fuit? Nūper vērō cum M. Antōnius summam spem salūtis 25 bonis omnibus attulisset gravissimamque adulēscēns nōbilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque iilam bēluam, iudici laqueōs declinantem, iam inrētītam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortālēs, fuit! Cum se ille fugiēns in scālārum tenebrās abdidisset, 30 magnum Milōni fuit cōnficere illam pestem nullā suā invidia, M. vērō Antōnī maximā glōria? 41. Quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta inrūpisset, gladiōs dēstringendōs, lapides iaciendōs

« IndietroContinua »