Immagini della pagina
PDF
ePub

tum cæteri servaverant reges) viritim suffragium éádem ví eodemque jure promiscuè omnibus datum est: sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocahantur primi; octoginta inde primæ classis centuriæ ibi si 5 variaret, quod rarò incidebat, ut secundæ classis vocarentur: nec ferè unquam infrà ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem, qui nunc est, post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero, centuriis juniorum seniorumque, ad institutam ab 10 Servio Tullio summam non convenire: quadrifariam enim urbe divisâ regionibus collibusque, quæ habitantur partes, Tribus eas appellavit; ut ego arbitror, ab tributo; nam ejus quoque æqualiter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque hæ tribus ad centuriarum distributionem 15 numerumque quidquam pertinuêre.

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latæ cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in Campo Martio primâ luce adessent. Ibi in- 20 structum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit: idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus

est.

Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adjicit scriptorum antiquissimus, Fabius Pictor, eorum, qui ferre arma possent, eum numerum fuisse. Ad eam multi- 25

tudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque: inde deinceps auget Esquilias: ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. Aggere et fossis et muro circumdat urbem: ita pomœrium profert. Pomarium, verbi vim solam intuentes, postmærium 30 interpretantur esse. Est autem magis circa murum locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, quâ murum ducturi erant, certis circà terminis inauguratò consecrabant; ut neque interiore parte ædificia manibus continuarentur, quæ nunc vulgò etiam conjungunt; et extrinsecus puri ali- 35 quid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quòd post murum esset, quàm quòd murus post id, pomarium Romani appellârunt: et in urbis incremento, semper, quantùm mœnia processura erant, tantùm termini hi consecrati proferebantur. 40

XLV. Auctâ civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes acquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Jam tum erat inclytum Di5anæ Ephesiæ fanum: id communiter a civitatibus Asiæ factum fama ferebat. Quum consensum Deosque consociatos laudaret mirè Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publicè privatimque hospitia amicitiasque de industriâ junxerat; sæpe iterando eadem, perpulit tandem, ut Romæ fa10 num Dianæ populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio, caput rerum Romam esse; de quo toties armis certatum fuerat. Id quamquam omissum jam ex omnium curâ Latinorum, ob rem toties infeliciter tentatam armis, videbatur; uni se ex Sabinis fors dare visa est privato 15 consilio imperii recuperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patrifamiliæ dicitur, mirandâ magnitudine ac specie. Fixa per multas ætates cornua in vestibulo templi Dianæ monumentum ei fuêre miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est et cecinêre vates, cujus civitatis eam civis Dianæ 20 immolâsset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianæ. Sabinus, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianæ, et ante áram statuit. Ibi antistes Romanus, quum eum magnitudo victimæ celebrata famâ movisset, memor 25 responsi, Sabinum ita alloquitur : "Quidnam tu, hospes, (6 paras?" inquit, "inceste sacrificium Dianæ facere? "Quin tu antè vivo perfunderis flumine? Infimâ valle præ"fluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet ritè facta, ex templo 30 descendit ad Tiberim. Interea Romanus immolat Dianæ bovem id mirè gratum regi atque civitati fuit.

XLVI. Servius, quamquam jam usu haud dubium regnum possederat, tamen, quia interdum jactari voces a juvene Tarquinio audiebat, se injussu populi regnare, conciliatâ priùs 35 voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum, "vellent, juberentne, se regnare?" tantoque consensu, quanto haud quisquam alius ante, rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem affectandi regni minuit: immo eò impensiùs, quia de agro plebis ad40 versâ Patrum voluntate senserat agi, criminandi Servii apud Patres, crescendique in curiâ sibi occasionem datam ratus est, et ipse juvenis ardentis animi, et domi uxore Tulliâ in

quietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut tædio regum maturior veniret libertas; ultimumque regnum esset, quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius (Prisci Tarquinii regis filius neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus, 5 filium ediderim) fratrem habuerat Aruntem Tarquinium, mitis ingenii juvenem. His duobus, ut antè dictum est, duæ Tulliæ, regis filiæ, nupserant, et ipsæ longè dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio jungerentur, fortunâ, credo, populi Romani, quò 10 diuturnius Servii regnum esset, constituique civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia, nihil materiæ in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum versa Tarquinium, eum mirari, eum virum dicere, ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quòd, virum nacta, mulie- 15 bri cessaret audaciâ. Contrahit celeriter similitudo eos, ut ferè fit, malum malo aptissimum sed initium turbandi omnia a fœminâ ortum est. Ea, secretis viri alieni assuefacta sermonibus, nullis verborum contumeliis parcere, de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectiùs viduam, et illum 20 cœlibein futurum fuisse contendere, quàm cum impari jungi, ut elanguescendum alienâ ignaviâ esset. Si sibi eum,

quo digna esset, Dii dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat. Celeriter adolescentem suæ temeritatis implet. Aruns Tarquinius et 25 Tullia minor propè continuatis funeribus quum domos vacuas novo matrimonio fecissent, junguntur nuptiis, magis non prohibente Servio, quam approbante.

[u. c. 38. A. c. 714.]

XLVII. Tum verò in dies infestior Tullii senectus, infestius cœpit regnum esse: jam enim ab scelere ad aliud 30 spectare mulier scelus; nec nocte, nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita præterita parricidia essent. "Non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec cum quo taci"ta serviret: defuisse, qui se regno dignum putaret: qui "meminisset, se esse Prisci Tarquinii filium; qui habere, 66 quàm sperare, regnum mallet. Si tu is es, cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello: sin minùs, "eò nunc pejùs mutata est res, quòd istîc cum ignaviâ "est scelus. Quin accingeris? Non tibi ab Corintho, nec "ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri ne-40 66 cesse est. Dii te Penates patriique, et patris imago, et "domus regia, et in domo regale solium, et nomen Tar

tc quinium creat vocatque regem. Aut si ad hæc parum "est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium "juvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios, aut "Corinthum. Devolvere retro ad stirpem, fratri similior, "quàm patri." His aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest; si (quum Tanaquil, peregrina mulier, tantùm moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro, ac deinceps genero, dedisset) ipsa, regio semine orta, nullum momentum in dando adimendoque regno face10 ret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare, minorum maximè gentium, Patres; admonere paterni beneficii, ac pro eo gratiam repetere; allicere donis juvenes tum de se ingentia pollicendo, tum regis criminibus, omnibus locis crescere: postremò, ut jam agendæ rei 15 tempus visum est, stipatus agmine armatorum, in forum irrupit inde, omnibus perculsis pavore, in regiâ sede pro curiâ sedens, patres in curiam per præconem ad regem Tarquinium citari jussit. Convenêre extemplo, alii jam antè ad hoc præparati, alii metu, ne non venisse fraudi 20 esset, novitate ac miraculo attoniti, et jam de Servio actum rati. Ibi Tarquinius, maledicta ab stirpe ultimâ orsus; "Servum, servâque natum, post mortem indignam parentis "sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus Patribus, mulie25 "bri dono regnum occupâsse. Ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, "odio alienæ honestatis ereptum primoribus agrum sordi"dissimo cuique divisisse: omnia onera, quæ communia "quondam fuerint, inclinâsse in primores civitatis: institu30 isse censum, ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna "esset, et parata, unde, ubi vellet, egentissimis largiretur."

66

[ocr errors]

66

XLVIII.

Huic orationi Servius quum intervenisset, trepido nuntio excitatus, extemplo a vestibulo curiæ magnâ voce, "Quid hoc," inquit, "Tarquini, rei est? quâ tu au35" daciâ, me vivo, vocare ausus es Patres, aut in sede con"sidere meâ?" Quum ille ferociter ad hæc, "Se patris "sui tenere sedem, multò, quàm servum, potiorem filium 66 regis regni hæredem: satis illum diu per licentiam elu"dentem insultâsse dominis;" clamor ab utriusque fautori40 bus oritur, et concursus populi fiebat in curiam: apparebatque regnaturum, qui vicisset. Tum Tarquinius, necessitate jam ipsâ cogente ultima audere, multò et ætate et viribus

validior, medium arripit Servium; elatumque e curia in ins feriorem partem per gradus dejicit. Inde ad cogendum senatum in curiam redit. Fit fuga regis apparitorum atque comitum. Ipse propè exsanguis, quum semianimi regio comitatu domum se reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium 5 vicum, ab iis, qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant, interficitur. Creditur, quia non abhorret a cætero scelere, admonitu Tullia id factum: carpento certè (id quod satis constat) in forum invecta, nec reverita cœtum virorum, evocavit virum e curiâ: regemque prima appella- 10 vit: a quo facessere jussa ex tanto tumultu quum se domum reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit; flectenti carpentum dextrâ in Virbium clivum, ut in collem Esquiliarium eveheretur, restitit pavidus, atque inhibuit frenos is, qui jumenta agebat; jacentem- 15 que domine Servium trucidatum ostendit. Fœdum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est: Sceleratum vicum vocant, quo amens, agitantibus Furiis Sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur; partemque sanguinis ac cædis paternæ cruento ve- 20 hiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui quibus iratis, malo regni principio similes prope diem exitus sequerentur. Servius Tullius regnavit annos quatuor et quadraginta, ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis æmulatio esset. Cæterùm id quoque 25 ad gloriam accessit quòd cum illo simul justa ac legitima regna occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse, quidam auctores sunt; ni scelus intestinum liberandæ patriæ consilia agitanti intervenisset.

30

[v. c. 220.

A. c. 539.

XLIX. Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo. cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepulturâ prohibuit, "Romulum quoque insepultum perîsse" dictitans. Primores Patrum, quos Servii rebus favisse credebat, interfecit: conscius deinde, malè quærendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsepsit: neque enim ad jus regni quidquam præter vim habebat; ut qui neque populi jussu, neque auctoribus Patribus, regnaret. Eò accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset: quem ut pluribus in- 40 cuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat; perque eam causam occidere, in exsilium

« IndietroContinua »