Immagini della pagina
PDF
ePub

XI. Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnes copias eduxit: nec Flaccus consulesque certamen detrectavêre. Instructis utrimque exercitibus in ejus pugnæ casum, in quâ urbs Roma victori præmium esset, imber in5 gens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit, ut vix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore, quàm hostium, metu. Et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit: ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. In reli10 gionem ea res apud Pœnos versa est: auditaque vox Hannibalis fertur," Potiundæ sibi urbis Romæ modò mentem non "dari, modò fortunam." Minuêre etiam spem ejus et aliæ, parva magnaque, res: magna illa, quòd, quum ipse ad monia urbis Romæ armatus sederet, milites sub vexillis in sup15 plementum Hispaniæ profectos audivit: parva autem, quòd per eos dies eum forte agrum, in quo ipse castra haberet, venîsse, nihil ob id deminuto pretio, cognitum ex quodam captivo est. Id verò adeò superbum atque indignum visum, ejus soli, quod ipse bello captum possideret haberetque, in20 ventum Romæ emptorem; ut, extemplo vocato præcone, tabernas argentarias, quæ circa forum Romanum tunc essent, jusserit venire. His motus ad Tutiam fluvium castra retulit, sex millia passuum ab Urbe inde ad lucum Feroniæ pergit ire, templum eâ tempestate inclytum divitiis. Capena25 tes aliqui accolæ ejus erant ; primitas frugum eò donaque alia pro copiâ portantes, multo auro argentoque id exornatum habebant. His omnibus donis tum spoliatum templum: æris acervi, quum rudera milites religione inducti jacerent, post profectionem Hannibalis, magni inventi. Hujus populatio tem30 pli haud dubia inter scriptores est. Coelius, Romam euntem ab Ereto divertisse eò Hannibalem, tradit: iterque ejus abReate, Cutiliisque, et ab Amiterno orditur: ex Campaniâ in Samnium, inde in Pelignos pervenisse; præterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transîsse; inde Albensi 35 agro in Marsos, hinc Amiternum, Forulosque vicum venisse. Neque ibi error est, quòd tanti exercitûs vestigia intra tam brevis ævi memoriam potuerint confundi: îsse enim eâ constat. Tantùm id interest, veneritne eo itinere ad Urbem, an ab Urbe in Campaniam redierit.

[blocks in formation]

CN. FULVIUS proconsul, cum exercitu, ab Hannibale ad Herdoneam cæsus est. Meliore eventu a Claudio Marcello consule adversus eumdem ad Numistronem pugnatum est inde Hannibal noctu recessit. Marcellus insecutus est, et subinde cedentem pressit, donec confligeret. Priore pugnâ Hannibal superior fuit, Marcellus insequenti. Fabius Maximus pater consul Tarentinos per proditionem recepit. In Hispania ad Bæeulam Scipio cum Hasdrubale Hamilcaris conflixit, et vicit. Inter alia captum puerum regalem eximia formæ ad avunculam Massinissam cum donis dimisit. Claudius Marcellus, T. Quintius Crispinus, consules, speculandi causâ progressi e castris, insidiis ab Hannibale circumventi sunt. Marcellus occisus fuit; Crispinus fugit. Res præterea a P. Svipicio prætore adversus Philippum et Achæos gestas continet. XXXVI. Lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita centum triginta septem millia, centum et octo: ex quo numero apparuit, quantum hominum tot prœliorum adversa fortuna populo Romano abstulisset. XXXIX, &c. Hasdrubal, qui cum exercitu novo transcenderat Alpes, ut se Hannibali conjungeret, cum millibus hominum quinquaginta sex cæsus est, M. Livii consulis ductu, sed non minore operâ Claudii Neronis consulis ; XLIII. Qui, quum Hannibali oppositus esset, relictis castris, ita ut hostem falleret, cum electâ manu profectus, Hasdrubalem circumvenit. [CAP. I-LI. U. c. 542-545. A. c. 210-207.]

[v. c. 544.

.208.]

XXXVI. De Hasdrubalis adventu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primùm legati nuntiaverant, eum in Galliam transgressum; erectosque adventu ejus, quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. Missi deinde cum iis legati ab Româ Sex. Antistius et M. Ræcius ad rem in- ? spiciendam, retulerant, misisse se cum Massiliensibus ducibus, qui per hospites eorum, principes Gallorum, omnia explorata referrent. Pro comperto habere, Hasdrubalem, ingenti jam coacto exercitu, proximo vere Alpes trajectu- 10 rum; nec tum eum quidquam aliud morari, nisi quòd clausæ hieme Alpes essent. In locum M. Marcelli P. Ælius Pætus augur creatus inauguratusque ; et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marcii,

[v. c. 545. A. c. 207.]

qui biennio antè mortuus erat. Hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. Censa civium capita centum triginta septem millia, centum et octo: minor aliquantò numerus, 5 quàm qui ante bellum fuerat. Eo anno [primùm, ex quo Hannibal in Italiam venisset] comitium tectum esse, memoriæ proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab ædilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio; et plebejis ludis biduum instauratum ab Q. Mamilio et M. Cæcilio Metello ædilibus plebis. Et tria signa ad Cereris iidem dederunt et Jovis epulum fuit ludorum causâ. Consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Livius iterum, qui, quia jam designati provincias sortiti erant, prætores sortiri jusseČ. Hostilio urbana evenit: addita et peregrina, ut 15 tres in provincias exire possent: A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit. Summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa, ut binæ consulum essent; quatuor Hispania haberet; tres prætores binas, in Siciliâ, in Sardiniâ, et Galliâ; duas C. Terentius in 20 Etruriâ; duas Q. Fulvius in Bruttiis; duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos; unam C. Hostilius Tubulus Capua; duæ urbanæ ut scriberentur. Primis quatuor legionibus populus tribunos creavit : in cæteras consules mise

25

runt.

runt.

;

XXXVII. Priusquam consules proficiscerentur, novemdiale sacrum fuit, quia Vejis de cœlo lapidaverat. Sub unius prodigii (ut fit) mentionem, alia quoque nuntiata Minturnis ædem Jovis et lucum Maricæ, item Atellæ murum et portam, de cœlo tacta. Minturnenses, terribilius 30 quod esset, adjiciebant, sanguinis rivum in portâ fluxisse: et Capuæ lupus, nocte portam ingressus, vigilem laniaverat. Hæc procurata hostiis majoribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum: inde iterum novemdiale instauratum, quòd in Armilustro lapidibus visum plu35 ere. Liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum, Frusinone infantem natum esse quadrimo parem; nec magnitudine tam mirandum, quàm quòd is quoque, ut Sinuessæ biennio antè, incertus, mas an fœmina esset, natus erat. Id verò aruspices, ex Etruriâ acciti, fœdum ac turpe prodigium 40 dicere: extorrem agro Romano, procul terræ contactu, alto mergendum. Vivum in arcam condidêre, provectumque in mare projecerunt. Decrevêre item pontifices, ut virgines ter

novenæ, per Urbem euntes, carmen canerent. Id quum in Jovis Statoris æde discerent, conditum ab Livio poëtâ, carmen, tacta de cœlo ædes in Aventino Junonis Reginæ prodigiumque id ad matronas pertinere, aruspices quum respondissent, donoque Divam placandam esse; ædilium curulium 5 edicto in Capitolium convocatæ, quibus in urbe Romanâ, intraque decimum lapidem ab urbe, domicilia essent, ipsæ inter se quinque et viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipem conferrent. Inde donum pelvis aurea facta, lataque in Aventinum, purèque et castè a matronis sacrificatum. 10 Confestim ad aliud sacrificium eidem Divæ ab decemviris edicta dies, cujus ordo talis fuit: ab æde Apollinis boves fœminæ albæ duæ portâ Carmentali in urbem ductæ : post eas duo signa cupressea Junonis Reginæ portabantur: tum septem et viginti virgines, longam indutæ vestem, carmen 15 in Junonem Reginam canentes ibant, illâ tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur. Virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laureâ, prætextatique. A portâ Jugario vico in forum venêre in foro pompa constitit; et, per manus 20 reste datâ, virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt: inde vico Tusco Velabroque, per Boarium Forum, in Clivum Publicium atque ædem Junonis Reginæ perrectum : ibi duæ hostiæ ab decemviris immolatæ, et simulacra cupressea in ædem illata.

25

XXXVIII. Diis ritè placatis, delectum consules habebant acriùs intentiùsque, quàm prioribus annis quisquam meminerat habitum: nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu; et minus juventutis erat, unde scriberent milites. Itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam 30 vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant: quibus recusantibus, edixêre in diem certam, ut, quo quisque. jure vacationem haberet, ad senatum deferret. Eâ die hi populi ad senatum venerunt: Ostiensis, Alsiensis, Antias, Anxuras, Minturnensis, Sinuessanus, et ab Supero Mari Se-35 nensis. Quum vacationes suas quisque populus recitaret; nullius, quum in Italiâ hostis esset, præter Antiatem Ostiensemque, vacatio observata est: et earum coloniarum juniores jurejurando adacti, supra dies triginta non pernoctaturos se esse extra mania coloniæ suæ, donec hostis in Italiâ es- 40 set. Quum omnes censerent, primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum (nam et Hasdrubali occurren

dum esse descendenti ab Alpibus, ne Gallos Cisalpinos, neve Etruriam, erectam in spem rerum novarum, sollicitaret; et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis, atque obviàm fratri ire, posset), Livius 5 cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus: "collegam ex duobus consularibus egregiis exerciti66 bus, et tertio, cui Q. Claudius Tarenti præesset, electio66 nem habere" intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. Senatus liberam potestatem consulibus 10 fecit, et supplendi unde vellent, et eligendi de omnibus exercitibus, quos vellent, permutandique, et ex provinciis, quos e re publicâ censerent esse, traducendi. Ea omnia cum summâ concordiâ consulum acta. Volones in undevicesimam et vicesimam legiones scripti. Magni roboris auxilia 15 ex Hispaniâ quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt: octo millia Hispanorum Gallorumque, et duo millia de legione militum, equitum mille, mixtos Numidas Hispanosque M. Lucretium has copias navibus adduxisse: et sagittariorum funditorumque ad qua20 tuor millia ex Siciliâ C. Mamilium misisse.

66

[ocr errors]

:

XXXIX. Auxerunt Romæ tumultum literæ ex Galliâ al

latæ ab L. Porcio prætore: "Hasdrubalem movisse ex hibernis, et jam Alpes transire: octo millia Ligurum, con66 scripta armataque, conjunctura se transgresso in Italiam 25 esse, nisi mitteretur in Ligures, qui eos bello occuparet: 66 se, cum invalido exercitu, quoad tutum putaret, progres"surum." Hæ literæ consules, raptim confecto delectu, maturiùs, quàm constituerant, exire in provincias coëgerunt, eâ mente, ut uterque hostem in suâ provinciâ contineret, 30 neque conjungi, aut conferre in unum vires pateretur. Plurimùm in eam rem adjuvit opinio Hannibalis: quòd, etsi eâ æstate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quæ ipse in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium, cum hominibus locisque pugnando per quinque menses ex35 hausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat. Ea tardiùs movendi ex hibernis causa fuit. Cæterùm Hasdrubali et suâ et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuêre. Non enim receperunt modò Arverni eum, deincepsque aliæ Gallicæ atque Alpinæ gentes; 40 sed etiam secutæ sunt ad bellum: et quum per munita pleraque transitu fratris, quæ antea invia fuerant, ducebat; tum etiam, duodecim annorum assuetudine perviis Alpibus

« IndietroContinua »