Immagini della pagina
PDF
ePub

bene meritōs dē rē pūblicā civis, viri fortis nē suppliciis quidem movēri ut fortiter fecisse paeniteat.

4. Still, gratitude is due to the gods alone, who have directed all things, and who alone were strong enough to withstand Clodius. (83-91.)

83. Quam ob rem ūterētur eādem confessiōne T. Annius, qua Ahāla, quā Nāsica, quã Opimius, quã Marius, quā nōs5 met ipsi, et, si grāta rēs pūblica esset, laetārētur; si ingrāta, tamen in gravi fortūnā cōnscientiā suā nīterētur.

Sed huius benefici grātiam, iūdicēs, Fortūna populi Rōmānī et vestra fēlicitās et di immortālēs sibi dēbērī putant. Nec vērō quisquam aliter arbitrārī potest, nisi qui nūllam 10 vim esse ducit numenque divinum, quem neque imperi nostri magnitūdō neque sōl ille nec caeli signōrumque mōtūs nec vicissitudinēs rērum atque ōrdinēs movent neque, id quod maximum est, maiōrum nostrōrum sapientia, qui sacra, qui caerimōniās, qui auspicia et ipsī sānctissimē coluērunt 15 et nobis suis posteris prōdidērunt.

31. 84. Est, est illa vis profectō, neque in his corporibus atque in hac imbecillitāte nostrā inest quiddam quod videat et sentiat, nōn inest in hoc tantō nātūrae tamque praeclārō mōtū. Nisi forte idcircō nōn putant, quia nōn appāret nec 20 cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem, quā sapimus, quā prōvidēmus, quã haec ipsa agimus ac dicimus, vidēre ac plānē qualis aut ubi sit sentire possimus. Ea vis igitur, quae saepe incredibilis huic urbi felicitātēs atque opēs attulit, aliam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem 25 iniecit, ut vi inrītāre ferrōque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eō, quem sī vicisset, habitūrus esset impūnitātem et licentiam sempiternam. 85. Nōn est hūmānō consiliō, nē mediocri quidem, iudicēs, deōrum immortalium cūrā rēs illa perfecta. Regiōnēs mē hercule ipsae, quae

illam bēluam cadere viderunt, commōsse se videntur et iūs in illō suum retinuisse. Vōs enim iam, Albāni tumuli atque lūci, vōs, inquam, implōrō atque testor, vōsque, Albānōrum obrutae ārae, sacrōrum populi Rōmānī sociae et 5 aequālēs, quas ille praeceps amentia caesis prōstrātisque sanctissimis lūcis substructiōnum insānis mõlibus oppresserat; vestrae tum religiōnēs viguērunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tūque ex tuō ēditō monte Latiāri, sāncte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque Io saepe omni nefāriō stuprō et scelere maculārat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti: vōbis illae, vōbis vestrō in cōnspectū sērae, sed iūstae tamen et debitae poenae solutae sunt. 86. Nisi forte hōc etiam cāsū factum esse dicemus, ut ante ipsum sacrarium Bonae deae, quod est in 15 fundō T. Serti Galli, in primis honesti et ōrnāti adulēscentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet, quō taeterrimam mortem obiret, ut nōn absolūtus iudiciō illō nefāriō vidērētur, sed ad hanc insignem poenam reservātus.

20

32. Nec vērō nōn eadem īra deōrum hanc eius satellitibus iniecit amentiam, ut sine imaginibus, sine cantu atque lūdis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudātiōnibus, sine funere, oblitus cruōre et luto, spoliātus illius suprēmi diēi celebritate, cui cedere inimici etiam solent, ambūrerētur 25 abiectus. Non fuisse crēdō fās clarissimōrum virōrum fōrmās illi taeterrimō parricidae aliquid decoris adferre, neque ullō in locō potius mortem eius lacerārī quam in quō vita esset damnāta. 87. Dūra, mē dius fidius, mihi iam fortūna populi Rōmānī et crūdēlis vidēbātur, quae tot an30 nōs illum in hanc rem publicam insultāre pateretur. Pollūerat stuprō sānctissimās religiōnēs, senātūs gravissima dēcrēta perfrēgerat, pecūniā sē ā iūdicibus palam redēmerat, vexārat in tribūnātū senātum, omnium ōrdinum cōnsēnsū

prō salūte rei publicae gesta resciderat, mē patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberōs, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeiō nefarium bellum indixerat, magistrātuum privātōrumque caedis effecerat, domum mei fratris 5 incenderat, vāstārat Etrūriam, multōs sēdibus ac fortūnis ēiēcerat; instabat, urgēbat; capere eius amentiam civitās, Italia, provinciae, rēgna non poterant; incidebantur iam domi leges, quae nōs servis nostris addicerent; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille adamāsset, quod nōn hōc annō Io suum fore putaret. 88. Obstābat eius cōgitātiōnibus nēmō praeter Milōnem. Illum ipsum, qui poterat obstāre, novō reditū in gratiam sibi devinctum arbitrābātur; Caesaris potentiam suam esse dicebat; bonōrum animōs in meō cāsū contempserat; Milō ūnus urgebat.

15

33. Hic di immortālēs, ut supra dixi, mentem illi perditō ac furiōsō dederunt, ut huic faceret insidias. Aliter perire pestis illa non potuit; numquam illum rēs pūblica suō iūre esset ulta. Senātus, credo, praetorem eum circumscripsisset. Nē cum solebat quidem id facere, in privātō eōdem 20 hoc aliquid profecerat. 89. An consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum Milōne occisō habuisset suōs cōnsulēs; deinde quis in eō praetōre cōnsul fortis esset, per quem tribūnum virtutem cōnsulārem crūdēlissimē vexātam esse meminisset? Oppressisset omnia, possideret, 25 teneret; lēge novā servōs nostrōs libertōs suōs effecisset; postrēmō, nisi eum di immortālēs in eam mentem impulissent, ut homō effēminātus fortissimum virum cōnārētur occidere, hodie rem pūblicam nūllam habērētis. 90. An ille praetor, ille vērō cōnsul, si modo haec templa atque ipsa 30 moenia stāre eō vivō tam diū et cōnsolātum eius exspectāre potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset, cui mortuo ūnus ex suis satellitibus curiam incenderit? Quō quid miserius, quid acerbius, quid lūctuōsius vidimus? templum

sānctitātis, amplitūdinis, mentis, cōnsili pūblici, caput urbis, āram sociōrum, portum omnium gentium, sēdem ab universo populō concessam ūni ōrdini, inflammārī, exscindi, fūnestārī, neque id fierī ā multitūdine imperītā, quamquam 5 esset miserum id ipsum, sed ab ūnō? Qui cum tantum ausus sit ustor prō mortuō, quid signifer prō vivō nōn esset ausūrus? In cūriam potissimum abiēcit, ut eam mortuus incenderet, quam vivus ēverterat. 91. Et sunt qui de viā Appia querantur, taceant de cūriā, et qui ab eō spirante 10 forum putent potuisse defendi, cuius non restiterit cadaveri cūria? Excitāte, excitāte ipsum, si potestis, ab inferis: frangētis impetum vīvī, cuius vix sustinētis furiās insepulti ? Nisi vērō sustinuistis eōs, qui cum facibus ad cūriam concurrerunt, cum fascibus ad Castoris, cum gladiis tōtō forō 15 volitāvērunt. Caedi vidistis populum Rōmānum, cōntiōnem gladiis disturbārī, cum audirētur silentiō M. Caelius, tribūnus plebis, vir et in rē pūblica fortissimus, in susceptā causā firmissimus, et bonōrum voluntāti, auctōritāti senātūs dēditus, et in hāc Milōnis sive invidiā sīve fortūnā singu20 lārī, dīvīnā, incrēdibili fidē.

Conclusio

This peroration does not contain the customary appeal to pity. Milo had assumed a defiant attitude which forbade this. Cicero shows great adroitness in extricating himself and his client from the difficulty.

1. The firmness, courage, and resignation of Milo are recalled. Sympathy is evoked by pathetic language and by taking the jurors into the speaker's confidence. (92-98.)

34. 92. Sed iam satis multa dē causā, extrā causam etiam nimis fortasse multa. Quid restat nisi ut ōrem obtesterque vos, iudicēs, ut eam misericordiam tribuātis fortissimo virō, quam ipse non implorat, ego etiam repugnante

[blocks in formation]

hōc et implōrō et exposco? Nōlite, si in nostro omnium flētū nullam lacrimam aspēxistis Milōnis, si voltum semper eundem, si vōcem, si ōrātiōnem stabilem ac non mūtātam vidētis, hōc minus ei parcere: haud sciō an multō etiam sit 5 adiuvandus magis. Etenim si in gladiātōriis pugnis et in infimi generis hominum condicione atque fortūnā timidōs et supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam ōdisse solēmus, fortis et animōsōs et sē acriter ipsōs morti offer

[graphic]

FIG. 28. Gladiator appealing to the Spectators for his Life.

entis servări cupimus, eōrumque nos magis miseret, qui 10 nostram misericordiam non requirunt, quam qui illam efflāgitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus facere dēbēmus! 93. Me quidem, iudicēs, exanimant et interimunt hae vōcēs Milōnis, quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. 'Valeant,' inquit 'valeant civēs mei; sint incolumēs, 15 sint flōrentēs, sint beāti; stet haec urbs praeclara mihique patria carissima, quōquō modō erit merita dē mē; tranquillā rē pūblică mei cīvēs, quoniam mihi cum illis non licet, sine mē ipsi, sed propter me tamen perfruantur. Ego cēdam atque abibō. Si mihi bonā rē pūblica frui nōn licuerit, at

« IndietroContinua »