Immagini della pagina
PDF
ePub

jubere quoquo modo fugerem; posse enim juvenem, se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. Ego contrà, salvum me nisi unà non futurum: dein manum ejus amplexus, addere gradum cogo. Paret ægrè, incusatque se quòd me moretur.

6

Jam cinis, adhuc tamen rarus: respicio; densa caligo tergis imminebat, quæ nos torrentis modo infusa terræ sequebatur. 'Deflectamus' inquam, dum videmus ne in viâ strati comitantium turbâ in tenebris obteramur.' Vix consideramus, et nox, non qualis illunis aut nubila, sed qualis in. locis clausis lumine extincto. Audires ululatus feminarum, infantûm quiritatus, clamores virorum: alii parentes, alii liberos, alii conjuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant: hi suum casum, illi suorum miserabantur: erant qui metu mortis mortem precarentur: multi ad deos manus tollere, plures nusquam jam deos ullos, æternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur.

Nec defuerunt qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant qui Miseni illud ruisse, illud ardere falsò, sed credentibus nuntiabant. Paulùm reluxit: quod non dies nobis sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidem longiùs substitit, tenebræ rursus, cinis rursus multus et gravis. Hunc identidem adsurgentes excutiebamus: operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parùm fortem, in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.

Tandem illa caligo, tenuata quasi in fumum nebulamve, discessit: mox dies verus, sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse cùm deficit solet. Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia, altoque cinere tamquam nive, obducta. Regressi Misenum, curatis utcumque corporibus, suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Metus prævalebat: nam et tremor

terræ perseverabat, et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur. Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis periculum. et expectantibus, abeundi consilium, donec de avunculo nuntius. Hæc nequàquam historiâ digna non scripturus leges, et tibi, scilicet qui requisisti, imputabis, si digna ne epistulâ quidem videbuntur. Vale.

4. Letter to Trajan, concerning the Christians.

[A.D. 112.]

Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest meliùs vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam exstruere?

Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideò nescio quid et quatenus aut puniri soleat, aut quæri. Nec mediocriter hæsitavi, sitne aliquod discrimen ætatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant; detur pænitentiæ venia, an ei qui omnino Christianus fuit desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohærentia nomini puniantur.

Interim in iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertiò interrogavi, supplicium minatus: perseverantes duci jussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certè et inflexibilem obstinationem deberé puniri. Fuerunt alii similis amentiæ, quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos.

Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cùm præeunte me deos appellarent, et imagini tuæ (quam propter hoc jusseram cum simulacris numinum adferri) ture ac vino supplicarent, prætereà maledicerent Christo- quorum nihil posse cogi

dicuntur qui sunt re verâ Christiani -- dimittendos esse putavi. Alii, ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt, et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desîsse, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti quoque. Omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt, et Christo maledixerunt.

Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpæ suæ vel erroris, quòd essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent: quibus.peractis, morem sibi discedendi fuisse, rursusque ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium ; quod ipsum facere desîsse post edictum meum, quo secundùm mandata tua hetarias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quæ ministræ dicebantur, quid esset veri, et per tormenta quærere. Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam immodicam.

Ideò, dilatâ cognitione, ad consulendum te decucurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maximè propter periclitantium numerum. Multi enim omnis ætatis, omnis ordinis, utriusque sexûs etiam, vocantur in periculum et vocabuntur. Neque civitates tantùm, sed vicos etiam atque agros, superstitionis istius contagio pervagata est; quæ videtur sisti et corrigi posse. Certè satis constat propè jam desolata templa cœpisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti, pastumque venire victimarum, cujus adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari quæ turba hominum emendari possit, si sit pænitentiæ locus.

5.—The Reply of Trajan.

Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis. causis eorum qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid quod quasi certam formam habeat constitui potest. Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt; ita tamen ut qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsâ manifestum fecerit, id est supplicando diis nostris, quamvis suspectus in præteritum, veniam ex pænitentiâ impetret. Sine auctore vero, propositi libelli in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri sæculi est.

XII.

TACITUS.

The Conflagration of Rome, and First Persecution of the Christians.

[Annals. xv. 38–44. A.D. 64.]

Sequitur clades, forte an dolo principis incertum (nam utrumque auctores prodidêre), sed omnibus quæ huic urbi per violentiam ignium acciderunt gravior atque atrocior. Initium in eâ parte circi ortum, quæ Palatino Cælioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul cœptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit. Neque enim domus munimentis sæptæ, vel templa muris cincta, aut quid aliud moræ interjacebat. Impetu pervagatum incendium plana primùm, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora populando, anteiit remedia velocitate mali, et obnoxiâ urbe artis itineribus, hucque et illuc flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit.

Ad hoc lamenta paventium feminarum, fessa [ætate] aut rudis [pueritiæ] ætas, quique sibi quique aliis consulebant, dum trahunt invalidos aut opperiuntur, pars morâ, pars festinans, cuncta impediebant. Et sæpe, dum in tergum respectant, lateribus aut fronte circumveniebantur; vel si in proxima evaserant, illis quoque igni correptis, etiam quæ

« IndietroContinua »