Immagini della pagina
PDF
ePub

vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus 'intempesta nocte conjurationis principes convocat per M. Porcium Lae. cam: ibique, multa de ignavia eorum questus, docet, '' 'se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat; item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent; seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum obficere."

XXVIII. IGITUR, perterritis ac dubitantibus ceteris, 'C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius, senator, constituere ea nocte paullo post, cum armatis hominibus, sicuti salutatum, introire ad Ciceronem, ac de improviso domi suae imparatum confodere. Curius, ubi intellegit quantum periculi consuli impendeat, propere per Fulviam, dolum qui parabatur enunciat. Ita illi, janua prohibiti, tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul, ac dolore injuriae, novarum rerum cupidam, quod, Sullae dominatione, agros bonaque omnia amiserat; praeterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; nonnullos ex "Sullanis colonis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.

XXIX. EA cum Ciceroni nunciarentur, 10ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis "privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manlii quantus, aut quo consilio foret, satis compertum habebat, "rem ad senatum refert, jam antea 13volgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque "in atroci negotio solet, senatus decrevit, DARENT OPERAM CONSULES, NE QUID RESPUBLICA DETRIMENTI CAPERET. 15Ea potestas per senatum, more

Romano, magistratui maxuma permittitur; exercitum parare, bellum gerere, coërcere omnibus modis socios atque civis; domi militiaeque 'imperium atque judicium summum habere : aliter, sine populi jussu, nulli earum rerum consuli jus est.

XXX. Post paucos dies L. Saenius, senator, in senatu litteras recitavit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat; in quibus scriptum erat, C. Manlium arma cepisse, cum magna multitudine, 3ante diem vi. Kalendas Novembris. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nunciabant; alii conventus 'fieri, arma portari, "Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur, "senati decreto, Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam 'circumque loca, missi ii utrique 10ad urbem imperatores erant; impediti, ne triumpharent, "calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. 12Sed praetores, 13Q. Pompeius Rufus Capuam, 14Q. Metellus Celer in agrum Picenum; iisque 15permissum, "uti 16pro tempore atque periculo exercitum compararent." Ad hoc, "si quis indicavisset de conjuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et "sestertia centum; 1; libero impunitatem ejus rei, et sestertia ducenta;" itemque, “uti 19gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur, pro cujusque opibus; Romae per totam urbem vigiliae haberentur, iisque minores magistratus praeesent."

XXXI. QUIBUS rebus permota civitas, atque immutata urbis facies: ex summa laetitia atque "lascivia, quae "diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare; neque loco, nec homini cuiquam satis credere; neque bellum gerere, neque pacem habere ; suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc, mulieres,

quibus, reipublicae magnitudine, belli timor insolitus, 'adflictare sese; manus supplices ad coelum tendere; miserari parvos liberos; rogitare; omnia pavere; superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, 'tamen etsi praesidia parabantur, et ipse 'lege Plautia interrogatus ab L. Paullo. "Postremo, dissimulandi caussa, atque sui expurgandi, sicuti jurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive 'praesentiam ejus timens, seu ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae ; "quam postea scriptam edidit. Sed, ubi ille 12adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare," Patres conscripti ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita ab adolescentia vitam instituisse, ut 13omnia bona in spe haberet : : ne aestumarent, sibi patricio homini, 14 cujus ipsius atque majorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita republica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae." Ad hoc maledictia alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: "Quoniam quidem circumventus," inquit, "ab inimicis praeceps agor, "incendium meum ruina restinguam.”

16.

XXXII. DEIN se ex curia domum proripuit ; ibi multa secum ipse volvens; quod neque insidiae consuli procedebant, et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, "optumum factum credens, exercitum augere, ac prius, quam legiones scriberentur, antecapere quae bello usui forent; "nocte intempesta "cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo, ceterisque quorum cognoverat promtam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias

consuli maturent, caedem, incendia, aliaque belli facinora

parent: sese 'prope diem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum haec Romae geruntur, C. Manlius 'ex suo numero ad Marcium Regem mittit, 'cum mandatis hujuscemodi :

XXXIII. "DEOs hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse, neque quo periculum *homini faceremus, sed uti corpora nostra ab injuria tuta forent; qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate foeneratorum, "plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis, expertes sumus: neque cuiquam nostrum licuit, more majorum, lege uti, neque, amisso patrimonio, liberum corpus habere; tanta saevitia foeneratorum atque *praetoris fuit. Saepe 'majores vestrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis "inopiae opitulati sunt: ac novissume, memoria nostra, propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, "argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota, aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum caussa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt: sed libertatem, quam 13nemo bonus, nisi cum anima simul, amittit. Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus; legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis: neve eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus, 15quonam modo ulti maxume sanguinem nostrum pereamus."

XXXIV. AD haec Q. 16Marcius: "Si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populumque Romanum semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit." At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea "optumo cuique, litteras mittit : "se falsis criminibus circumventum,

quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, 'Massiliam in exilium proficisci; non 'quo sibi tanti sceleris conscius; sed uti respublica quieta foret, neve 3ex sua contentione seditio oriretur." Ab his longe diversas litteras Q. Catulus in senatu 'recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat: earum exemplum infra scriptum.

XXXV. "L. CATILINA Q. Catulo S. "Egregia tua fides, re cognita, gratam in magnis periculis fiduciam commendationi meae tribuit. Quamobrem defensionem in novo consilio non statui parare; satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, 'quam, 1ome dius fidius, veram licet cognoscas. Injuriis contumeliisque concitatus, quod, "fructu laboris industriaeque meae privatus, 12statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi: non quin aes ali. enum 13meis nominibus ex possessionibus solvere possem, cum alienis nominibus liberalitas Orestillae, suis filiaeque copiis, persolveret: sed quod "non dignos homines honore honestatos videbam, meque falsa suspicione alienatum sentiebam. 16Hoc nomine satis honestas, pro meo casu, spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere vellem, nunciatum est, vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo, tuaeque fidei trado: "eam ab injuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto."

XXXVI. SED ipse, paucos dies commoratus apud C. Flaminium Flammam "in agro Arretino, dum vicinitatem, antea sollicitatam, armis exornat, 20cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta; senatus "Catilinam et Man. lium hostes judicat; ceterae multitudini diem statuit, ante quam "sine fraude liceret ab armis discedere, "praeter rerum capitalium condemnatis," Praeterea decernit, "uti

« IndietroContinua »