Immagini della pagina
PDF
ePub

multi multa, et se sperare demonstrant; sed ego, quid sperem, non dispicio, cùm inimici plurimùm valeant, amici partìm deseruerint me, partim etiam prodiderint, qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescant.

Sed ista qualia sint, tu velim perspicias mihique declares. Ego tamen, quamdiu tibi opus erit, si quid periculi subeundum videbis, vivam. Diutiùs in hac vitâ esse non possum. Neque enim tantum virium habet ulla aut prudentia aut doctrina, ut tantum dolorem possit sustinere. Scio fuisse et honestius moriendi tempus et utilius; sed non hoc solum, multa alia prætermisi, quæ si queri velim præterita, nihil agam, nisi ut augeam dolorem tuum, indicem stultitiam meam. Illud quidem nec faciendum est, nec fieri potest, me diutiùs, quàm aut tuum tempus aut firma spes postulabit, in tam miserâ tamque turpi vitâ commorari, ut, qui modò fratre fuerim, liberis, conjuge, copiis, genere ipso pecuniæ beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratiâ non inferior quàm qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac tam afflictâ perditâque fortunâ neque me neque meos lugere diutiùs possim.

Quare quid ad me scripsisti de permutatione? quasi verò nunc me non tuæ facultates sustineant. Quâ in re ipsâ video miser et sentio, quid sceleris admiserim, cùm de visceribus tuis et filii tui satisfacturus sis, quibus debes, ego acceptam ex ærario pecuniam tuo nomine frustrà dissipârim. Sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, et Cæpioni tantumdem solutum est; mihi, ad id quod cogito, hoc quod habeo satis est. Tu, si fortè quid erit molestiæ, te ad Crassum et ad Calidium conferas, censeo.

Quantum Hortensio credendum sit, nescio. Me summâ simulatione amoris, summâque assiduitate quotidianâ, sceleratissimè insidiosissimèque tractavit, adjuncto quoque Arrio; quorum ego consiliis, promissis, præceptis

destitutus, in hanc calamitatem incidi. Sed hæc occultabis, ne quid obsint. Illud caveto, et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium, ne ille versus, qui in te erat collatus cùm ædilitatem petebas, de lege Aureliâ, falso testimonio confirmetur. Nihil enim tam timeo, quàm ne, cùm intelligant homines quantum misericordiæ nobis tuæ preces et tua salus allatura sit, oppugnent te vehementiùs.

Messalam tui studiosum esse arbitror; Pompeium etiam simulatorem puto. Sed hæc utinam non experiare! quod precarer deos, nisi meas preces audire desîssent. Verumtamen precor, ut his infinitis nostris malis contenti sint; in quibus non modò tamen nullius inest peccati infamia, sed omnis dolor est, quòd optimè factis pœna maxima est constituta.

Filiam meam et tuam, Ciceronemque nostrum, quid ego, mi frater, tibi commendem? quin illud mæreo, quòd tibi non minorem dolorem illorum orbitas afferet, quàm mihi. Sed, te incolumi, orbi non erunt. Reliqua, ita mihi salus aliqua detur, potestasque in patria moriendi, ut me lacrimæ non sinunt scribere. Etiam Terentiam velim tueare, mihique de omnibus rescribas. Sis fortis, quoad rei natura patietur.

[blocks in formation]

Cùm primùm Romam veni, fuitque, cui rectè ad te litteras darem, nihil priùs faciendum mihi putavi, quàm ut tibi absenti de reditu nostro gratularer. Cognôram enim, ut verè scribam, te in consiliis mihi dandis nec fortiorem, nec prudentiorem, quàm me ipsum, nec etiam, pro præteritâ meâ in te observantiâ, nimiùm in custodiâ salutis meæ diligentem; eundemque te, qui primis temporibus erroris nostri aut potiùs furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissimè discidium nostrum

tulisse, plurimumque operæ, studii, diligentiæ, laboris, ad conficiendum reditum meum contulisse.

Itaque hoc tibi verè affirmo, in maximâ lætitiâ et exoptatissimâ gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potiùs complexum mihi tuum defuisse, quem semel nactus numquam dimisero, ac, nisi etiam prætermissos fructus tuæ suavitatis omnes exegero, profectò hac restitutione fortunæ me ipse non satis dignum judicabo.

Nos adhuc in nostro statu, quod difficillimè recuperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem, et in senatu auctoritatem, et apud viros bonos gratiam, magis quam optâramus consecuti sumus. In re autem familiari (quæ quemadmodum fracta, dissipata, direpta sit, non ignoras) valdè laboramus, tuarumque non tam facultatum, quas ego nostras esse judico, quàm consiliorum ad colligendas et constituendas reliquias nostras indigemus.

Nunc, etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror, aut etiam nuntiis ac rumore perlata, tamen ea scribam brevi, quæ te puto potissimùm ex meis litteris velle cog

noscere.

Pridie Nonas Sext., Dyrrhachio sum profectus, ipso illo die, quo lex est lata de nobis. Brundisium veni Nonis Sext.; ibi mihi Tulliola mea fuit præstò, natali suo ipso die, qui casu idem natalis erat et Brundisinæ coloniæ et tuæ vicinæ Salutis. Quæ res, animadversa a multitudine, summâ Brundisinorum gratulatione celebrata est. Ante diem vi. Id. Sext. cognovi, cùm Brundisii essem, litteris Quinti fratris, mirifico studio omnium ætatum atque ordinum, incredibili cóncursu Italiæ, legem comitiis centuriatis esse perlatam. Inde, a Brundisinis honestissimè ornatus, iter ita feci, ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint. Ad urbem ita veni, ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit, qui mihi obviàm non venerit, præter eos inimicos, quibus id

ipsum non liceret aut dissimulare aut negare. Cùm venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infimâ plebe completi erant; a quâ plausu maximo cùm esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit, in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit.

Postridie in senatu, qui fuit dies Non. Septembr., senatui gratias egimus. Eo biduo cùm esset annonæ summa caritas, et homines ad theatrum primò, deinde ad senatum concurrissent impulsu Clodii, meâ operâ frumenti inopiam esse clamarent, cùm per eos dies senatus de annonâ haberetur, et ad ejus procurationem sermone non solùm plebis, verùm etiam bonorum Pompeius vocaretur, idque ipse cuperet, multitudoque a me nominatim, ut id decernerem, postularet; feci et accuratè sententiam dixi, cùm abessent consulares, quòd tutò se negarent posse sententiam dicere, præter Messalam et Afranium. Factum est senatûs consultum in meam sententiam, ut cum Pompeio ageretur, ut eam rem susciperet, lexque ferretur; quo senatûs consulto recitato, cùm continuò more hoc insulso et novo plausum, meo nomine recitando, dedisset, habui contionem; omnes magistratus præsentes, præter unum prætorem et duos tribunos plebis, dederunt.

Postridie senatus frequens et omnes consulares nihil Pompeio postulanti negârunt. Ille legatos quindecim cùm postularet, me principem nominavit, et ad omnia me alterum se fore dixit. Legem consules conscripserunt, quâ Pompeio per quinquennium omnis potestas rei frumentariæ toto orbe terrarum daretur; alteram Messius, qui omnis pecuniæ dat potestatem, et adjungit classem et exercitum, et majus imperium in provinciis quàm sit eorum qui eas obtineant. Illa nostra lex consularis nunc modesta videtur, hæc Messii non ferenda. Pompeius illam velle se dicit, familiares hanc. Consulares, duce Favonio, fremunt; nos tacemus, et eo magis, quòd de domo nostrâ nihil adhuc pontifices responderunt. Qui

si sustulerint religionem, aream præclaram habebimus; superficiem consules ex senatûs consulto æstimabunt; sin aliter, demolientur, suo nomine locabunt, rem totam æstimabunt.

Ita sunt res nostræ, ut in secundis fluxæ, ut in adversis bonæ. In re familiari valdè sumus, ut scis, perturbati. Prætereà sunt quædam domestica, quæ litteris non committo. Quintum fratrem, insigni pietate, virtute, fide præditum, sic amo ut debeo. Te exspecto, et oro ut matures venire, eoque animo venias, ut me tuo consilio egere non sinas. Alterius vitæ quoddam initium ordimur. Jam quidam, qui nos absentes defenderunt, incipiunt præsentibus occultè irasci, apertè invidere. Vehementer te requirimus.

[blocks in formation]

Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tulliæ, filiæ tuæ, sanè quàm pro eo ac debui graviter molestèque tuli, communemque eam calamitatem existimavi; qui, si istic affuissem, neque tibi defuissem, coramque meum dolorem tibi declarâssem. Etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, proptereà quia, per quos confieri debet propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia afficiuntur, neque sine lacrimis multis id conari possunt, utì magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quàm aliis posse suum officium præstare, tamen quæ in præsentiâ in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere: non quò ea te fugere existimem, sed quòd forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.

Quid est, quod opere te commoveat tuus dolor intestinus? Cogita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit: ea nobis erepta esse, quæ hominibus non minùs quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, digni

« IndietroContinua »