Ab urbe condita: texte latin publié avec des notes critiques et des remarques sur la langue, etc, Volume 3

Copertina anteriore
Hachette et cie., 1899

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 304 - Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello: qui cum, ex Sicilia rediens, Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thesauros quoque Proserpinae, intactos ad eam diem, spoliavit: atque ita, pecunia in naves imposita, ipse terra est proi'ectus.
Pagina 103 - ... mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerundo in Hispania consumpsisse.
Pagina 50 - Haec3 de se deque provincia cui praefuerat consul; turn de provinciis communis relatio fuit. Decrevere Patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem cui T. Otacilius praefuisset Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret.
Pagina 34 - ... bello, quod gerundum esset, magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum, qui resederat, excitaret rursus novaretque, et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. Fuit enim Scipio non...
Pagina 105 - Inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, cum in locum M. Aemili sacerdos crearetur, vetus excitaverunt certamen patricus negantibus C. Mamili Atelli, qui unus ex plebe petebat, habendam rationem esse, quia nemo ante eum nisi ex patribus id sacerdotium habuisset. Tribuni appellati ad senatum (rem) reiecerunt, senatus populi potestatem fecit; ita primus ex plebe creatus maximus curio C. Mamilius Atellus.
Pagina 205 - Hispaniae oram 11 usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingénus. 12 Itaque ergo prima Romanis inita prouinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium nostra demum aetate 13 ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est.
Pagina 178 - Numquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades vel ducis vel exercitus interitu videbatur. Quinquaginta sex milia hostium occisa, capta quinque milia et quadringenti ; magna praeda alia cum omnis generis, tum auri etiam argentique.
Pagina 178 - ... dubie fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset, concitato equo se in cohortem Romanam inmisit. Ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre dignum erat, pugnans cecidit.
Pagina 215 - Tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi...
Pagina 88 - ... amori faveo. Fuit sponsa tua apud me eadem, qua apud soceros tuos parentesque suos, verecundia; servata tibi est, inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset.

Informazioni bibliografiche