Immagini della pagina
PDF
ePub

in Asia 'Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. "Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent ; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his "artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum, ubi *pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, 1ofortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad "optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines 12arant, navigant, aedificant, 13virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti "peregrinantes, transegere; "quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego

vitam mortemque "juxta aestumo, "quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque 18 frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Sed, 2oin magna copia rerum, aliud alii natura iter ostendit.

III. PULCHRUM est bene facere reipublicae: etiam "bene dicere haud 23absurdum est. Vel расе, vel bello, clarum fieri licet et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere primum, quod facta 28dictis sunt exaequanda : dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia "putant: ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat,

aequo animo accipit; 'supra ea, veluti ficta, pro falsis du. cit. Sed ego adolescentulus, initio, sicuti plerique, 'studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa fuere. 'Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen, inter tanta vitia, imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. IGITUR, ubi animus ex 'multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium, secordia atque desidia 'bonum otium conterere; neque vero agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, aetatem agere: sed, a quo incepto studio me ambitio mala deti. nuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani "carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere: eo magis, quod mihi a spe, metu, 12partibus reipublicae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, quam verissume potero, "paucis absolvam : nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. LUCIUS CATILINA, "nobili genere natus, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab 16 adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis, grata fuere; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cuique credibile est : animus audax, subdolus, 19varius, cujus rei libet 20 simulator ac dissimulator : alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: "satis loquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia,

1

nimis alta semper cupiebat. Hunc, 'post dominationem Lucii Sullae, lubido maxuma invaserat reipublicae ca. piundae ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopia rei familiaris, et conscientia scelerum ; quae utraque 'his artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere, ac, paucis, 'instituta majorum domi militiaeque ; 1oquomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint; ut, paullatim immutata, ex pulcherruma, pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

VI. URBEM Romam, "sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aenea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his 13Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, "sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, "dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes; incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed, postquam 17res eorum 18civibus, moribus, agris aucta, satis prospera, satisque pollens videbatur; sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello 2otentare: pauci ex amicis auxilio esse ; nam ceteri, metu "perculsi, a periculis aberant. At Romani, domi militiaeque intenti, "festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam parentesque armis tegere: post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis quam accipiundis beneficiis, amicitias parabant. Imperium 24legitimum, "nomen imperii regium ha

bebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum, reipublicae 'consultabant: hi, vel aetate, vel curae similitudine, PATRESs appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod, initio, 3conservandae libertatis, atque augendae reipublicae fuerat, in superbiam 'dominationemque "convertit; immutato more, annua imperia, binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

VII. SED ea tempestate 'coepere se quisque extollere, magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus 1oboni, quam mali, suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, "adepta libertate, quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. Jam primum juventus, simul laboris ac 13belli patiens erat, in castris "per usum militiam discebat: magisque in decoris armis et "militaribus equis, quam in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. Igi. tur talibus viris non 16labos insolitus, non locus ullus asper, aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: 17virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: 18sese quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat : eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniae liberales erant: gloriam ingentem, "divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis 2maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes, natura munitas, pugnando ceperit, "ni ea res longius ab incepto traheret.

2

VIII. SED profecto Fortuna in omni re dominatur; ea *res cunctas, ex lubidine magis quam ex vero, 25celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere ; verum ali. quanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed, quia

provenere ibi 'scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum verbis 2eam potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano nunquam ea copia fuit: quia 'prudentissimus quisque negotiosus maxume erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; 'optumus quisque facere, quam dicere; sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare, malebat.

• IX. IGITUR domi militiaeque boni mores colebantur ; concordia maxuma, minuma avaritia erat; jus bonumque apud eos, non legibus magis quam natura, valebat. 10Jurgia, discordias, simultates, cum hostibus exercebant: ci. ves cum civibus de virtute certabant: in "suppliciis deo. rum magnifici, domi parci, 12in amicis fideles erant. Dua bus his artibus, audacia in bello, 13ubi pax evenerat, ae quitate, seque remque publicam curabant. Quarun rerum ego maxuma documenta haec habeo; quod sae pius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, bello excesserant, quam qui signa relinquere, aut, pulsi, loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis, quam metu, imperium "agitabant, et, accepta injuria, ignoscere, quam persequi, malebant.

1

X. SED, ubi labore atque justitia respublica crevit, 13reges magni bello domiti, nationes ferae, et populi ingentes vi subacti, 20Carthago, aemula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant; saevire Fortuna, ac miscere omnia, coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium, divitiae "optandae aliis, oneri miseriaeque fuere. Igitur priino pecuniae, deinde imperii cupido crevit: ea qua.

« IndietroContinua »