Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBRI SECUNDI

CAP. I-XIII. XXIII. XXIV. XXVII-XXXV. XXXIX. XL.

EPITOME LIBRI SECUNDI.

1. BRUTUS jurejurando populum adstrinxit, neminem regnare Roma passuros: 11. Tarquinium Collatinum, collegam suum, propter affinitatem Tarquiniorum suspectum, coëgit consulatu se abdicare, et civitate cedere. v. Bona regum diripi jussit: agrum Marti consecravit, qui Campus Martius nominatus est: adolescentes nobiles, in quibus suos quoque et sororis filios, quia conjuraverant de recipiendis regibus, securi percussit: servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit ; ex cujus nomine vindicta est appellata. vI. Quum adversus reges, qui, contractis Vejentium et Tarquiniensium copiis, bellum intulerant, exercitum duxisset, in acie cum Arunte, filio Superbi, commortuus est: VII. Eumque matronæ annum luxerunt. VIII. P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est. IX. X. Porsena, rex Clusinorum, bello pro Tarquiniis suscepto, quum ad Janiculum venisset, ne Tiberim transiret, virtute Coclitis Horatii prohibitus est; qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit ; et, ponte rupto, armatus se in flumen misit, et ad suos tranavit. XII. Alterum accessit virtutis exemplum a Mucio; qui, quum ad feriendum Porsenam castra hostium intrâsset, occiso scribâ, quem regem esse putabat, comprehensus, impositam altaribus manum, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est; dixitque, tales trecentos esse conjuratos in mortem ipsius regis: quorum admiratione coactus Porsena pacis conditiones ferre, bellum omisit, acceptis obsidibus: XIII. Ex quibus virgo una, Clolia, deceptis custodibus, per Tiberim ad suos tranavit; et, quum reddita esset, a Porsenâ honorificè remissa, equestri statuâ donata Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfugit: ob hoc Claudia tribus adjecta est. Numerus tribuum ampliatus est, ut essent viginti una. Adversus Tarquinium Superbum, cum Latinorum exercitu bellum inferentem, A. Postumius dictator prosperè pugnavit apud lacum Regillum. XXIII, &c. Plebs, quum propter nexos ob æs alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Menenii Agrippæ a seditione revocata est. Idem Agrippa, quum decessisset, propter paupertatem publico impendio elatus est. XXXIII. Tribuni plebis quinque creati sunt. Oppi dum Volscorum Corioli captum est virtute et operâ C. Marcii, qui ob hoc Coriolanus vocatus est. Ti. Atinius, vir de plebe, quum in visu admonitus esset, ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret, et neglexisset, amisso filio, debilis factus, postquam, delatus ad senatum lecticâ, eadem illa indicaverat, usu pedum recepto, domum reversus est. XXXIX. XL. Quum C. Marcius Coriolanus, qui in exsilium erat pulsus, dux Volscorum factus, exercitum hostium urbi Romæ admovisset, et missi ad eum primùm legati, postea sacerdotes, frustra deprecati essent, ne bellum patriæ inferret; Veturia mater et Volumnia uxor

est.

impetraverunt ab eo, ut recederet. Lex agrafla primùm lata est. Sp. Cassius consularis regni crimine damnatus est, necatusque. Oppia, virgo Vestalis, ob inces tum viva defossa est. Quum vicini hostes Vejentes incommodi magis quàm graves essent, familia Fabiorum id bellum gerendum depoposcit; misitque in id trecentos sex armatos, qui ad Cremeram ad unum ab hostibus cæsi sunt, uno impubere domi relicto. Ap. Claudius consul, quum adversus Volscos contumaciâ exercitûs malè pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit. Res præterea adversum Volscos, et Equos, et Vejentes, et seditiones inter Patres plebemque continet. [Cap. I-LXV. U. c. 245-286. A. 2. 507-466.]

Tv. c. 245. A. c. 507.]

I. LIBERI jam hinc populi Romani res, pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quàm hominum, peragam. Quæ libertas ut lætior esset, proximi regis superbia fecerat: nam priores ita regnârunt, ut haud immeritò omnes deinceps conditores partium certè urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctæ multitudini addiderunt, numerentur: neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriæ, Superbo exacto rege, meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturæ cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. Quid enim futurum 10 fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutelâ inviolati templi aut libertatem aut certè impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari cœpta esset tribuniciis procellis; et in alienâ urbe cum Patribus serere certamina, priusquam pignora conjugum ac libero- 15 rum, caritasque ipsius soli, cui longo tempore assuescitur, animos eorum consociâsset? Dissipatæ res nondum adultæ discordiâ forent; quas fovit tranquilla moderatio imperii, eòque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis jam viribus ferre possent. Libertatis autem originem inde 20 magis, quia annuum imperium consulare factum est, quàm quòd deminutum quidquam sit ex regiâ potestate, numeres. Omnia jura, omnia insignia primi consules tenuêre. Id modò cautum est, ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior, concedente collegâ, fasces 25 habuit qui non acrior vindex libertatis fuerat, quam deinde custos fuit. Omnium primum avidum novæ libertatis popu lum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, jurejurando adegit, neminem Romæ passuros regnare. Deinde, quò plus virium in senatu frequentia etiam ordinis 30 faceret, cædibus regis deminutum Patrum numerum, primoribus equestris gradûs lectis, ad trecentorum summam explevit traditumque inde fertur, ut in senatum vocarentur, qui Patres, quique conscripti essent: conscriptos, videlicet, in novum senatum appellabant lectos. Id mirum quantùm 35 profuit ad concordiam civitatis, jungendosque Patribus plebis animos.

Id

II. Rerum deinde divinarum habita cura: et, quia quæam publica sacra per ipsos reges factitata erant, ne ubiubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant. Id sacerdotium pontifici subjecêre, ne additus nomini honos 5 aliquid libertati, cujus tunc prima erat cura, officeret: ac nescio, an, nimis undique eam minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint. Consulis enim alterius, quum nihil aliud offenderit, nomen invisum civitati fuit. "Nimi"ùm Tarquinios regno assuêsse: initium a Prisco factum : 10" regnâsse deinde Ser. Tullium: ne intervallo quidem facto "oblitum, tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium, "velut hæreditatem gentis, scelere ac vi repetîsse. Pulso "Superbo, penes Collatinum imperium esse. Nescire Tar"quinios privatos vivere: non placere nomen: periculosum 15" libertati esse." Hic primò sensim tentantium animos sermo per totam civitatem est datus; sollicitamque suspicione plebem Brutus ad concionem vocat. Ibi omnium primum jusjurandum populi recitat; neminem regnare passuros, nec esse Romæ, unde periculum libertati foret. 20 "summâ ope tuendum esse : neque ullam rem, quæ eò per"tineat, contemnendam. Invitum se dicere hominis causâ, nec dicturum fuisse, ni caritas reipublicæ vinceret. Non "credere populum Romanum, solidam libertatem recupera"tam esse. Regium genus, regium nomen, non solùm in 25" civitate, sed etiam in imperio esse. Id officere, id obstare "libertati. Hunc tu," inquit, "tuâ voluntate, L. Tarquini, remove metum. Meminimus, fatemur, ejecisti reges. Ab"solve beneficium tuum. Aufer hinc regium nomen. Res "tuas tibi non solùm reddent cives tui, auctore me; sed, 30 si quid deest, munificè augebunt. Amicus abi: exonera "civitatem vano forsitan metu. Ita persuasum est animis, "cum gente Tarquiniâ regnum hinc abiturum.” Consuli primò tam novæ rei ac subitæ admiratio incluserat vocem. Dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt; 35 eadem multis precibus orant. Et cæteri quidem movebant minus: postquam Sp. Lucretius, major ætate ac dignitate, socer præterea ipsius, agere varie, rogando alternis suadendoque, cœpit, ut vinci se consensu civitatis pateretur; timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum 40 bonorum amissione, additâque aliâ insuper ignominiâ, acciderent, abdicavit se consulatu: rebusque suis omnibus Lavinium translatis, civitate cessit. Brutus ex senatûs-consulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniæ gentis exsules es

[ocr errors]
[ocr errors]

sent collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adjutore reges ejecerat.

[ocr errors]
[ocr errors]

III. Quum haud cuiquam in dubio esset, bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit: cæterùm, id quod non timebant, per dolum ac proditionem propè 5 libertas amissa est. Erant in Romanâ juventute adolescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, æquales sodalesque adolescentium Tarquiniorum, assueti more regio vivere. Eam tum, æquato jure omnium, licentiam quærentes, libertatem aliorum in suam 10 vertisse servitutem inter se conquerebantur. "Regem "hominem esse, a quo impetres, ubi jus, ubi injuria opus "sit: esse gratiæ locum, esse beneficio; et irasci et ignoscere posse inter amicum atque inimicum discrimen nôsse. Leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem 15 "melioremque inopi, quàm potenti: nihil laxamenti nec "veniæ habere, si modum excesseris: periculosum esse, in "tot humanis erroribus, solâ innocentiâ vivere." Ita jam suâ sponte ægris animis, legati ab regibus superveniunt, sine mentione reditûs, bona tantùm repetentes. Eorum verba 20 postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit; ne non reddita, belli causa; reddita belli materia et adjumentum essent. Interim legati alii alia moliri; apertè bona repetentes, clam recuperandi regni consilia struere : et, tamquam ad id, quod agi videbatur, ambientes nobilium 25 adolescentium animos pertentant: a quibus placidè oratio accepta est, his literas ab Tarquiniis reddunt; et de accipiendis clam nocte in urbem regibus colloquuntur.

est.

IV. Vitelliis Aquilliisque fratribus primò commissa res

Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat; jamque 30 ex eo matrimonio adolescentes erant liberi, Titus Tiberiusque. Eos quoque in societatem consilii avunculi assumunt: præterea et nobiles aliquot adolescentes conscii assumpti, quorum vetustate memoria abiit. Interim quum in senatu vicisset sententia, quæ censebat reddenda bona; eamque 35 ipsam causam moræ in urbe haberent legati, quòd spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent, quibus regum asportarent res; omne id tempus cum conjuratis consultando absumunt, evincuntque instando, ut literæ sibi ad Tarquinios darentur : nam aliter quî credituros eos, non 40 vana ab legatis super rebus tantis afferri? Datæ literæ, ut

pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt: nam quum, pridie quàm legati ad Tarquinios proficiscerentur, et cœnatum forte apud Vitellios esset, conjuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de novo (ut fit) consilio egissent; ser5 monem eorum ex servis unus excepit, qui jam antea id senserat agi: sed eam occasionem, ut literæ legatis darentur, quæ deprehensæ rem coarguere possent, exspectabat: postquam datas sensit, rem ad consules detulit. Consules, ad deprehendendos legatos conjuratosque profecti domo, sine 10 tumultu rem omnem oppressêre: literarum imprimis habita cura, ne interciderent. Proditoribus extemplo in vincula conjectis, de legatis paululum addubitatum est; et quamquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, jus tamen gentium valuit.

15 V. De bonis regiis, quæ reddi antè censuerant, res integra refertur ad Patres: illi victi irâ vetuêre reddi, vetuêre in publicum redigi. Diripienda plebi sunt data; ut, contacta regiâ præda, spem in perpetuum cum his pacis amitteret. Ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, 20 consecratus Marti, Martius deinde Campus fuit. Forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi: quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudêre in Tiberim, tenui fluentem aquâ, ut mediis 35 caloribus solet: ita in vadis hæsitantis frumenti acervos sedisse illitos limo: insulam inde paulatim, et aliis, quæ fert temerè flumen, eòdem invectis, factam postea credo additas moles, manuque adjutum, ut tam eminens area, firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. Di30 reptis bonis regum, damnati proditores, sumptumque supplicium, conspectius eò, quòd pœnæ capiendæ ministerium patri de liberis consulatus imposuit; et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi juvenes: sed a cæte35 ris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos; miserebatque non pœnæ magis homines, quàm sceleris, quo pœnam meriti essent; illos, eo potissimùm anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Juniâ, Patres, plebem, quidquid Deo40 rum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum, ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli, proderent. Consules in sedem processêre suam, missique lictores ad

« IndietroContinua »