Immagini della pagina
PDF
ePub

Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De cælo tactas memini prædicere quercus ;
Sæpe sinistra cavâ prædixit ab ilice cornix.
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboe, putavi
Stultus ego huic nostræ similem, quò sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos
Nôram, sic parvis componere magna solebam.
Verùm hæc tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
M. Et quæ tanta fuit Romam tibi caussa videndi ?
T. Libertas; quæ sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.

20

25.

30

Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,

Nec spes libertatis erat, nec cura peculî.

Quamvis multa meis exiret victima sæptis,

Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,

35

Non umquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

M. Mirabar, quid mæsta deos, Amarylli, vocares,

Cui pendere suâ patereris in arbore poma:

Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus,

Ipse te fontes, ipsa hæc arbusta vocabant.

40

T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat,

Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.

Hîc illum vidi juvenem, Melibœe, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :

45

Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros."
M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco !
Non insueta graves temptabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.

50

Fortunate senex, hîc inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quæ semper, vicino ab limite, sæpes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpe levi somnum suadebit inire susurro:
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen intereà raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo.

55

7. Antè leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in litore pisces,
Antè, pererratis amborum finibus, exsul

60

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

M. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,

65

Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxen,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.

En umquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cæspite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? en quò discordia cives
Produxit miseros! en, quîs consevimus agros!
Insere nunc, Melibœe, piros, pone ordine vites!
Ite meæ, felix quondam pecus, ite, capella!
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosâ pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis;

Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

70

75

[blocks in formation]

SICELIDES Musæ, paullo majora canamus !
Non omnes arbusta juvant, humilesque myricæ;
Si canimus silvas, silvæ sint Consule dignæ.

Ultima Cumæi venit jam carmiñis ætas ;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cælo demittitur alto.
Tu modò nascenti puero, quo ferrea primùm
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.

Teque adeò decus hoc ævi, te Consule, inibit,
Pollio! et incipient magni procedere menses:
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetuâ solvent formidine terras.
Ille deûm vitam accipiet divosque videbit
Permixtos heroas et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantes hederas passim cum bacchare Tellus,
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capellæ
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgò nascetur amomum.

At simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus,
Molli paullatim flavescet campus aristâ,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et duræ quercus sudabunt roscida mella.

5

ΙΟ

15

20

25

30

Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,

Quæ temptare Thetim ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella,

Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colorès :
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto;
Sponte suâ sandyx pascentes vestiet agnos.

Talia sæcla, suis dixerunt, currite! fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcæ.

35

40

45

Aggredere O magnos aderit jam tempus- honores, Cara deûm suboles, magnum Jovis incrementum ! Adspice convexo nutantem pondere mundum, Terrasque tractusque maris cælumque profundum : Adspice, venturo lætantur ut omnia sæclo!

50

O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta!
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,

55

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam Arcadiâ mecum si judice certet,

Pan etiam, Arcadiâ dicat se judice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem!
Matri longa decem tulerunt fastidia menses ;
Incipe, parve puer: cui non risêre parentes,
Nec deus hunc mensâ, dea nec dignata cubili est.

60

VIII.

PLAUTUS.

Mercury in Disguise.

[Amphitruo, Act I. Scene 1.]

SOSIA, servant of Amphitruo; MERCURY, disguised as Sosia.

S. Ibo, ut, herus quod ímperavit, Alcumenæ núntiem. Sét quis hic est homó, quem ante ædis vídeo hoc noctis? nón placet.

M. Núllu'st hoc metículosus æquè. S. Quom recógito, Illic homo hoc meum dénuo volt pállium detéxere.

M. Tímet homo: delúdam ego illum.-S. Périi ! dentes prúriunt.

Cértè advenientem híc me hospitio púgneo acceptúrus est. Crédo misericórs est: nunc proptérea quòd me méus

herus

Fécit ut vigilárem, hic pugnis fáciet hodie ut dórmiam. Oppido interii: óbsecro herclè quántus et quàm válidus

est!

M. Clárè advorsum fábulabor: Híc auscultet quæ loquar. Igitur demum mágis majorem in sése concipiét metum. Agite, pugni: jám diu'st quom véntri victum nón datis: Jám pridem vidétur factum, herí quod homines quáttuor In soporem cónlocâstis núdos. S. Formidó malè

Né ego hîc nomen méum conmutem, et Quínctus fiam e Sósiâ.

Quáttuor virós sopori sé dedisse hic aútumat;

Métuo ne numerum aúgeam illum. -M. Hem! núnc jam ergo síc volo.

S. Cíngitur, certè éxpedit se.-M. Nón feret quin vápulet.

S. Quís homo?-M. Quisquis homo húc profecto vénerit, pugnós edet.

« IndietroContinua »