Immagini della pagina
PDF
ePub

retulerunt. Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit: neque tum solùm, sed sæpe aliàs pedestribus copiis pari prudentiâ pepulit adversarios.

Quæ dum in Asiâ geruntur, accidit casu ut legati Prusiæ Romæ apud L. Quinctium Flamininum consularem cœnarent; atque ibi de Hannibale mentione factâ, ex his unus diceret eum in Prusiæ regno esse. Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui a rege peterent ne inimicissimum suum secum haberet, sibique dederet. His Prusias negare ausus non est: illud recusavit, ne id a se fieri postularent quod adversùs jus hospitii esset: ipsi si possent comprehenderent: locum ubi esset facilè inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat in castello quod ei ab rege datum erat muneri; idque sic ædificârat, ut in omnibus partibus ædificii exitum sibi haberet, semper verens ne usu eveniret quod accidit. Huc cùm legati Romanorum venissent, ac multitudine domum ejus circumdedissent, puer ab januâ prospiciens Hannibali dixit, plures præter consuetudinem armatos apparere; qui imperavit ei, ut omnes fores ædificii circumiret, ac properè sibi renuntiaret num eodem. modo undique obsideretur. Puer cùm celeriter quid esset renuntiâsset, omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuitò factum, sed se peti, neque sibi diutiùs vitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, venenum quod semper secum habere consueverat sumpsit. Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo.

V.

SALLUST.

THE WAR WITH JUGURTHA.

(B.C. 111-106.)

1. The Youth of Jugurtha.

[Chapters 5-12.]

Bello Punico secundo Masinissa rex Numidarum, in amicitiâ receptus a P. Scipione, cui posteà Africano cognomen ex virtute fuit, multa et præclara rei militaris facinora fecerat : ob quæ, victis Karthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africâ magnum atque latè imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta nobis permansit : imperii vitæque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussâ fratribus morbo absumtis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Mastanabalis fratris filium, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

Qui, ubi primùm adolevit, pollens viribus, decorâ facie, sed multo maxumè ingenio validus, non se luxu neque inertia corrumpendum dedit; sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum æqualibus certare; et, cùm omnis gloriâ anteiret, omnibus tamen carus esse: ad hoc, pleraque tempora in venando agere; leonem atque alias feras

[ocr errors]

primus aut in primis ferire; plurumum facere, minumum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore; tamen postquam hominem adulescentem, exactâ suâ ætate, parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperi et præceps ad explendam animi cupidinem: prætereà opportunitas suæque liberorumque ætatis, quæ etiam mediocris viros spe prædæ transvorsos agit ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa; ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur anxius erat.

His difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quòd erat Jugurtha manu promptus et adpetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur, bello Numantino, Micipsa cùm populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem, vel hostium sævitiâ facilè eum occasurum, præfecit Numidis quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longè aliter ac ratus erat evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multâque curâ, prætereà modestissumè parendo et sæpe obviàm eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sanè quod difficillumum in primis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio; quorum alterum ex provi

dentiâ timorem, alterum ex audacià temeritatem, adferre plerùmque solet. Igitur imperator omnis ferè res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque in dies amplecti: quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustrà erat. Huc accedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitiâ conjunxerat.

Eâ tempestate in exercitu nostro fuêre complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quàm honesti; qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore utì solus imperio Numidiæ potiretur; in ipso maxumam virtutem, Romæ omnia vænalia esse. Sed postquam Numantiâ deletâ P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnificè pro còncione Jugurtham in prætorium abduxit: ibique secretò monuit, "uti potiùs publicè quàm privatim amicitiam populi Romani coleret ; neu quibus largiri insuesceret; periculosè a paucis emi quod multorum esset; si permanere vellet in suis artibus, ultrò illi et gloriam et regnum venturum; sin properantiùs pergeret, suâmet ipsum pecuniâ præcipitem ca

[merged small][ocr errors]

Sic locutus, cum litteris quas Micipsæ redderet dimisit. Earum sententia hæc erat: "Jugurthæ tui bello Numantino longè maxuma virtus fuit; quam rem tibi certò scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui populoque Romano sit summâ ope nitemur. Tibi quidem pro nostrâ amicitiâ gratulor: en habes virum dignum te atque

avo suo Masinissâ." Igitur rex, ubi ea quæ famâ acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cùm virtute tum gratiâ viri permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere adgressus est; statimque eum adoptavit, et testamento pariter cum filiis hæredem instituit. .

Micipsa paucis diebus moritur. Postquam illi, more regio, justa magnificè fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, naturâ ferox, etiam anteà ignobilitatem Jugurthæ (quia materno genere impar erat) despiciens, dextrâ Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret: dein tamen, ut ætati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi cùm multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit, oportere quinquenni consulta omnia et decreta rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parùm animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Jugurthæ altiùs quàm quisquam ratus erat descendit. Itaque ex eo tempore, irâ et metu anxius, moliri, parare, atque ea modò cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardiùs procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

Primo conventu, quem ab regulis factum suprà memoravi, propter dissensionem, placuerat dividi thesauros, finisque imperi singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturiùs

« IndietroContinua »